Quid est S A L ?

Χαίρετε. Ἀλεξάνδρα ὂνομά μοί ἐστιν.

En uobis, benigne lector, beneuola lectrix, haec insulsa pagina Latina ab ALEXANDRA RAMOS exarata SAL inscripta, quae spero fore ut sale nigrō nullo condita sint.

Cur enim hoc scriptorium apertum est?
 
Quia homines prudentes doctique sunt qui dicant hoc: eum qui Latine et Graece scribit, scripta antiquiorum melius intellegere. Et doctorum verba sequi oportet.


Comentarios

  1. Ludouicus Charlo22:31:00

    Ludouicus Charlo dixit:
    In tuo blog meum commentarium scribere conatus sum. Sed utrum hoc feci nescio. Ideo etiam hic illud adiungo: "Neque errores neque tuam, cara Sandra, inelegantiam ego agnosco. Nequeo, ergo, eos deridere. Immo, hanc inuideo et illos mihi postulo et desidero. Omnes, e contra, tuas aseuerationes, tum ex von Albrech cum ex Milena, quam personaliter aliquando salutaui, dessumptas, toto corde subscribo.

    Sed haec est mea iudicandi forma. Hodie NON stylum, NON uerba, NON sintagmata ciceroniana, ut omnes collegae (Eduardus, Iohaquinus, etc.) postulant, imitanda sunt. Hoc idem neolatini iam fecerunt. Illi, re uera, totam literaturam Latinam usque ad unguem cognouerunt, et Latine quam perfecte et locuti sunt et scripserunt, et nobis aliam nouam et perexcelentem, certe, literaturam reliquerunt. Sed suum obiectiuum minime obtinuerunt. Maccarronicum Latinum, ut iam antea opus ceruantinum cum libbelis de re caballaria fecerat, eos erradicarunt

    Loqui, tamen, et scribere Latine tibi promitto. Mihi iuuat et prosit. Placet etiam. Sed quotidiano, non eleganti, sermone."

    Cura ut ualeas.

    ResponderEliminar
  2. Amice et sodalis Ludouice,
    fortasse sunt qui huius e-diarii errores et inelegantiam derideant, sed ego Latine scribo ad proficiendum et, ut Michaelis von Albrech(1) dicit, propter argumentum utilitatis: "Recte enim hodierna Latine scribendi magistra Americana(2) eum, qui Latine scribit, antiquiorum scripta melius intellegere dixit. Is enim, qui Latine scribit, ad scriptores intellegendos explicandosque eximie praeparatus est. Quisquis enim exercitatione cottidiana elocutionis Caesarianae Ciceronianaeque peritus est, etiam ceterorum scriptorum poetarumque scribendi genera diiudicare poterit. Idemque solutae orationis consuetudine eruditus sermonis poetici proprietates accuratius persequetur perscribetque".
    Ergo aude, sodalis Ludouice, loqui loqui loqui et scribere scribere et scribere. Neque quisquam derideat errores eius, qui discendi studio Latine scribit aut loquitur (quispiam usus sit verbo "garrire"). Alioquin amittemus sodalem amabilem et strenuum -ut Nicolaus Sallmann dicit(3)-, quem uetemus erroribus proficere. Non colimus barbariem, sed multa experientia, fortasse huiusce modi aspera, errata nostra superabimus et ad astra perueniemus Latina. "Qui non errat, non progreditur" -quidam dixit. Certe est...
    SED NOBIS OPVS EST OPTIMIS PROFESSORIBVS QVI ERRORIBVS PROGREDI VETANT.
    ________
    (1) "De lengua Latina in Philologia Latina adhibenda", Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, pp. 35-36.
    (2) Milena Minkova, An Introduction to Latin Prose Composition, London: Wimbledon Publishing Company 2001, p.3. Cf. eiusdem, «De textibus Latinis componendis» in libro qui inscribitur: Acta selecta noni conventus Academiae Latinitati Fovendae (Jyväskylä 1997), Romae 2002, pp. 171?185 (de Godefrido de Vinosalvo, qui anno circiter MCCX mortuus est).
    (3) "De duobus generibus Latinitatis hodiernis", Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002), Romae-Matriti, 2006, p. 236.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria