De C. Plinio Secundo, "Naturalis Historiae" auctore

Posted by Picasa
C. Plinius Caecilius Secundus sui auunculi Plinii Maioris operandi modum describit sic (PLIN. epist. 3, 5, 9-16):
Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem, nam ille quoque noctibus utebatur [...]. Reuersus domum quod reliquum temporis studiis reddebat. Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque.

Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, adnotabatur, et quidem cursim. [...]

In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur; cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur [...].

Hac intentione tot ista uolumina peregit electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos.


DE C. PLINIO SECUNDO: VERVM AN FALSVM?

1. Cetera Plinii opera sunt perdita: FALSVM AN VERVM?


2. Plinius absolutam encyclopaediam scripsit: FALSVM AN VERVM?

3. Plinius sua opera uolebat statim publicare: FALSVM AN VERVM?

4. Plinius obiit in maris procella: FALSVM AN VERVM?

5. Multi dicunt eum esse pessimum omnium scriptorum Latinorum: FALSVM AN VERVM?

6. Medio Aevo Plinius haud multum legebatur: FALSVM AN VERVM?

7. Hermolaus Barbarus dixit: "sine Plinio vix potest latina res consistere": FALSVM AN VERVM?

8. Erasmus dixit: "Naturalis Historia non opus est, sed thesaurus": FALSVM AN VERVM?


1. V; 2. F; 3. F; 4. F; 5. V; 6. F; 7. V; 8. V.





Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria