1.22.2008

Catulli Carmen VIII

Catulli Carmen VIII quinque modis dissimilibus audite:

[trimetrus iambicus scazonte (coliambus)]


1. Catulli Carmen VIII audite hic ["ARLT Audio"]

Miser Catulle, dēsinās ineptīre,
et quod vidēs perīsse perditum dūcās.
Fulsēre quondam candidī tibī sōlēs,
cum ventitābās quō puella ducēbat
amāta nōbīs quantum amābitur nūlla
Ibi illā multa cum iocosa fiebant,
quae tū volebas nec puella nolebat,
fulsēre vērē candidī tibī sōlēs.
Nunc iam illa nōn vult: tu quoque impotēns nōlī,
nec quae fugit sectare, nec miser vīve,
sed obstinātā mente perfer, obdūrā.
Valē puella. Iam Catullus obdūrat,
nec tē requīret nec rogābit invītam.
At tū dolebis, cum rogāberis nūlla.
Scelesta, vae tē! quae tibī manet vīta?
Quis nunc tē adībit? Cui vidēberis bella?
Quem nunc amābis? Cuius esse dīcēris?
Quem bāsiābis? Cui labella mordēbis?
At tū, Catulle, dēstinātus obdūrā.

2. Catulli Carmen VIII audite hic atque hic in "LATINVM: The Online Latin Course"
3. Catulli Carmen VIII cantatum audite hic [Classics Technology Center]

4. Alius audibilis nexus hic -> [Seminar für Klassische Philologie der Universität Basel]

5. Catulli Carmen VIII Latine recitatum a Ruben Shito audite et uidete:




SELECTA BIBLIOGRAPHIA
Arcaz Pozo, JL (1990) "Un comentario a Catulo 8, 15-18", Cuadernos de filología clásica 24, 157-162.
Schmiel, R (1990). "The Structure of Catullus 8: A History of Interpretation". Classical Journal 86: 158–166.
Connor, PJ (1974). "Catullus 8: The Lover's Conflict". Antichthon 8: 93–96.
Dyson, M (1973). "Catullus 8 and 76". Classical Quarterly 23: 127–143.
Skinner, MB (1971). "Catullus 8: The Comic Amator as Eiron". Classical Journal 66: 298–305.
Akbar Khan, H (1968). "Style and Meaning in Catullus' Eighth Poem". Latomus 27: 556–574.
Moritz, LA (1966). "Miser Catulle: A Postscript". Greece and Rome 13: 156–157.
Rowland, RL (1966). "Miser Catulle: An Interpretation of the Eighth Poem of Catullus". Greece and Rome 13.
Swanson, RA (1963). "The Humor of Catullus 8". Classical Journal 58: 193–196.
Wiseman, T.P., Catullus and his world: a reappraisal, CUP, Cambridge, 1987.
***
Catulli quoque carmen V audite hic.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada