9.02.2007

Corpus humanum, salillum animae fictile

"Verum nos, homunculi, salillum animae" [Erasmi Adagium 5,1,8 = PLAVT. Trin. 492]


Corporis nostri compagem, rationalis Quintil. animae habitaculum organicum, tanquam illustre sapientissimi specimen architecti, nemo satis mirari queat, si articulatim spectetur.

Capilli (crines, capillitium) contegunt potissimam partem capitis, suntque cirri, cincinni, comae, caesaries. Antiae uel capronae demittuntur in frontem [...]. Capillamentum sutile est coma adoptiua seu adscita, galericulum.

Anteriorem partem decorat facies, quae naturalis est a matre; at uultus ab affectu ducitur et dicitur; ex illa dignoscimus personas; ex hoc motus animi. Vnde uultus suspensus, incertus, obscurus, ambiguus, grauis, minax; [...].

In facie frons eminet, figura prope semicirculari, desinens utrinque in tempora, plerisque glabra, paucis hispida, senescentibus rugosa, explicata, porrecta, serena[...]

Oculi (lumina) subiacent fronti, fenestrae animi, mentis interpretes, figurarum judices, mobiles, lubrici [...] Prominuli cernunt obscurius, profundiores clarius. Sed hirqui seu anguli sudant saepe lacrimas, quotidie gramias.

Pupilla seu pupula (circumfusa albo seu albugine aut albumine) est speculum, in quo imagunculae rerum obiectarum resplendent in forma pupularum. Iris est circulus ambiens pupillam; orbis seu sinus aut peluis, est oculi cauum. Pupillum humectant palpebrae nictando; cilia uero (e crepidine palpebrarum enata) una cum superciliis prohibent, nequid incidat.

Auriculae sunt adaptatae auribus; patulae ad repercutiendos sonos, et cauatae atque anfractibus flexuosae. Infima pars, ansa auriculae; summa dicitur pinnula; capreolus exterior ambitus; corneolus est introitus, ut, si qua minima bestiola conaretur irrumpere, in sordibus illarum, tanquam in uisco, inhaeresceret, sonusque multis flexibus relatus amplificaretur [...]. Stapes quid sint, et incus et malleus, uide infra de auditu, cap. 27.

Nasus incipit ad intercilium (medium inter supercilia spatium,) datus respirationis et olfactus causa. Demittit se inter duas genas, discriminaturque in duo spiracula seu respiramina, id est, nares, ideo contractiores, ne quid nocens possit peruadere[...].

Infra hunc sunt rubicunda labra (inferiora, proprie dicuntur labia) os apertile; tum mentum et malae, ephebis lanugine, uiris barba intectae. Bucca mala inferior est, depressiorque [...]. Labrum, quod ori superne imminet, tegitur mystace bipartito: utrumque saepe barbitio aut arunco, qui est barba promissa ac prolixa, ad pubem aliquando porrecta. [...]

Iugulum pars est colli anterior (quae nonnunquam gula dicitur,) in qua guttur (animae canalis seu canna pulmonis uel aspera arteria.) Ceruix, pars colli posterior est [...]

Pectus turget papillis, quod hirtum maribus calidioribus; in foeminis sunt mammae, mammillae, ubera. Pars pectoris anterior, qua concurrunt costae, dicitur sternon pertingitque ad os ensiforme. Infra thoracem est uenter seu aluus; cuius anterior pars continet hypochondria, et scrobulam cordis; media umbilicum; infima abdomen (sumen, aqualiculum) cum adiacentibus uerendis (genitalibus, pudendis, uelandis) quae ut nudare, ita nominare pudor uetat.

Tergum habet humeros, dorsum, lumbos et nates (podicem, anum) obuolutas clunibus, sessionis gratia. Ad latera sunt axillae et hypochondria [...].

Ab humeris pendent torosa brachia; hinc flexiles cubiti, quibus inniti solemus; et lacerti, qui summa pars brachii; sicat infima, manus, [...].

Manus caua dicitur uola (in qua sunt uariae incisurae ac lineae;) diducta, est palma: contracta, pugnus; ab hoc colaphus: ab illa prouenit alapa. Habetque digitos quinos, et quisque digitus, praeter pollicem, articulos tres seu internodia, totidemque condylos seu nodos, quorum postremi exeunt in ungues: horum albida puncta dicuntur nubecula, quibus scabimus, scalpimus, lancinamus, laceramus. Pollice premimus; Indice monstramus; Medio (uerpo, infami) ludificamus; Annulari seu Medico gestamus anulos; Auricularis seruit pro auriscalpio. Pars prima manus dicitur carpus [correxi: carputs] seu brachiale, unde exoriuntur digiti; metacarpium seu torus appellatur, quod inter pollicem et medium digitum interest [...].

Infra coxas sunt femora seu femina; sub genibus crura: sub poplite surae; a suffragine seu flexura est imus pes, continens talos et calcaneum seu calcem, plantamque conuexam, eiusque partem anteriorem, nempe tarsum [...].

Cf. Michael Pexenfelder, Apparatus eruditionis tam rerum quam uerborum per omnes artes et scientias. - Nürnberg: Michael & Joh. Friedrich Endter, 1670, pp. 103-107.

No hay comentarios:

Publicar un comentario