9.27.2007

Dum inter homines sumus, colamus humanitatem

SENECA, De ira 3, 43, 5:

Iam istum spiritum expuemus. Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem; non timori cuiquam, non periculo simus; detrimenta, iniurias, conuicia, uellicationes contemnamus et magno animo breuia feramus incommoda: dum respicimus, quod aiunt, uersamusque nos, iam mortalitas aderit.'

Martha C. Nussbaum, El cultivo de la humanidad: una defensa clásica de la reforma en la educación liberal [traducción de Juana Pailaya] 1ª ed. Barcelona : Andrés Bello, 2001.



Lustrauimus artes manuarias, Rurales, et Mechanicas; nunc ad Liberales (sic dictas, quod curam animi, non quaestum spectent) promoueamus gradum, illas scilicet, quibus animus ad humanitatem et ingenuam doctrinam informatur, et excolitur, sine qua incultus est et agrestis; hebescit et efferatur. [...] Liberalium artium communiter septem numerantur:
Lingua, Tropus, Ratio, Numerus, Tenor, (seu Tonus) Angulus, Astra.
Nimirum Grammatica, (quae olim etiam Poeticam complexa est) Rhetorica, Dialectica, Arithmetica, Musica, Geometria, Astronomia.

Quidam diuidunt disciplinas in Humaniores (mitiores, mansuetiores Musas) et Seueriores; in illis censent Grammaticam, Poeticam, Oratoriam, Historiam, siue Antiquitatis notitiam, Dialecticam, et morum Philosophiam; reliquas Facultates Superiores, magis speculationi intentas, appellant Seueras, Altiores, etc. Eruditum uocant, qui, tametsi has scientias (Graecis enkýklia mathéemata) non accurate et exquisite perdidicit, ut iis instructus et praeditus dici queat; ita tamen eas delibauit et degustauit, iisdem ut tinctus et imbutus uideri possit, (Muretus in epist. 89.) doctus nominatur, qui rationem rei tantum tenet; peritus, qui cum ratione experientiam et consuetudinem.

Doctrina (paidía, institutio) traditur a doctore seu magistro; disciplina (mátheema) accipitur a discipulo; a qua excluduntur hebetes, indociles, et intelligentia parum ualentes. Sunt autem huius culturae instrumenta libri, scholae, conuersatio erudita, (familiaritas, consuetudo) peregrinationesque illius causa susceptae.

[Perge legere hic]

Quis nescit Academiam a quodam Academo dictam, qui possidebat locum suburbanum et nemorosum prope Athenas, ubi Plato natus et philosophatus fuit? Artes excogitauit necessitas: honos alit et quaeuis terra. Mater earum Mnemosyne seu memoria. Quod qua ratione in studiis fiat Liberalibus, indagemus.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada