2.06.2008

De Socratico sale "Hoc unum scio, me nihil scire"

Facetia a QUINO, praeclaro Argentino iocorum delineatore.
In Latinum redit Ansgarius Legionensis.

2 comentarios:

  1. Pinarius Alexandrae s.d.

    Tuum Scriptorium tibi valde gratulor et, quod in Scriptis meis Subsecivis responsum dedisti, gratias tibi ago.

    Tibi ante, ut sentio, in ipso tuo Scriptorio scribere debui, sed non multum temporis Scriptis meis Susecivis dicavi (ea de causa subsecivi sunt!), nec in hoc quod dicimus "Blogs" vere Oceanum navigandi peritus possum dici. Ignoscas mihi quaeso.

    De nostro Circulo Latino Gaditano mihi loqui placeret. De eo loquemur cum Ioachimo, si tibi etiam placet.

    Vale.

    ResponderEliminar
  2. Mihi ualde placebit loqui aut scribere de nostro Circulo Latino Gaditano, qui uidetur ad quietem iisse. Ego etiam pauca subseciua tempora habeo et, quod est maximi momenti, duos filiolos, qui fere totas otii horas implent. Inde hoc "Scriptorium" siue blogum apertum et editum est interrete, ut cum interretalibus Vivae Latinitatis fautoribus et Circuli LG sodalibus Latinam linguam exerceam quocumque in temporis puncto domique.
    Optime uale.

    Raptim salsa Insula Leonis scripsi.

    ResponderEliminar