4.10.2008

"De Comenii Novissima Linguarum Methodo" in Gaditana Studiorum Vniuersitate illustrata ab Andrea Fritsch


Andreas Fritsch, apud Liberam Vniuersitatem Berolinensem idemque Germanicae Societatis Comenianae Praeses, Gadibus orationem habebit inscriptam:

"De Ioannis Amos Comenii Novissima linguarum methodo: quid Comenii Opera Didactica Omnia nostra aetate ad studia Latina refovenda conferre possint"

Oratio habebitur die Lunae XIV Aprilis in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae meridie (hora 12.00). Iosephus Maria Maestre professorem Andream Fritsch inducet.

“Errores vulgatae Methodi tres :
I. Quod Linguas doceat abstracte, sine praevia Rerum cognitione.
II. Quod incipiat a formali, h.e. a Grammatica.

III. Quod scandere fastigia sine praestructis scalis cogat. Id est, Latinitatis studium ordiri a Cicerone, et Virgilio. Cujus rei absurditas ostenditur.”


Novissima Linguarum Methodus,VII, 8-15


Lege plura de Comenio et de Nouissima linguarum methodo in blog(i)o "DOCEO ET DISCO", auctore Ludouico Inclán García-Robés. Is enim scripsit suam dissertationem ad doctoratus gradum obtinendum paratam de Comenio inscriptam: Studia Comeniana. La aportación lingüística y pedagógica de Juan Amós Comenio [Microforma] / Luis Inclán García-Robés ; director: Josep Closa i Farrés, Barcelona : Publicacions Universitat de Barcelona, 1990.

Legere etiam potes opera Caesaris Vasoli L'enciclopedismo dei Seicento (Napoles 1978) et “Comenio e la tradizione enciclopedica del suo tempo” [oratio habita in conuentu «Eredità di Comenio. Bilancio di un Centenario» (Roma, 14-16 aprile 1993), et in lucem edita in «Nouvelles de la République des Lettres, 1996, 1»].

Vide etiam meam existimationem (Calamus Renascens 7, 2006) ad Caesaris Vasoli opusculum.

5 comentarios:

  1. Gratias plurimas tibi, sodalis Ioachime, ago ob tuas emendationes hic.

    ResponderEliminar
  2. Gratias ago tibi, Sandra, pro tua mentioni mei blogii 'Doceo et disco'.
    Vere, Comenius etiam nunc est utilis ad linguam latinam docendam et discendam.
    Vale!
    Ludovicus.

    ResponderEliminar
  3. Salue, magister Luoduice. Nihil laboris mihi est facere tui blogii mentionem. Tibi plane assentior ut "docendo, discatur".
    Num mihi dicere possis, si uis, nomen et annum et alias relationes tuae dissertationis ad doctoratus gradum obtinendum paratae de Comenio? Qui tuae dissertationis moderator fuit? Id in lucem proferre uelim in meo blogio.
    Ante hoc tibi gratias ago.
    Sandra Ramos

    ResponderEliminar
  4. Salue, Sandra!
    Mei doctoralis dissertationis titulus est: "Studia Comeniana. La aportación lingüística y pedagógica de Juan Amós Comenio".
    Habes omnem inquisitionem in hac pagina:
    http://eclipsi.bib.ub.es/cgi-bin/vtls.web.gateway.20?bib=0120-00660&conf=050000++++++++++++++
    (est pagina electronica Universitatis Barcinonensis Bibliotecae)
    Moderator: Josep Closa Farrés.
    Tribunal: Josep Alsina, Antonio Fontán, José Luis Vidal, Millán Bravo et Virgilio Bejarano.
    Vale!
    Ludovicus.

    ResponderEliminar
  5. Preme hic:

    http://www.deutsche-comenius-gesellschaft.de/veranstaltungen_2007i.html

    ResponderEliminar