4.23.2008

DE DOMINI LVDOVICI CHARLO LIBRO "Litterarum Laeuini Torrentii consuetudo cum Aria Montano" (Matriti-Alcannizii 2007)

Hodie, Libri Internationali Die tibi, beneuole lector, commendare nec transire silentio uolo quoddam eruditum opus, cuius auctor dominus Ludouicus Charlo est, Gaditanae Studiorum Vniuersitatis Perillustris Cathedrarius, patientissimus sodalis et melior professor et optimus uir.

Liber epistulas XXIX complectitur a Laeuino Torrentio (1525-1595), secundo Antuerpiano episcopo, scriptas ad insignem Benedictum Ariam Montanum ab anno 1584 usque ad 1595.

In Laeuini Torrentii tumulo haec legere potest (pag. XXXV):

"Laeuinus Torrentius, patria Gandauen. literis et legationibus domi forisque spectatus, ex Archidiacono et Leodiensis Principis Vicario Generali II Antverpiensium Episcopus, III Mechlin. Archieps. designatus, Collegii Societatis IESV apud Lovanienses fundator, ad rerum Status Belgii Concilium ascitus, dum praecipitatem rempub., fractus uiribus animo infracto, consillis sustento Bruxellae decessi."

In XXIX epistulis igitur Laeuinus plurimos nuntios et commentarios saeculi XVI de Septentrionalis Europae rebus praebet: religiosa, politica, oeconomica, militaria et socialia. Etiam amicitiae et culturae consuetudines inter Humanismi insignes fautores inuenire possumus. Epistulae in lucem editae in lingua latina et hispanice eleganter translatae sunt ab Ludouico Charlo, una cum amplissimo et extento liminari studio comitatae.

Gratulor tibi, domine Ludouice, de hoc erudito et fecundo opere, quod ut amatus foetus quidam in quasi sterilitate horum hodiernorum temporum extitit.

Sed, ut ad maximam rem ueniamus, primae epistolae, omnis salium generis refertae, initium tibi, candide lector, libens do:

"L(aeuinus) Torrentius Benedicto Ariae Montano S(alutem dicit).

Quoties recordor ueteris nostrae consuetudinis, mi Aria Montane, recordor autem saepissime, uarie admodum afficior. Nam et eo me nunc carere molestum est ex cuius olim praesentia utilitatem ac uoluptatem cepi maximam; et rursus cum quae post discessum tuum inciderint tempora mecum reputo tuo et meo pariter nomine gaudeo, tuo quod abes nec quae patimur mala uel auditu grauia sentis ac uides, meo quod te amicum paratum habeo quo incolumi his ipsis in malis me consolari possim: portum enim uideo quo enatem plura illic benignitate tua ablaturus quam naufragus hic perdiderim: quod sane alacriorem me facit, et ut aduersa tolerem fortiorem.
Sed uarie quod dixi me affici solere, id sic esse nunquam magis expertus sum, quam nuper cum ab Ernesto, Principe nostro, Coloniam euocatus accessi. Nam aliquot ibi dierum moram faciens, inter alios amicos complures religionis causa profugos repperi nonnullos etiam propinquos atque affines meos, in primis Franciscum Crucium, illum honestissimum uirum, cum uxore matrona sanctissima et liberis tribus, quos inter Leonora deliciae quondam tuae ob praeclaram indolem, quam in puella ab ipsis ferme cunabulis elucere conspexisti, summa spe futurae eius prudentiae ac probitatis, qua adulta nunc aetate confirmata, matrem, cuius uirtutes admirari soles, sic referre incipit ut in filia renatam esse diceres. Ad hanc igitur talem domum diuerti, in eaque mansi hospes gratissimus diebus octo. Confluebant autem et externi Ximenius, Stenbergius, alii tibi quoque noti, sed qui amore uincit omnes ipse Aloysius Peresius interdum etiam conuiua. Tu nunc mihi cogita qui sermones toto illo tempore de te fuerint, ut non solum in linguis animisque nostris, uerum etiam in oculis haerere uidereris, tam praeclaram nempe tui apud nos memoriam reliquisti, quare nec lacrymas tenebamus.
Illud uero uel praecipue me permouit, quod affirmabat Peresius nullas sibi abs te literas uenire quibus nostrae amicitiae non meminisses; idem ante significauerat Plantinus. At uerebar ego ne, non peculiari aliqua (nihil enim mihi sum conscius) sed communi totius Belgicae nationis culpa, qua Deum pariter ac Regem offendimus, ita alienato esses animo ut amicorum quoque et familiarium tuorum curam omnem atque amorem abiiceres. Neque iniuria quidem: quid enim his nostris motibus impudentius, quid sceleratius atque ab antiquis nostris moribus alienius fingi queat? Vnde nec immerito qui tam bene audiuimus apud externas omnes nationes, nunc exosi maxime ac detestabiles sumus. At tu tanto laudabilior quod succensere omnibus cum possis, cum his quos nouisti amicitiam seruas, neque omnes uno loco habes, ut belli tempore cum hostibus fieri consueuit, sed tanquam iudex causam cognoscis, ac multum interesse censes qui quam personam sustineant, quamquam eodem cuncti de crimine deferantur. [...]

Vale et secessu tuo fruere. An(no) MDLXXXIIII Idibus Iulii Leodio."
***

P.S.: Gratias quam plurimas Irenae Ramos ago ob Latinum editionis textum latinum mihi mittendum.

2 comentarios:

  1. Ludouicus Charlo12:50:00

    Tanta erga me tua, carissima Sandra, amabilitas ita perplexum me facit ut meae gratitudinis debilis nauicula in procelloso tuae bonitatis mari maxime fluctuet. Sed, dum tibi maximas quam gratias, maximas quas gratias iterum iterumque dico, omnibus lectoribus hanc recensionem magis ex magnanimo Sandrae corde quam ex propriis meis meritis emanare. Et si quid est, Torrentio, qui tam eleganter illas epistolas scripsit quam illam neerlandesam et belgam societatem pinxit, non mihi tribuendum est. Vale.

    ResponderEliminar
  2. Mea uerba, carissime Ludouice, non solum ex mea amicitia erga te emanant, sed etiam et maxime ex tuae perelegantis editionis et translationis lectione.
    Vale plurimum

    ResponderEliminar