5.28.2008

De Horatianis epistulis

Horatiana precatio (epist. I 18, 86-112)

"Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
sedatum celeres, agilem gnauumque remissi,
potores [bibuli media de nocte Falerni
oderunt] porrecta negantem pocula, quamuis
nocturnos iures te formidare tepores.
Deme supercilio nubem: plerumque modestus
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

Inter cuncta leges et percontabere doctos
qua ratione queas traducere leniter aeuum;
num te semper inops agitet uexetque cupido,
num pauor et rerum mediocriter utilium spes,
uirtutem doctrina paret naturane donet;
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum
quid pure tranquillet, honos, an dulce lucellum,
an secretum iter et fallentis semita uitae.

Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus,
quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
quid sentire putas, quid credis, amice, precari?

'Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam
quod superest aeui, si quid superesse uolunt di;
sit bona librorum et prouisae frugis in annum
copia neu fluitem dubiae spe pendulus horae
.'

Sed satis est orare Iovem quae donat et aufert:
det uitam, det opes, aequum mi animum ipse parabo.
"

***

       Hic habes, beneuole lector, quae Horatiana religio siue theologia sit iuxta Iosephum Xauerium Iso Echegoyen, qui Gadibus adfuit diebus Lunae et Martis superioribus ad legendos et gustandos nobiscum salsos illius poetae Venusini uersus: Dii materialia et terrestria dent, constantem amicumque nobis animum ipsi instruamus.

     Quomodo tandem interpretareris illa uerba?: ...neu fluitem dubiae spe pendulus horae.


1 comentario:

  1. Quidam iocose querebatur quodam loco de Horati carminibus, in quibus uerba sensu cohaerentia aliis interiectis separentur, et translatione adhibita, quae nimis ad uerbum facta est, poetae illudit. Sed id ipsum ut summum artificium et Horati et Latinae linguae Fridericus Nietzsche scriptor elegantissimus iactauit, cum scripsit: "Nullus adhuc poeta tam me in admirationem sui rapuit quam Horatius semper odis suis. Quibus id effectum uidemus, quod in quibusdam linguis ne conari quidem possumus. Nam quasi in opere tessellato ita sunt uerba disposita, ut quidque suo sono, loco, sensu, in dextram, in sinistram, in totum denique opus uires extendat, quo fit ut minimis paucissimisque signis plurima dicantur grauissime: id autem et Romanum est et, si creditis, maxime ingenuum ac nobile". (W. Stroh)

    Ergo Horatianum carmen ne uertere quidem Hispanice, Theodisce, Anglice, Francogallice... unquam licere deberet.

    ResponderEliminar