Mortuae et uiuae linguae

Vixdum die Lunae Falcultatis Coetu dimisso -non adfuerunt Rector Sales et Vicerrector R.-Sinister neque tandem clarum et nitidum et manifestum nonnullum dictum est... totum incertum pergit... Quo usque tandem abutentur patientia nostra?-, cito in mentem mihi uenit illud Marii Benedetti carmen "Mortuae Linguae" inscriptum, cui non opus est commentariis... nec commis nec punctis.

[Excusatam me habeas, beneuole lector, quia satis scio latinam uersionem meam inferiorem esse pleno Vruguaiani poetae carmine, sed uolo ut mecum eo fruaris]

MORTVAE LINGVAE


Linguae ubique mortuae dictitatae
non sunt tantum antiqua graeca
latina et sanscrita et sumerica


sunt itidem linguae mortuae
aut fere mortuae / sed nouae /
dissimulatio dithyrambus
demagogia subterfugium
fanatismus auguria

uetustae linguae uiuae erant
cum apud uulgus uibrabant
et erant loquelae serui
agricolae et apostoli
fabri et meretricis

uetustae linguae perierunt
fastidio taedioque et pudore
cum in uanos mythos permearent
et in sacris contionibus aggerarentur

et si attamen eis offerimus
alium uigorem / aliam metam
alium saporem / mortuae linguae
possunt sortem mutare et possunt
resuscitare tertio die.

Cf. M. Benedetti, Inventario tres. Poesía 1995-2002, Madrid: Col Visor Poesía, 2003, p. 294: "Lenguas muertas" in libello c.t. La vida ese paréntesis (1998).

**[IMAGO: Catilina a Cicerone ad senatum delatus (1880) Auctore Cesare Maccari (1840-1919) Regia Domus Madama, hodie sedes Rei Publicae Italicae Senatus. Romae]

Comentarios

  1. Anónimo12:38:00

    Gratias tibi, jucunda Sandra, pro pulchra interpretatione. 'Equitatus Tertii Diei'. Sonat!

    ResponderEliminar
  2. SALue, Thersite. Non mihi sonat "Equitatus Tertii Diei". Quid sibi uult?

    ResponderEliminar
  3. Anónimo16:11:00

    Ignosce mihi stulte jocanti: nam imaginabar esse nos novum ambulantem equitatum amatam linguam resustitaturos... illo tertio die ultimi versus. Et tu perpetuo SALveas.

    ResponderEliminar
  4. Meae crassae Mineruae ignosce, salse Thersite, sed his diebus mens mea circa alia aluearia uolitat et solummodo apum examina audit. Vtinam “Tertii diei Equitatus” acute personet ubique et consequatur ut amata nobis lingua latina resuscitet!

    Sed apis bombilat, coruus crocitat, columba gemit, gallus cucurrit, asinus rudit, taurus mugit, canis latrat, equus hinnit, lupus ululat, sus grunuit, serpens sibilat, arma crepant, aquae cursus murmurat, cithara sonat, ferrum stridet, ignis crepitat, litus murmurat, siluae strepunt, tuba clangit, uentum flat,... homines garriunt, populus strepit,... Est ubique multus strepitus!

    Vale etiam plurimum

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria