6.26.2008

De "Foederis sale" et de lepida duarum uetularum pugna saeculo XVI

    Postquam legi amici Caesaraugustani Thersitae commentarium “Conventus” inscriptum, mihi in mentem venit quomodo dominae siue feminae seniores incorruptam patrii sermonis et cantus antiquitatem conseruare solitae sint, sicut nostrae matres, materterae, amitae, auiae proauiaeque atque etiam quaedam duae uetulae, quae baculis et uerbis lepidam quandam inter eas habitam pugnam conseruerunt. Haec fabula inclusa est in Commentariis de sale scriptis saeculo XVI ab Bernardino Gomesio Miede, quae eum profecto ad mysteria salis inquirenda excitauit.

      Idque olim cum Bernardinus in Hispania ageret atque per Aragones ad Alcagnicium (natale ei solum, uulgo sic dictum) iter haberet. Quod antiquum ac perillustre oppidum conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi, placidi ac copiosi fluminis, situm est, ac non solum uaria ubertate agri aucupioque et uenatione praestat, uerum et aedificiorum magnificentia et populi multitudine atque singulari demum bonorum ingeniorum cultu usqueadeo excellit, ut uel ex eo quod in cornu extremaue ora conuentus constituitur, uulgo praestantissimum Aragonum Angulum appellent.

     Quae prope solitudo seu infrequentia nouorum hominum causa est non modo ut tranquillius in eo agatur, sed etiam ut in ipsum cum noui mores, qui patrios quandoque corrumpunt, minime inuehantur, tum qui insunt antiqui, summa religione sanctaque rusticitate purius retineantur. Id quod in pagis, cum sint magis solitarii, religiosius obseruari uidemus.

    Cum igitur Bernardinus ad oppidum deuiis itineribus contenderet, forte incidit in quendam eius pagum in asperis montanisque situm locis, ubi, dum paululum consistit conducturus quempiam qui eum ad propositum iter reduceret, duas ferme nonagenarias anus habuit obuias, quae ob exortam inter se quaestionem, an scilicet, sole obducto nubibus, dies esset necne, adeo mutuo incanduerant, ut baculis quos gestabant colaphisque se grauiter atque impotenti animo caederent.



      Et quanquam a pugna protinus cessarunt, conuiciis tamen atque persalsis dictis sese inuicem facetissime uellicabant. Nam inter alia, cum pessimum maledicendi usum atque inueteratum detrahendi morem altera alteri obiiceret, «posses tu -aiebat- SALEM ET SOLEM OFFVSCARE», ut est in prouerbio. Igitur ad concordiam redactae utraque prius afferri sibi salem maximo quoad poterant clamore efflagitabant, neque uero antea confecta pax fuit neque inuicem datae dextrae quam allatum salem ambae gustarunt.


     Quam Bernardinus superstitionem uehementer admiratus atque ut a Christiana religione alienam detestandam arbitratus, contra uetulae, facilius incorruptam antiquitatem conseruare solitae (quod multorum sermonis expertes, ea tenent semper quae prima didicerunt), religiosissimam fuisse antiquorum obseruationem, a maioribus suis ad componenda iurgia ualde usitatam, iureiurando sibi affirmarunt.


       Quod postea Bernardinus saepe secum animo reuoluens, dum curiosius perquirit, num fuerit quispiam antiquus huiusce ritus auctor seu inuentor, incidit in sacros Veteris Instrumenti libros, in quibus manifesto comperit id non humanum, sed diuinum fuisse inuentum populo olim Israelitico Christianae gentis typum gerenti praemonstratum, ut, dum humana diuinis reconciliantur, diuinae comparatae gratiae mysterium perpetuo SALIS FOEDERE sanciretur.

***

     Quis vestrum, amici lectores et lectrices, noscit illum proverbium "de offuscando salem et solem" mihi penitus ignotum?


IMAGINVM DESCRIPTIO

1. Alcagnicium ad ripas Gadalopi (2005).
2. "Baculis pugna sive rixa" Francisci Iosephi de Goya (1746-1828), illustris pictoris Hispanici.
3. Pauli Ricii Israelitae Sal foederis. Philosophica, prophetica ac talmudistica, pro christiana veritate tuenda cum iuniori Haebreorum sinagoga mirabili in genii acumine disputatio, Augusta Vindelicorum, 1514 .


6.24.2008

De sale iocoso: Academicae selectionis probationes

Academicae selectionis probationes


- Secunda fortuna mihi fuit: in linguae Latinae probatione mihi uertendum est Iuli Caesaris "Bellum Galacticum"...

- "...Gallicum" erat, collega!

- Mechercules!

(Verissima facetia)

6.20.2008

De Plini Maioris morte iuxta Plinium Minorem et Iohannem Orbergium

Abhinc tres dies quidam collegae (uobis gratias quam plurimas ago ob ingentem laborem!) nos certiores libenter fecerunt de tribus novis Fabellis Latinis ab Iohanne Orbergio editis, quarum tertia de Plini Maioris exitu agit.

Hodie inspicire uolo quo modo professor Orbergius Latinos textos adaptet. Vobis, beneuole lector et candida lectrix, hanc fabellam una cum Plini Minoris epistula praebeo.

Duabus, Latina Fabella et genuina epistula, fruimini!

Lingua Latina per se Illustrata: FABELLAE LATINAE, cap. I-XXXIII

Plīnius [minor] dē morte avunculī [Plini maioris]

Tacitus, vir doctissimus quī multōs librōs de rēbus gestīs Rōmānōrum scrīpsit, ā C. Plīniō amīcō suō petīvit, ut sibi epistulam scrīberet dē avunculī suī exitū [quo verius tradere posteris possit]. Namque avunculus C. Plīniī, vir doctissimus, eō diē mortuus erat quō ignibus ē monte Vesuviō ēruptīs multa Campāniae oppida, in iīs Pompēiī, Herculāneum, Stabiae, perdita sunt.

Plīnius Tacitō interrogantī hanc ferē epistulam scrīpsit:
[C. Plinius Tacito suo s. Epist. VI, 16, 4-22]:

“Avunculus meus erat Mīsēnī, ubi classī Rōmānae praeerat. Ante diem nōnum kalendās Septembrēs, hōrā ferē septimā, māter mea nūntiāvit eī ‘appārēre nūbem māximam mīrā fōrmā.'
4. Erat Miseni classemque imperio praesens regebat. Nonum Kal. Septembres hora fere septima mater mea indicat ei apparere nubem inusitata et magnitudine et specie.

Ille cibum gustāverat iacēns, et litterīs studēbat. Poscit calceōs, ascendit locum ex quō māximē rēs illa mīrābilis cōnspicī poterat. Oriēbātur nūbēs (incertum erat ex quō monte - posteā Vesuvium fuisse cognitum est), cuius fōrma quasi arbor altissima ac lātissima vidēbātur.
5. Usus ille sole, mox frigida, gustaverat iacens studebatque; poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat. Nubes - incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est - oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit.
6. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat.

Avunculō meō, ut doctissimō virō, hoc magnum vīsum est propiusque nōscendum. Iubet nāviculam parārī, mihi permīsit ut sēcum venīrem; respondī ‘mē litterīs studēre mālle’ - et forte ipse mihi dederat quod scrīberem.
7. Magnum propiusque noscendum ut eruditissimo viro visum. Iubet liburnicam aptari; mihi si venire una vellem facit copiam; respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat.

Ēgrediēbātur domō, cum epistulam accēpit Rectīnae, quae imminentī perīculō perterrita erat, nam vīlla eius sub monte iacēbat nec ulla fuga eī erat nisi nāvibus; ōrābat ‘ut sē ex tantō perīculō ēriperet’.
8. Egrediebatur domo; accipit codicillos Rectinae Tasci imminenti periculo exterritae - nam villa eius subiacebat, nec ulla nisi navibus fuga -: ut se tanto discrimini eriperet orabat.

Vertit ille cōnsilium: nāvem longam cōnscendit ut auxilium ferret nōn Rectīnae modo, sed multīs – erant enim frequentēs incolae illīus ōrae amoenissimae. Properat illūc unde aliī fugiunt rēctumque cursum in perīculum tenet sine metū!
9. Vertit ille consilium et quod studioso animo incohaverat obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium.
10. Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.

Iam cinis in nāvēs cadēbat, iam etiam nigrī lapidēs igne frāctī. Dubitāns paulum an cursum flecteret ac reverterētur, mox gubernātōrī, quī eum monēbat ut ita faceret, “Fortēs” inquit “fortūna iuvat: Pompōniānum pete!”
11. Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent, calidior et densior; iam pumices etiam nigrique et ambusti et fracti igne lapides; iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia. Cunctatus paulum an retro flecteret, mox gubernatori ut ita faceret monenti 'Fortes' inquit 'fortuna iuvat: Pomponianum pete.'

Stabiīs erat ille, ibi omnēs rēs suās in nāvēs tulerat parātus ad fugam sī contrārius ventus caderet. Quō tunc avunculus meus secundissimō ventō vectus, complectitur amīcum perterritum, cōnsōlātur, hortātur, utque timōrem eius suā tranquillitāte minueret, sē in balneum dūcī iubet; lautus accubat, cēnat...12. Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut - quod aeque magnum - similis hilari.

Iam ē Vesuviō monte plūribus locīs ignēs lūcēbant. Ille dīcēbat ‘vīllās ab agricolīs territīs dēsertās ārdēre’. Tum quiēvit - vērissimō quidem somnō!
13. Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat. Tum se quieti dedit et quievit verissimo quidem somno; nam meatus animae, qui illi propter amplitudinem corporis gravior et sonantior erat, ab iis qui limini obversabantur audiebatur.

Sed mox excitātus est, cum ob cinerem extrā cubiculī iānuam cadentem vix exīre posset. Omnēs dubitābant utrum sub tēctō manērent an sub caelō versārentur. Nam tremente terrā tēcta hūc illūc movērī vidēbantur, at sub caelō cāsus lapidum metuēbātur.
14. Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pomponiano ceterisque qui pervigilaverant reddit.
15. In commune consultant, intra tecta subsistant an in aperto vagentur. Nam crebris vastisque tremoribus tecta nutabant, et quasi emota sedibus suis nunc huc nunc illuc abire aut referri videbantur.
16. Sub dio rursus quamquam levium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum collatio elegit; et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit. Cervicalia capitibus imposita linteis constringunt; id munimentum adversus incidentia fuit.

Iam illīc nox fuit omnibus noctibus nigrior. In lītus ēgredī cōnstituērunt, ut aspicerent, num mare nāvēs admitteret, sed adhūc mare turbidum ventusque adversus erat. Ibi, super strātam vestem cubāns semel atque iterum avunculus meus frīgidam aquam poposcit exhausitque.
17. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen faces multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo adspicere, ecquid iam mare admitteret; quod adhuc vastum et adversum permanebat.
18. Ibi super abiectum linteum recubans semel atque iterum frigidam aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque praenuntius odor sulpuris alios in fugam vertunt, excitant illum
.

Cum duo servī eum sustinērent, surrēxit, et statim cecidit, āēr enim tam crassus factus erat, ut spīrāre nōn posset. Māne corpus eius mortuum inventum est integrum et opertum veste quā indūtus fuerat.19. Innitens servolis duobus assurrexit et statim concidit, ut ego colligo, crassiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho qui illi natura invalidus et angustus et frequenter aestuans erat.
20. Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior.

Interim ego et māter Mīsēnī erāmus - sed hoc nihil ad rem; nec tū aliud quam dē exitū eius scīre voluistī. Fīnem ergō faciam. Valē!”
21. Interim Miseni ego et mater - sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam.
22. Unum adiciam, omnia me quibus interfueram quaeque statim, cum maxime vera memorantur, audieram, persecutum. Tu potissima excerpes; aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.


***

Vultisne scire, amici lectores et lectrices, qua de causa reuera Plinius maior mortuus sit?

BIBLIOGRAPHIA SELECTA DE PLINI MAIORIS MORTE


  • BESSONE, L. «Sulla morte di Plinio il Vecchio», Riv.Stud.Class. 1969, 179 ss.
  • COPONY, R., «Fortes fortuna iuuat. Fiktion und Realität im l. Vesuvbrief des jüngeren Plinius VI,16», GB 14 (1987), 215-228.
  • GRISÉ, Y., «L'illustre mort de Pline le naturaliste», REL 58 (1980), 338-343.
  • GRMEK, M. D., «Les circonstances de la mort de Pline: commentaire médical d'une lettre destinée aux historiens», Helmantica 37 (1986), 25-43.
  • MARTIN, P.M., «La mort étrange de Pline l'Ancien ou l'art de la déformation historique chez Pline le Jeune», VL 73 (1979), 13-21.
  • -- " --, «Pline l'Ancien 22» ou «Une mort ordinaire», VL 86 (1982), 13-22.
  • SCHERILLO, A., «Plinio e il Vesuvio», Plinio il Vecchio. Giornata lincea indetta nella ricorrenza del 19 centenario della eruzione del Vesuvio e della morte di Plinio il Vecchio (Roma 4 de diciembre 1979), Atti dei Conv. lincei LIII Roma Accad. Naz. dei Lincei 1983, 21-32.
  • SALLMANN, K., «Quo uerius tradere posteris possis. Plin. epist. 6, 16», WJA N.F. 5 (1979), 209-218.
  • ZIRKLE, C., «The death of Gaius Plinius Secundus (23-29 A.D.)», Isis (1967) 553-559.



6.12.2008

DE MEO NOVO ORDINATRO CONCILIATORE "D. I. 1525"

Nouum ordinatrum tandem habeo, mei carissimi lectores lectricesque...! Et quod est maioris momenti... , id tantummodo MEVM et MIHI est...! Iam non mihi necesse erit dimicare meo marito pro capiendo alterum, quod nunc, obsoletum uetusque, suum et sibi erit.

Au... tu, mi sponse, mihi aliquando insulsus es et uir qui tui tantum commodi curas!

Sed ad componendum tot quotidie rixas et iurgia inter nos concitari solita, me miseram, ob alterum uetus ordinatrum atque ad temperandum tui etiam habitus rigida placita, nihil unquam potuit adesse aptius nobis hoc nouo Ordinatro conciliatore.

Ei quidem nota est "D. Inspiron 1525"... MECASTOR! Saeculo decimo sexto natum uidetur! Ad Latine scribendum electronicas litteras et commentarios meis amicis internautis humanisticum ordinatrum habeo!!!

[Amabo, amici et amicae, quo modo Latine dicitur personale ordinatrum "quod quocumque uehi potest", utrum "portabile" an "gestabile" an aliter?]

BIBILIOGRAPHIA COMMENDABILIS

Cf. M.ª Teresa Quintillá Zanuy, "Los sexolectos o la caracterización del discurso femenino en el ámbito grecolatino", Faventia 27. 1 (2005), pp. 45-62.

6.05.2008

CVR LATINE SCRIBENDVM EST?


Abhinc nonnullos menses scripsi commentarium de quadam oratione habita a domino Ioanne Aegidio, Hispalensis Studiorum Vniuersitatis cathedrario professore, cui inscriptio erat "Escribir en latín. Ventajas e inconvenientes" (etiam in Calamo Renascenti numero VIII edita est), a me Latine translata "De commodis atque incommodis Latine scribendi".

Dies exacte octauus agitur, beneuole lector, ex quo libenter Latine scribere non possum in hoc insulso scriptorio. Silentii quidem dulcedo aliquando ingenia studiaque facilius opprimit quam reuocat.

Hodie Latine scribendi studium reuocare uolo ad Latinam linguam transferens et interpretans quaedam magistri uerba selecta.

Multa sunt Latine scribendi commoda, sed nunc mihi reuocandum tantunmodo unum: Latina lingua, quae nobis eius amantibus tantas leges iuraque dat, simul etiam uincula quae et tempora et mores imponunt, liberat. Omnibus enim qui Latinā linguā usi sumus, potestatem facit nonnullorum animi mentisque leuamentorum ac exonerationum quae fortasse numquam litteris mandauissemus et exarauissemus si linguā maternā usi essemus. Quae quidem res maximi momenti est.

Sed alio die plura. Nonnullas quaestiones adhuc de Latina lingua docenda habeo, sed mihi necesse est legere et percontari doctos.

Scriptum dicatum cuidam Caesaraugustano amico magistroque