6.12.2008

DE MEO NOVO ORDINATRO CONCILIATORE "D. I. 1525"

Nouum ordinatrum tandem habeo, mei carissimi lectores lectricesque...! Et quod est maioris momenti... , id tantummodo MEVM et MIHI est...! Iam non mihi necesse erit dimicare meo marito pro capiendo alterum, quod nunc, obsoletum uetusque, suum et sibi erit.

Au... tu, mi sponse, mihi aliquando insulsus es et uir qui tui tantum commodi curas!

Sed ad componendum tot quotidie rixas et iurgia inter nos concitari solita, me miseram, ob alterum uetus ordinatrum atque ad temperandum tui etiam habitus rigida placita, nihil unquam potuit adesse aptius nobis hoc nouo Ordinatro conciliatore.

Ei quidem nota est "D. Inspiron 1525"... MECASTOR! Saeculo decimo sexto natum uidetur! Ad Latine scribendum electronicas litteras et commentarios meis amicis internautis humanisticum ordinatrum habeo!!!

[Amabo, amici et amicae, quo modo Latine dicitur personale ordinatrum "quod quocumque uehi potest", utrum "portabile" an "gestabile" an aliter?]

BIBILIOGRAPHIA COMMENDABILIS

Cf. M.ª Teresa Quintillá Zanuy, "Los sexolectos o la caracterización del discurso femenino en el ámbito grecolatino", Faventia 27. 1 (2005), pp. 45-62.

1 comentario:

  1. Thersites8:07:00

    Tibi gratulor novi gestabilis vel portabilis possessori et dominae! (Jam vides utrilibet verbo me favere.)

    ResponderEliminar