FELIX DIES SIGNANDVS MELIORIBVS LAPILLIS!

Hodie est septimus dies natalis paruuli filioli..! Felix lux diesque mihi signandi melioribus lapillis!
Ceterum apposite quidam liberos ueras esse parentum appendices affirmarunt, quoniam liberi, cum imago animi et corporis parentum sint quasique in iis mater aut pater uiuat, multa quoque explere possunt quae a patre aut matre inita atque aut horum obitu aut nouarum rerum machinatione impedita, ad se dimanarunt perficienda quidem, sed parentibus nonnihil adscribenda.

Ita namque Alexander ille Magnus [-Nudius tertius pelliculam "Alexander" denuo uidi et amoenum librum de Mundo Classico: epica historia ab Homero usque ad Adrianum adhuc lego quem uobis commendo-] uera fuit Olympiae matris et Philippi patris appendix et quasi magnarum huius molitionum supplementum. Nam cum uniuersi expugnationem orbis Philippus inchoasset, eandem filius non incipere, sed prosequi ac supplere uisus est et quam haud dubie perfecisset, nisi praematura fuisset sublatus morte.
*Alexander Magnus in pugna ad Issum facta (333 a.C.) Darium regem petit [(Pompeii, Domus Fauni (Museum Nationale Neapolis)].

Accipe tu, MI DVLCIS FILI hoc musicale donum ut benigno corde animoque alacri audias:




Sandrine Piau canit motetum 'Nulla in Mundo Pax Sincera' compositum ab Antonio Vivaldi (1678-1741)
Aria
Nulla in mundo pax sincera
sine felle; pura et vera,
dulcis Jesu, est in te.
Inter poenas et tormenta
vivit anima contenta
casti amoris sola spe.
Recitative
Blando colore oculos mundus decepit
at occulto vulnere corda conficit;
fugiamus ridentem, vitemus sequentem,
nam delicias ostentado arte secura
vellet ludendo superare.
Aria
Spirat anguis
inter flores et colores
explicando tegit fel.
Sed occulto factus ore
homo demens in amore
saepe lambit quasi mel.
Alleluia.

Comentarios

  1. Faustum felicem fortunatum diem natalem Xaverio exopto atque annum sequentem !

    Et gratias tibi ago propterea quod nobiscum donum musicale es partita!

    ResponderEliminar
  2. Perpulchra gratulatio cui valde adiungo.

    ResponderEliminar
  3. Gratias quam plurimas uobis ago in meo nomine et filii.

    Curate, amici, ut pancratice semper ualeatis

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria