7.08.2008

Num cornua necessaria sunt, ut Rectores dignissime munere suo fungantur?

Nonnullos abhinc dies interretiales scriptores, Europaei Pastrix Francogallicus et Thersites Hispanus et Nemo Americanus, certiorem me fecerunt de singulari Nicolai Klimi Itinere Subterraneo a Ludouico Holbergio Noruego scripto saeculo XVIIIº, quod meum studium excitauit necnon risum. Nudius quintus hanc fabulam Latine legere incepi, quamuis heri in meae Facultatis Bibliotheca inueni quandam Hispanicam translationem contractiorem quae haud optima est, ut uerum dicam, sed mihi paruo auxilio fuit ad intelligenda obscura quadam loca.

Pastrici enim assentior: hoc in libro exempla multa sunt quibus demonstratur mores consuetudinesque illorum singularium incolarum [quasi arbores humanae necnon simii criniti versicoloribusque induti vestibus et alia mira animalia], quamvis nostris dissimiles, non idcirco peiores haberi debere…

Nemini planissime assentior: haec fabula siue mendacium facetum noua et optima et moderna editione Latina eget.

Cum Thersite etiam concordia est: semper apposite scribit et rei idoneis uerbis utitur.

Iam mihi est nouus liber ad scrutandam Plinianam traditionem in Europa... Alio die de hac re prolixius loquar...

Sed hoc in electronico diario quod in rebus academicis et didacticis Latinis uersatur, hodie animaduertere uolo hunc libri Holbergiani a me contractum et annotatum locum:

Num cornua necessaria sunt ut sit dignissimus Rector siue optima Rectrix?

"Vt prudens character Potuani principatus graphice exprimatur, Nicolaus Klimius e sexcentis unum tantum affert exemplum: Rectoratum scholae cuiusdam cum ambiret Philologiae studiosus, petitio eiusdem tali munita erat commendatione: testabantur nempe cives urbis Nahami, candidatum in coniugio cum lasciva ac infida uxore integros quatuor annos placide vixisse ac cornua sua patienter gessisse*, ac tanta moderatione animi istud malum pertulisse, ut eum dignissimum scholae vacantis Rectorem fore ominentur.

Isti vicinorum commendationi annexum erat testimonium a seminarii Karattis** de doctrina ac studiis eiusdem, quod magis ad rem facere videbatur; nam quodnam esset meritum cornuti ludimagistri prae aliis Doctoribus, haud facile capiebat. At paradoxi huius testimonii hic erat sensus: inter virtutes, quae Doctorem maxime commendant, est moderatio; namque hic, nisi ferrea praeditus sit patientia, cum toto eruditionis suae apparatu parum aptus erit muneri scholastico, quod absque severitate ac iracundia sit exercendum, ne intempestivis suis castigationibus iuvenum animi exasperentur.

Dicitur ad insolitam hanc commendationem impense risisse Principem; at cum non plane absurdam indicaverit, in petitorem vacantem contulit Rectoratum: et constat munus hoc tanta dexteritate eundem implesse ac tyrones moderatione et clementia adeo sibi devinxisse, ut potius tanquam parentem, quam scholae moderatorem, eundem intuerentur."

ANNOTATIVNCVLAE:

*Cives Potuani in distributione officiorum et in consuetudinibus moribusque nullum sexus discrimen admittunt.
**Karatti: quorundam seminariorum ephori sive directores quorum officium est profectum et vires uniuscuiusque examinare, indolem iuventutis penitius inspicere, habitoque examine, principi quotannis exhibere indicem eorum, qui ad munera publica sint admittendi, simulque ostendere, qua in re unusquisque patriae maxime usui esse posit.

[Imago photograhica sumpta hinc]

4 comentarios:

  1. Thersites21:35:00

    Nescio quid magis tibi invideat, si pulchum opus facetis imaginibus, an maniculas quibus paginas patulas facis...

    ResponderEliminar
  2. Bene et salse ut semper scripsisti et fecisti. Porro tibi maximas gratias ago propterea quod nobis invenisti benignissima imago horum Potuanorum descripta, nam iam cum nonnullis amicis Lexintoniae imaginem communicavi.

    ResponderEliminar
  3. Esne Kentukianus?!! Neminem Latine scribere uel optime nunc intelligo!

    ResponderEliminar
  4. Mihi etiam mirae uisae sunt, mi Thersita, non solum illae paginae patulae ostendentes pulcherrimas libri Holbergiani imagines, sed etiam maniculae ea quae ad iucundam placidamque lectionem inuitant.

    ResponderEliminar