8.19.2008

DE QVODAM QVI VITALIORE AVRA VESCITVR

Latinam epistulam perlegi hodie uel pulcherrimam ex omnibus quae unquam in manibus meis ceciderint.

Narrant enim illae litterae quoddam iter Adriaticum-Balcanicum duorum amicorum, quorum alter describit ad uiuum omnia quae fecerunt, uoluptatem quam ceperunt propter permiras ualles, altos montes, innumeras insulas quas inter Italiam et Sloueniam repertas perlustrauerunt.
Non quidem est ille rex ullus, neque imperator uel princeps nec dux nec magnatus res suas gestas describentes, nec epistula est tamquam illae Plinianae aut Ciceronianae, sed omnia quae legi, quae dixit ille candidus homo qui uitaliore aura uescitur quam non uidi umquam, non possum exprimere uerbis quantum animo gaudium et simul maerorem acceperim.
Lumina mea umescerunt cum sensi illum strenuum hominem coram tam miris pulchritudinibus Naturae, quam ego ipsa penitus amo et uereor et ueneror, non flere nequisse quia directe eas uidere nequebat.
Vtinam ego mea lumina per nonnullas horas mutua illi dare possem pro aliquantulum suae uitalis aurae. O quam mirum scribendi modum! Quanta narrandi uis necnon exprimendi colores tamquam alter Plinius Maior! Numquam Latinum sermonem tam spontaneum, tam uiuum legi.
Inter hoc iter Adriaticum ille uir bonus fere non superat et crudelibus occubat umbris, sed fata eum seruauerunt. Cerebrum enim imo in somno casum est, longa cum apnea. "Fortasse omnes suas uires concentrabat in desperatum conamen ad uisionem recuperandam..."
Sed fortunatus homo est, optimo altero homine comitatus: "Pyladem non fecit Orestes, Thesea Pirithous et Nisus Eurialum, quanti ille tuus te fecit. Quidni, si sunt tibi mores, pectora sunt Getica candidiora niue?"-eum dixerit meus Cascalius.
Quam plurimum doleo, amici lectores, quod non fieri possit partiri uobiscum omnia uerba quae ad me Latine scripsit nudius tertius quidam homo qui uitaliore aura uescitur quam nunquam uidi.


* Hodie imaginem photographicam apponere nolui. Malui enim uti imaginibus mentis siue cerebro uisuali, ut ille ait.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada