FILIAE ALEXANDRAE DE VITA ET MORTE ET PALINGENESIA

Carissima filia, Cassandram rogaui ut Tiresiam consultaret de uita et morte et palingenesia, auditis apibus bombilantibus.

VERG. georg. 4, 548-458 :
Haud mora; continuo matris praecepta facessit;
ad delubra venit, monstratas excitat aras,
quattuor eximios praestanti corpore tauros
ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
inferias Orphei mittit lucumque revisit.
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
adspiciunt,
liquefacta boum per viscera toto
stridere apes utero et ruptis effervere costis,
immensasque trahi nubes
, iamque arbore summa
confluere et lentis uvam demittere ramis.


OVID. Fast. 1. 379-380 : ...
fervent examina putri
de bove: mille animas una necata dedit
.


En tibi nonnulla quae ille Tiresias dixit: "Mortis tempus etiam uitae pars est, necnon pulchri moriendi modi sunt. Sed aliud est "mors" et aliud "letum": mortalia sunt quae mori possunt, letalia sunt mortis causae quae terribiles fieri possunt sicut illud letum quasi trepidanti in furno... Vbi uita maxime agitur, quoque maxime necat. Vita conscia uidetur fenestra per quam natura se ipsam contemplatur. Mori est nonnulla talis fenestra claudi. Quotidie aperiuntur ac clauduntur fenestrae. Necesse est mortales esse ut uiuendi uoluptatem sentiamus et pro uita curemus, inuestigemus, canemus. O dilecta Alexandra, filiolae tuae dic hanc breuem sententiam: Nimis timeri mortem uitam uegetam necat".

Blogator Thersites nonnullos abhinc dies fabulam pulcherrimam mihi donum dedit atque me nominauit Alexandram, ne grauata essem nescio de qua causa (Donumne aliquid mali celabat, docte amice, tamquam Troiae equus? Non credo; bene scio tibi candidum cor), quoniam numquam nomen celaui. Fabula pulchra est cuiusdam Alexandrae David-Neel francogallae scriptricis, mihi penitus ignotae, cantatricis, exploraticis, orientalistae… spiritualis viatricis. Quae uita tam uiuida! Centum et unum annos uiuidos uixit. Illa strenua femina sapienter non formidauit uiuere morique. Quam pulcherrimum uultum iuuenile illae est idque, credite mihi, meae filiae simillimum!

Cassandra rediit comitata sapienti Tiresiae responso et nomine nouo, a Thersita inuito suggesto, filiae et matri.

Facta est palingenesia interretialis.

Comentarios

  1. Anónimo11:04:00

    Gratias imo corde tibi ago, doctissima Sandra, quae hanc paginam nobis quaesisti! Quae voluptas tot imagines videnti hujus egregiae mulieris, de qua non pauca scirem sed raro vultus aspicerem!

    Illud 'ne graveris' hac de causa scripsi, quod multos irasci viderim quia appellati sunt Antonio pro Toni vel Jordi pro Jorge; inter quos minime te esse putabam, sed... Si meam sententiam vis, aliud est Sandra, aliud Alexandra, sed vilis res est nomen ut irascamur...

    ResponderEliminar
  2. Anónimo11:13:00

    Nunc primum animadverto te 'Alexandram' subscripsisse! Quelle étourderie!

    ResponderEliminar
  3. Ego sum quae gratias imo ex corde ago tibi, optime Thersita, quod de illa mira femina locutus es atque mihi pulchra eius fabulam dedisti donum, sicut alia plurima alias. Vt iuuenilis illius Alexandrae uultus et maxime sui magni oculi meae filiolae simillima sint, uere iuro. Nonnullas fabulas et plura, quaeso, de hac egregia muliere de qua non pauca scis, nobis, tuis lectoribus exspectantibus, narra aliquando.

    Ceterum, hominum nomina, ut bene scis, haud minimi momenti sunt... nec non disputationes seu controuersias suscitare possunt, quemadmodum illa Holbergiana quam amicus Nemo optime descripsit de litteris Q et K inter Doctores Parisios. Sed hîc res non est ita. Ego non irata sum cum homine ullo, sed admodum mirata.

    Semper Alexandra mihi cordi fuit nec non est. Sed amicis semper Sandra et, cum apes bombilantes sonant, auxilio uoco Cassandram.

    ResponderEliminar
  4. Bonos amicos etiam, optime Thersita, habeo antiquos nouosque qui me Alexandram appellant. Nolim enim hanc insulsam et uilem rem molestia siue incommodo aliquem afficere.

    Alexandra, Sandra et Cassandra nomina sunt, ut iam dixi, eiusdem uniusque feminae. Sed mihi cordi fuit nec non est Alexandra.

    Sed ego mihi unum et alterum nomen do quod uolo et quotiescumque opto, quemadmodum omnes blogatores fingunt sua propria nomina et res.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria