BARBARI ADVERSVS HVMANISTAS (II)

Nudius sextus a me quaesiuit amicus quidam hoc: "O dilecta Alexandra, certiorem fieri uellem de sensu ultimo uerborum quae in tuo cyberdiario scripsisti: an de desidia aduersus Latinitatem, an de alia re quae tristem de auguriis culturalibus te habeat..."
Conabor illi respondere et ceteris amicis lectoribus, peracto hodie Academico Claustro mensis Septembris.

ERASMVS ROTERODAMVS in suis libris ANTIBARBARORVM [71, 337-341] scripsit haec:

"ORATIO FOECIALIVM. Quo tandem iure, o uos Gothi, e uestris egressi limitibus, non modo Latinorum prouincias occupatis (disciplinas loquor liberales) uerumetiam ipsam urbem rerum dominam Latinitatem audetis incessere? Quanam iniuria lacessiti? quid petitis? Quod si bellum placet, iusto Marte decernite, facite pugnandi copiam. Sin pugnae diffiditis, desinite molesti esse, excedite solo, regionem hanc purgate, uestris finibus continemini. Quod si hostes quam latrunculi dici malitis, prodite e latebris, conserite manus, et publico certamine finis quaeratur odiis, aut uos uicti quiescite aut nos uobis uictoribus concedemus."

In Hispania (quamuis ceteris in nationibus res haud dissimilis est, immo peius) Classica Studia atque Latinitas neque amata neque dilecta sunt a plerisque: Gothorum siue barbarorum agmina eam Romanam prouinciam occupauerunt. Nam linguam Latinam uulgus odit eamque nostri homines politici conculcant. Etiam inter Philologos sodales (quod grauius est) quaedam Barbaries latet: nonnulli Latine loqui contemnunt (O quantas illecebras amittunt!).

Illud epigramma de Barbariei reditu, a Magistro nostro scriptum, quoddam gryphum complectitur. Quod aenigma soluitur si legitis primam uniuscuiusque uersus litteram, id est, acrostichum P-S-O-E: Sinistra politica educatiua illum LOGSE monstrum et paulo post alterum in medio corpore detruncatum tulit. Dextera agmina tamen culpae haud expertes sunt propter suum pessimum oppositum.

Gadibus enim Philologia Classica euanescat fortasse continentis annis (utinam fallar!), quia, ingressuris in EEES nobis obiter facta erit academica reconuersio eaque laboralis. In praesenti Vniuersitatis moderatoribus rectoresque maximi momenti esse uidetur nec scientia nec doctrina nec studiorum qualitas, sed solum alumnorum numerus et quantitas et oeconomica commoda siue emolumenta: "sed meminerimus quam periculosum sit in una utilitate scholarum fundamenta ponere! nihil est enim per se utile aut salutare, sed prout uariis rebus aut usibus accommodatur" (Valahfridus 1992).

Adhaec barbaro Rectori nostro (O crudele fatum! Cur huic tam salsum nomen dedisti?) non cordi esse uidetur (utinam iterum fallar!) neque Philologiae Classicae Grex alumnusque neque Facultas Philosophica et Litteraria Gaditana (praeter nostram amplam Aulam Magnam). En uobis, exempli gratia, unum imperium dictatum ab aulico Barbariei comitatu: "Disciplinae optatiuae habentes minus quinque alumnis non ministratae esse possunt!". Vnum abhinc annun una et altera disciplina nostra (Metrica et Prosodia linguae Latinae, Vulgaris sermo Latinus,...) modulatae esse non potuerunt, quoniam quattuor alumni inerant et, post unum mensem sessionum, suppressae fuerunt illo anno (cyberprogramma VNIVERSITAS XXI nuncupatum nostras academicas res regit). O supina cyberstultitia! O quam maxima contemptio alumno discendi auido ac professori docendi cupido!: "Alumnus quasi gemma putari deberet" dicit quidam sapiens amicus.

Hispani iuuenes qui in Studiorum Vniuersitatem ingrediuntur, in technica scientificaque studia atque in negotiorum disciplinas incumbere malunt. In gymnasiis siue scholis paucae horae dicatae sunt linguae Latinae, multo minus Graecae. Insuper barbari non pauci parentes et discipuli, quorum nonnulli scholae futuri magistri erunt [uide precor infra Cascalii epigramma], linguas classicas inutiles atque obsoletas aestimant et maledicunt optimis Latinitatis magistris qui heroici exstant docentes sermonem Latinum.

Tristis est Classicorum Studiorum res et Secundaria Superiorque Institutio! Nam si Latinitatis optimos magistros et professores non habemus in Scholis atque Vniuersitatibus, non fieri potest unquam primi agminis Classica Studia Humanismusque neque inde homines peritissimi qui Latine (Graeceque) loquantur.

Hac de causa Barbarorum agmina (id est, homines qui linguam Latinam et Graecam nesciunt atque in Mundi Classici fontibus non bibunt, nec uolunt quidem, quod peius est) nostrae modernae culturae et doctrinae et scientiae arua populantur.

Num nostra terra Baetica, illa Antonii Nebrissensis, in praesenti ualet ad instruendum equitatum exspectatissimum nouarum rerum Latinarum?

***
FRANCISCI CASCALII Epigramma* "In Otum",
quendam Hispanum litterarum ludimagistrum barbarum
saeculi XVII (an potius saeculi XXI?)

Litteras docet Otus Albaceti,
Otus notus in orbe Bergulano
[1],
Nam prurigine obaestuat docendi.
‑ Otus ludimagister est, o amens!
Quis non ludimagister esse possit?
‑ Otus tum docet, esse cum docendus
Musas debuerat politiores,
Cirratis pueris
[2] et alligari[3].
Hic Graecanica nescit alphabeta,
Hic (mirabere!) nescit et Latina,
Num nostratia norit, haesitatur.
‑ Ergo quid facit Otus Albaceti?
‑ Doctos imbuit arte nesciendi,
Indoctos facit imperitiores.

___________
*Epigramma in endecasyllabis phalaeciis concinnatum
[1] in orbe Bergulano : Bergula siue Vergula, Hispaniae oppidum in antiqua Bastitania
[2] cirratis pueris : cf. MART. 9, 29, 7 "matutini cirrata caterva magistri"
[3] alligari : forte alligandus Iohannnes Aegidius

Comentarios

  1. Anónimo21:07:00

    Scribis.Tristis est Classicorum Studiorum res et Secundaria Superiorque Institutio! Nam si Latinitatis optimos magistros et professores non habemus in Scholis atque Vniuersitatibus, non fieri potest unquam primi agminis Classica Studia Humanismusque neque inde homines peritissimi qui Latine (Graeceque) loquantur.Dico: Erras.Primo necesse est separare Latinum ab educatione humanistica.Latinum potest doceri paucis mensibus. Humanismus est molis oceanica quam possumus navigare et sine Latino et in plurimis linguis. Necesse est docere Latinum adultis qui habeant proficientiam in lingua moderna sua.Vocabularium neolatinum et internationale est 95% purum latinum et grammatica latina propter desinentias casuum potest adaptari ad normas modernas scribendi. Munus latinistarum nunc est publicare fontes ad studium linguae quae exstant in omnibus linguis et possunt publicari sine impensis ad urbe et orbe. Vide quaeso quod facio in google , darcy carvalho latim, vel creator, valete

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria