HVMANISTAE ADVERSVS GRAMMATICORVM VVLGVM

Nonnullos abhinc dies mihi in animo erat in lucem edere hunc commentarium de Io(h)anne Maldonato. Sed duo nuntia, alterum triste de acerbo funere cuiusdam perillustris professoris, alterum festum laruatumque de lingua Latina prae ceteribus Europaeis celebranda, quandam moram interposuerunt ideoque commentarium produxi usque ad diem hodiernum.

Vitam claris obscurisque ac luminibus umbrisque plenam doctus professor López Eire umquam dixit callens Graecum theatrum et Dyonisiacam religionem. Inter alia enim referebat plus minusue haec:

Comoedia enim agit fabulam hominum in grege uiuentium et pergendorum uiuere sicut genus humanum in perpetuum, Tragoedia tamen uitam uniuscuiusque hominis eamque mortalem atque unicam esse ostendit. Optimum est actores ridere aut flere palam spectatoribus fabulae, quia hi omnes simul ridentes aut flentes ex theatro egrediunt mundi et purgati et elatiores: Graeci catharsim appellabant.

Thersites noster conscripsit de Io(h)anne Maldonato suo in commentario "Burgensis cinis" inscripto. Nonnullis abhinc annis urbem Burgos adiui, sed non fieri potuit intrare in templum Cathedrale, quod erat struendum denuo quibusdam in partibus. Quamobrem hoc saxum, sub quo recumbit humanista Io(h)annes Maldonatus complectens eius epitaphium -cuius imago a Thersita mutuata sum pace sua- uidere ideoque photographare non potui.

Io(h)annes Maldonatus, una cum Hispaniola (1535, 3ª ed.), De motu Hispania (1545 ms.) et aliis, etiam Paraenesim ad politiores literas adversus grammaticorum uulgum scripsit anno 1529º, in lucem editam et translatam ad linguam Hispanicam anno 1980º a doctis professoribus Eugenio Asensio et Iohanni Alcina Rovira.

Hoc in opusculo humanista Burgensis existimabat Antonii Nebrissensis Introductiones Latinas (editas anno 1481º ductasque diu pro quibusdam Bibliis Vulgatis grammaticalium studiorum) fastidiosissimas esse pueris, utpote quod eruditum opus idoneum esset praeceptoribus, non discipulis; et non solum classicorum studiorum renouatum programma proposuit, sed etiam accusauit nefastam Latinam institutionem in Hispania quod grammaticalibus Antonii inanibus et infinitis decretis puerorum mentes irretiret et eis magnam temporis iacturam faceret ad perdiscendos optimos auctores, qui legendi essent quam primum et post nonnulla grammatices rudimenta.

Lucius Flaminius Siculus, perillustris et dissertus uir Romanus qui in Studorium Vniuersitate Salmanticensi docuit anno 1504º -ubi enarrabat Plinium De naturali historia et Ciceronem tanto doctorum scholariumque concursu ut aegre gymnasium caperet multitudinem-, rogatus a Maldonato quemadmodum in Italia uis institutionis esset, respondit haec mirabilia quae in Paraenesi continentur:

"Libellus quattuor aut quinque foliorum pueris exhibetur in quo declinandi ac coniugandi breuis formula continetur; quo absoluto, fit quidem intra mensem, ad Terentium statim et Salustium iubemur applicare animum. Enimuero, Maldonate, nondum ego plene nonum actatis annum agebam et Salustium relectum a matre totum memoria tenebam, prandiolum siquidem matutinum sumere per matrem haud prius licebat quam quod pridio ipsa praelegerat renarrarem et sine libro redderem. A sinu matris eiusque disciplina ad Pomponium Laetum qui Romae per id temporis in gymnasiis regnabat sum delatus...”

***
Incredibile lectu et mirum dictu!

Puer octo annos natus qui memoria tenet et recitat Sallustium! O tenacem puerilis aetatis memoriam! Matrona Romana finis saeculi XIV quae legit textos Latinos classicos eosque suis filiolis!
O amorem maternum inauditum! O auctoritatem publici magisterii iniuste ablatam feminis satis diu!
Sed de miris feminarum puerorumque qui Latine locuti sunt saeculis XV aut XVI fortasse plura alias.

In continentibus diebus, exacte Iouis die, sessiones primas Latinas modulabor alumnis primi gradu Humanitatum.
Gratias Thersitae ago qui, uitae suae fabulam agens palam lectoribus, huius Paraenesis monumentum memoriamque prodiderit mihi immemori.

*Imaginum descriptio:
-Sepulchrum et epitaphium Io(h)annis Maldonati (+ 1554) in templo Cathedrale Burgensi
-Antonio Nebrissensis Grammaticam docet coram domino Iohanne de Zuñiga. Introductiones
Latinae, 1486 (BN Matritensis)


Comentarios

  1. Anónimo13:38:00

    ¡Feliciter incipias lectiones tuas, Alexandra dilecta, neue ullus discipulus te iniuret!

    ResponderEliminar
  2. Spero te mox plura esse scripturam de illis feminis puerisque Latine loquentibus saeculis decimo quinto sextoque; audivi enim etiam ego, discipulus pessimus, qui nihil in memoria teneo, de nonnullis feminis liberisque qui eadem aetate in doctrina floruerunt, ut Mori filiae, ut Baptista de Malatestis, ac de hoc Siculo et de aliis eiusdem generis plura discere velim, si tibi placet plura nobis tradere.

    ResponderEliminar
  3. Gratias, dilecte Tiresia, id spero. Sed mihi satis superque erit meos alumnos inuenire clauem ad aperiendam portam uiuae Latinitatis. Et utinam illi, quemadmodum tu fecisti, soli siue bene comitati optimis magistris pergant colere Latinitatem uoluptatis et amore gratiâ.

    Libenter tibi, optime Nemo, faciam quae sciam te, nequaquam pessimum discipulum, semper uelle plura discere.

    ResponderEliminar
  4. Professor, qui Blogum dictum "Doceo et disco" sustinet, de methodo Orberg et suo usu in scholis nonnulla disserit. Vale.

    ResponderEliminar
  5. Vbi dico "uoluptatis et amore gratiâ", legite quaeso "uoluptatis et hominum gratiâ".

    Menda, menda, semper menda

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria