OPTIMVS REDITVS AD LABOREM

Heri ad Facultatem Philosophicam et Litterariam adiui prima uice post ferias aestiuas ad faciendum Septembris mensis primum periculum siue probationem alumnis in disciplina "Phonetica et Morphologia linguae Latinae". Omnia erant sicut semper, sed cursuali in arca siue theca erat mihi cuiusdam amici epistula quae Latinum Thesaurum, saltem mihi, habebat. Laeta fui. Interretiali in cursuali arca etiam erat mihi altera alterius amici epistula quae serenam spem ei complectebatur. Laeta denuo fui. Sodalis Ludouicus Charlo mihi dixit nonnullos alumnos inesse primo in cursu Gradus nostri Philologiae Classicae. Reditus ad laborem optimus fuit.
Vale, peltata tristitia.

Comentarios

  1. Anónimo17:06:00

    De cathedris Gaditanis

    Crissantes tremulum quondam, Latium modo Gades
    Eloquium iuvenes grammaticamque docent.
    « Siccine ? Di magni ! Quantum mutastis ab illis ! »
    Ecquid miraris ? Non equidem. Immo, vetus
    Hispanam luxus quo frangere more iuventam
    Invenit, illecebris vel potiore suis.

    Accipias Xandra spectabilis quae Martialis tui stilum sequutus scripseram, ponasque supercilium precor ;-)

    Suovetaurilius Italus

    ResponderEliminar
  2. "Sine nomine hospes, quod deico paullum est, asta ac pellege.
    Heic est blogum hau salsum insulsai profestricis,
    nomen parentes nominarunt Sandram.
    Suom mareitum corde deiligit souo.
    Gnatos duos creauit. Horunc altera
    in terra Gaditana est, alius quoque.
    Sermone lepido, tum autem incessu commodo,
    domum seruat, grammaticam docet. dixi. abei."

    Accipe, anonyme Suouetaurili Itale, has nugas insulsiores quam tuos uersus salsiores eosque similiores illorum carminum quae sequuntur tum nostri Martialis tum cuiusdam poetae, ceruisiae amici, stilum, sed uulgatiores. ;-)

    ResponderEliminar
  3. Anónimo5:49:00

    Xandrae Hispallae Suovetaurilius Itallus sal. pl. gratias simul agens pulchra pro inscriptione, antiquitatem licet redolente, d.

    "Argumenta" nempe "ad hominem" non fuere, queis ego
    Ipse crassiore fructus luseram Tritonia;
    Ceterum, quis tu, matrona, quave castimonia
    Sis, profari non oportet, nec necessest dicere.
    At nihil tamen, fatebor, quam iocari tam mihi
    Tunc erat cordi, facetum seu poema pangere;
    Nunc Amyclis esse mallem, quam vacare Gadibus...

    Tu autem, Xandra, quae minime insulsa es, iam sapis, ideoque tibi gerris meis parcam libenter, quo melius valeas...

    Suovetaurilius (non videlicet 'sine nomine': aut anonymus aut Suovetaurilius; num uterque datur? ;-)

    ResponderEliminar
  4. Pro certo scio te, ignote hospes haud pingui Tritonia, ludere Martialis more et facetissimum poema pangere ad ponendum meum supercilium. Nihil quoque, fatebor, quam iocari tam erat cordi mihi profestrici Gaditanae, quae in Latinarum antiquarum et uulgatarum inscriptionum (uide sis CIL I2 1211 epitaphium ad Claudiam) studium incumbo, Ausonio in eloquio imperitissima.

    Par est ingredientibus primum alicubi, optime poeta, salutem dare ac se inducere atque ueris nominibus uti, maxime cum hominibus qui eis utuntur et palam scribunt. Mihi placet scire quibus colloquar (non enim agitur de reprimendam libertantem dicendi, sed de obseruantia in aliquem), sed si mauis munitum pseudonymo hospitem esse, tibi, pariter atque aliis amicis alias, libenter parcam pro genialibus tuis uersibus doctisque eloquiis sperans fore ut uaces salsis in meis Gaditanis litoribus aliquando uentosissimis, sed semper hospitis.

    ResponderEliminar
  5. Mendum uidi, legite quaeso “de reprimenda libertate”: me paenitet quod citius scripsi quam rectius.

    Ceterum, hospes Suouetaurilis Italus iam haud ignotus est, quia mihi confessus est nomen uerum priuatim per litteras electronicas.

    Excusationem enim de me rogauit laruata ob commentariola relicta hic. Illum excusatum habui.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria