9.19.2008

TRAMES PER SALINAM "TRES AMICOS": DE FLORE SALIS

Nudius tertius uesperi tramitem feci per aestuarium ac salinam "Tres amicos". Haec salina sita est apud oppidum Sanctum Ferdinandum, seu potius Insulam Leonis (propius Gades) iuxta flumen "Anulum", ut sic dicam (Hispanice "Arillo"). Locus amoenus atque aquatilibus auibus halophilis et salsis riuulis (ut in imaginibus photographicis uideri potest) et maritimis oris (Hispanice "marismas") plenus. Quam pulcherrimum mirumque spectaculum Naturae!
Nam praelongi canales excipiunt excrescentes maris fluctus, qui deinde in patentes quasdam areas influunt, ubi aqua marina, caelesti rore et Aquilone flante concreta, id genus salis marini emittit.

Quo sale utentibus Gaditanis in saliendis, mox captis piscibus (quorum in eo mari amplissima est captura), magna profecto fit tum lucri, tum piscatorii nominis accessio, propterea quod eo sale saliti pisces et per uniuersam hinc inde oram et ad mediterraneos non omnibus in locis maritimis is condensetur, propterea quod non nisi pro aeris atque regionis temperie eiusmodi constipatio fiat.

Non enim in regionibus aut supra modum frigidis aut uehementer calidis, sed a temperie ad calidum declinantibus maximeque Austro expositis concrescit id genus salis Gaditani.

Etiam potuimus inspicere florem salis, qui in salinis uelut fauilla tum tenuissimus leuissimusque tum candidissimus efflorescit atque ut rubigo salis innatat, quamuis odore et colore multum a sale dissentiat.

Sic describit Plinus Maior "florem salis" [nat. 31, 90-92]:

Salinarum sinceritas summam fecit suam differentiam quadam favilla salis, quae levissima ex eo est et candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, veluti rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari dissentiens a sale, non modo a spuma. [...] floris natura aspera, excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, aluum soluit in vino et aqua, acopis et zmecticis utilis. detrahit et ex palpebris pilos. ima faecis concutiuntur, ut croci color redeat.


*Imago photographica "floris salis" capta inter tramitem. Color rufus allatus est ab Dunaliella salina


Flore salis, qui naturalem ciborum saporem auget, fere omnia esculentia condio salioque, praecipue acetaria. Minus natrium siue sodium continet quam marinus sal communis. Succus delicatus isque penitus perceptus est ab salicultoribus naturali arte. Soleo enim emere eum nuncupatum "Sal glaciei" qui uendunt amici salinae Sancti Vincenti. Atque pro certo scio florem salis sale communi suauiorem esse et ex palpebris pilos non detrahere.

Flos salis nuncupatus "Sal glaciei" continet: Magnesium: 0,65% . Calcium: 0,13%. Ferrum: 0,41 gr./100gr. Potassium (Kalium): 0,17%. Iodum: 500 ppb


*Imago mutuata hinc [textus Latinus meus]

***

I. LONGHURST, "The Identity of Pliny's Flos Salis and Roman Perfum", Ambix, Vol. 54, Nº 3, November 2007 , pp. 299-302(4).

5 comentarios:

  1. Anónimo22:55:00

    Ave, salssissima Sandra.

    Desculpa por me dirigir a ti na minha língua, mas entendo o latim menos mal do que o que escrevo.

    Ler-te (como a Thersites, a Pastrix ou a Nemo) é para mim motivo de indizível contentamento.

    Bem hajas.

    Ludovicus (bracarensis)

    ResponderEliminar
  2. Gratias plurimas tibi, domine Ludouice, ago de tuis suauibus uerbis erga me dictis in tua dulci lingua.

    ResponderEliminar
  3. Gratias tibi pro articulo hoc. Gratissimum mihi. Memineram mei ipse supra birotam currentis per tramites inter aestuaria. Tunc, aestate ineunte, in mente mihi surgebant versus illos Hispanicos:

    “Y ya estarán los esteros
    rezumando el azul del mar”.

    Vale.

    ResponderEliminar
  4. Si umquam potuerim "florem salis" hac in regione invenire, statim emam ut temptem. Numquam enim intellexi tot et varia esse genera salis!

    ResponderEliminar
  5. Salve cara amica Sandra!

    Addita es in vincula nostra. Blogum tuum maxime delectat nos!

    ResponderEliminar