MINISTERIVM *HINSTITVTIONIS HABEMVS!: "DE MALO SCHOLAE"

Mirum *hinspectu!
Preme *IC si uis *hinspicere *Hintegrum uideogramma et locum *had cogitandum "De Malo Scholae".
Lege *hetiam *oc carmen Catulli, poetae tam *hiocosi quam *hille caelator qui *hexarauit *histas litteras *haureas nostri ministerii *Hinstitutionis.
*Hestne *hadeo *hiocosus fuit? *Han *omo *hingeni *ebetis et *himperitioris?

LXXXIV. Ad Arrium

CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic liber avunculus eius.
sic maternus avus dixerat atque avia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures
audibant eadem haec leniter et leviter,
nec sibi postilla metuebant talia verba,
cum subito affertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse sed Hionios.

***

CIL III 371 Cyzicum: ... HAVETE TRANSITORES, BALETE TRANSITORES
CIL III 3800. Igg.: ... FECIT FRATRI RVSTICO QVEM OSTES HOCIDIT AN. XXXX
CIL III 14190: ... POS HOBITVM LETVS MERITI MEMORIA POSVIT...
CIL V 7647 Ager Saluzzensis: ... P. MINICIVS MARMVRIS QVRAM HEGIT...
CIL X 477 Paestum: ... AB HORDINE DICTV EST ...
CIL X 633 = CE 1308. Salernum: HAVE SEPTIMA. SIT TIBI TERRA LEVIS ....

***

BIBLIOGRAPHIA SELECTA DE LITTERA SIVE NOTA ADSPIRATIONIS "H-" LATINA*

LENCHANTIN DE GUBERNATIS, "Di alcuni fenomeni di aspirazione e un epigramma di Catullo", Rivista di filologia classica, XLVIII (1920), 444-448.
MEILLET, A., "Le problème de l'orthographie latine", REL (1924), 28-34.
MAROUZEAU, J., "Quelques traces de l'aspiration initiale en latin", Hommages à Niedermann (1944), 238-243.
RUBIO, L.-BEJARANO, V., Documenta ad linguae Latinae historiam illustrandam, Manual de lingüística indoeuropea VI; Madrid 1955.
GERNIA PORZIO, M. L., "Vicende storiche e strutturali dell'aspirazione latina", AGI LIX (1974), 56-102.
FERNANDEZ, C., «Límites precisos de la aspiración inicial en latín», Habis 26 (1995), 271-280.
BALLESTER, X., Fonemática del latín clásico. Consonantismo, Madrid 1996.

____
*MAR. VICT. K. VI 5: "H quoque adspirationis notam, non litteram existimamus".

Comentarios

  1. Anónimo21:44:00

    In tuo, cara hamica Sandra, blogo, odie hingressus sum. Et salsum hingenium tuum denuo confirmaui. Catulli epigramma hinstitutionis nostrae cualitatem pingit. Diui nobis propitii sint!
    Cura ut ualeas et mihi ueniam des

    ResponderEliminar
  2. Anónimo20:04:00

    Mea Sandra:

    Salve profectrix!

    Scribo quia tua diaria legi.
    Ut dixisti, collavisti imaginem expositam hac septimana. Ea grave vitium ortographicum indicat.

    Credo ut tua diaria diversa argumenta habent. Sic, inspexi documenta privata: ubi nata est, ubi habitas, quas artes exerces et exercuisti...

    Etiam, poemam Catulli et breve fragmentum libelli inclusisti in tuis diariis, optimos magistros defendisti et nefastos castigavisti in epigramma "In Otum". Idem, tuas experientias per salinam "Tres Amicos" Insulae Leonis amplissime explicavisti.

    Adhuc, haec scripta sunt quae legi. Ut habes multa, in otio ea legam.

    Valete!!

    eudrey.

    ResponderEliminar
  3. Gaudeo plurimum, amice Ludouice, post plurimos menses te adire meum "scriptorium" interretiale (hodie hoc nomine utor, cras nescio, quoad inueniam aliud concinnius quia non mihi placet uocabulum barbarum "blogum"). Ceterum, quam ueniam tibi dare debeo, carissime sodalis?

    ResponderEliminar
  4. Macte uirtute, Eugenia!

    Lecto tuo commentario, admodum laeta commotaque sum: alumna quae ad me scribit hîc, in hoc insulso "scriptorium" interretiali, es PRIMA.

    ResponderEliminar
  5. Profestrix tua, cara Eugenia, laetitiae causa in mendo incidit.

    Spero fore ut commentarius tuus sodalium animos accendat ad scribendum Latine in hoc insulso "scriptorio" interretiali aut ubicumque uobis libeat.

    Vale plurimum

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria