11.21.2008

DE SALE IOCOSO: "BONONIAE RATIO"


-"Bononiensem rationem habes in uertice capitis...

- Kerte."

-EEES:
Structura
->Gradus

->Postgradus
Elatae Educationis
Europaeum Spatium
Qualitas
Discentia

->HVMANITATES


* Imago mutuata hinc

7 comentarios:

  1. Recte in blogo meo respondes, optima Sandra! Quod ad me attinet, dico tibi me iam perrexisse in istam viam, quam valde laudo proboque. Auctores enim legendi sunt cottidie, ut, qua prudentia nostra est, discipuli in intima secreta Latinitatis incumbant. Necesse est nos magistros quam primum parare editiones aptas ad istas lectiones enodandas. Tibine quoque placere potest hoc propositum meum, scilicet ut editiones paremus?
    Ego quoque iubeo te quam optime valere.

    ResponderEliminar
  2. Ludouicus Charlo13:11:00

    Multa, cara Sandra, quae antea non uidebam, nunc perspicio. Non solum "Humanidades" uerbum, ideoque eius conceptum, deletum est. Etiam multa in tan paruo est corpore, ut Catullus quondam dixit, mica salis. In primis, "Facurtas de famoseo (antes periodismo)" in Academiae fronte inscriptum. "Universidad pijofine" adde. Perspicace et certe cum sale Forges pinxit.

    Carum Quico et filios saluta. Cura ut ualeas.

    ResponderEliminar
  3. Kerte...!, mi Ludouice amice, Forges recte pinxit Catulliano more statum hodiernum in quo “Humanitates” uersantur, id est, plurimâ micâ salis. En tibi quoque altera salsa cogitatio, sed ea est magno in corpore (mihi ignoscite, lectrices lectoresque haud Hispanici). Refertur ad rem terrificam quae iam habitat inter nos: quaedam res hominum orborum qui suarum spiritualium originum rudentes laxas dederunt et navigant e recto itinere aberrati, amissis nauigationis litteris, ad noctem stellis expertem.


    Ego quoque laudo proboque hanc nouam uiam didacticam, optime Stephane, sed tibi admodum assentior ubi tua in pagina domestica dicis haec:

    “In methodum Ørbergianam adipiscendam plurimae difficultates redundant, e quibus maioris momenti haec videntur:
    1. status hodiernus in quo lingua Latina (pessime) versatur
    2. impedimenta nonnulla quae ad curriculum studiorum pertinent apud nos Italos
    3. Professores Universitatum Studiorum qui in methodum nostram increpare pergunt.”

    Iuxta Hispanos res haud dissimiles sunt, immo potius dicerem peiores esse. Vtinam plurimi essent magistri professoresque qui methodum naturam ad docendam linguam latinam sequantur!

    Tu iam perrexisti in hanc uiam decem abhinc annis (itane est?). Ego autem nonnullos abhinc menses tantum euoluere libros Ørbergianos incohauit et praesenti in spatio academico ministro primas sessiones Latinas usa his nouis libris et rationibus didacticis. Sed in Gradu Humanitatum alumni tantummodo in linguae Latinae studium incumbunt per unum annum, quod etiam accidit in Philologia Hispanica aut illa Francogallica. Quod ad Philologiae Classicae Gradum attinet, omnes professores non probant laudantque methodum hanc Ørbergianam.
    Mihi ualde placeret non solum nos parare editiones aptas ad auctorum probatorum lectiones enodandas, sed etiam legere textos latinos cottidie bene comitata alumnis, sed nostra in Vniuersitate hoc difficilius est. Nobis sunt paucae horae ad ministrandas sessiones linguae Latinae (plerumque semel bisue unaquoque hebdomade) eaeque interdum interruptae diuersis causis (plurimi coetus, unum et alterum operistitium, culturalia itinera...). Quam ob rem impraesentiarum alias uias didacticas experior.

    A te non dissentio quidem cum dicis quoque «in arte grammatica vero, maxime in methodo natura, discipulos putare nonnumquam declinationes atque coniugationes atque cetera sibi diligentissime discendas non esse; immo potius, semper grammaticam Latinam discipulis discendam esse sicut "Ave Maria", idest, strictissimo sensu, memoria» O diuina memoria! Quam diu spreta!

    Ceterum, ad cogitandum de his quaestionibus lege, sîs, hunc locum mei scriptorii.

    Vale atque ualete, amici!

    ResponderEliminar
  4. Gaudeo te methodo probatissima nunc uti ad discipulos erudiendos, Sandra, de qua ratione docendi fere cotidie aliquid audio; numquam tamen huius viae detrectores audivi, et metuo ne tam stultus sim ut eorum querellas intellegere nequeam. Nam totus liber Latine est conscriptus, quo facilius discipuli sermonem discant; porro omnes regulas grammaticas et necessarias diserte explicare videtur, ut periodos etiam nodosas legere possint discipuli qui librum perficiant; menda non ubique reperiuntur ut in libris nostris Britannicisque (quantum dedecus sit series Oxoniensis nolo dicere). Quae igitur sint argumenta detrectorum volo scire, nam nullis ab hominibus Americanis quidquam mali audivi, etiamsi perpauci his libris utuntur vel etiam de illis scire videntur.

    ResponderEliminar
  5. Debeo hoc addere: quod, cum multos libros nuper perlustrarem ut commentationes de numero oratorio ab Humanistis adhibito legerem, etiam quaedam scripta Hispanica inveni in libro c.t. Humanism y pervivencia del mundo classico. Nomen mihi notum inveni: nam quaedam verba de Commentariorum de sale libris quinque sunt scripta a 1521ª tertii tomi pagina. Cuius auctricis nomen conspectum maximum mihi gaudium attulit!

    ResponderEliminar
  6. Sane, optima Sandra! Decem annis abhinc hanc in viam Ørbergianam progredior, sed tute scis me in Lycaeo tantum esse magistrum litterarum, non in Universitate sicut temet. Nihilominus mihi sunt difficultates iidem ac tibi et quod attinet ad curriculum studiorum et, praesertim, quod attinet ad temporis spatium quo discipuli se exercere possint. Rectissime mones de memoria divina, quae saepius apud nos spernitur!
    Ad Neminem/Oudena libentissime respondere volo. Utinam ego quoque numquam detractores audivissem! Sunt enim plurimi et in Universitate et apud collegas, qui mecum munere magistrorum funguntur. Quid dicunt ipsi? Methodo Ørbergiana usi minime rectum circuitum verborum, scilicet classicorum scriptorum illum, adispiscimur. Potius, detractores isti dicunt, inter alia, orationem solutam quae invenitur in “Familia Romana” parum Latine sonare, propterea quod longe abest ab exemplis optimis necnon probandis.
    Mea quidem sententia, libris Oerbergianis illis evolutis, discipuli pedetemptim in intima secreta Latinitatis ingredi possunt.
    Sane maxime optabile exerctium istud "basim visualem habens" videtur. Aliquid simile, quod tibi fortasse utile esse potest, confeceram annis praeteritis, sicut legere potes hic:
    "Incipimus, quaeso, discipuli, a vehiculis. Quomodo, in primis, Romani itinera facere poterant? Romanis erat "carruca dormitoria", quae aptissima erat ad itinera perlonga: viatores enim ibi conquiescere poterant. Vehiculum
    longius erat, velamento e corio opertum. Erat autem aliud vehiculum levius, cui nomen "cisium", ad brevia itinera aptum. Duo viatores tantum esse
    poterant. Sin minus Romani equo se movebant. Hodie, autem, in urbibus
    nostris moveri variis modis possumus. Primum, "autocineto laophoro" uti possumus, vel, alio verbo, "autoraeda longa". Ista autocineta sunt saepe refertissima. Quam ob rem rarissime invenitur qui nobis suam sedem cedat: et seniores adulescentibus suscensent qui sarcinulis onusti conscendunt. Apud
    "tesserarum diribitorium" vel apud "diariorum venditorem" tesseram vectoriam emimus, quam, postea, in autoraeda nos imprimere debemus ad oblitterationem.
    Quae oblitteratio indicio est horae, diei, mensis et anni quo iter nostrum facimus. Tesseram vectoriam in manu tenens in autoraedam longam conscendimus
    et initium itineris nostri tandem agitur. Autoraediarius publicus
    autocinetum ducit.
    Transeamus igitur nunc ad aeroplana. Tesseram aeriam in manu habeo necnon marsupia, quae ad stationem societatis aeronauticae defero, ut per nationes dispertiantur. Ministrae, cum in aeroplanum conscendemus, benigne nobis subridentes salutem plurimam dicunt necnon postea faciunt ut eligere possimus acta diurna quaevis. Deinde ad locum assignatum ducimur et antequam
    aeroplanum avolet, haec verba audimus: "Accingite cinturam securitatis".
    Aeroplanis usus iter facere me valde delectat. Ministrae et ministri fercula dant, ut viatores recreentur. Rector aerius quidam aeroplanum ducit quo a
    tugurio aeroplani exit."
    Et ita porro.

    Valete atque valete

    ResponderEliminar
  7. Alias prolixius te, amice Nemo nequaquam stulte, de detractorum argumentis nonnullis certiorem faciam. Thersites noster amicus iam locutus est summatim de eis paucis abhinc mensibus. Etiam amicus Stephanus, ut uides, tibi dicere potest plurima, quia optime noscit libros Orbergianos.

    ResponderEliminar