Entradas

Mostrando entradas de enero, 2008

De pace et sale et meo solo natali

Dominus Ioannes Aegidius, Doctor Honoris Causa

Imagen
Heri Dominus Ioannes Aegidius, Studiorum Vniuersitatis perillustris Cathedrarius professor, magister plurimorum professorum, quorum in numero ego ipsa habita sum, Doctor Honoris Causa factus est a Complutensi Vniuersitate.

Doctus homo et sapiens qualem uix repperit unum
millibus e multis hominum consultus Apollo

Gratulor tibi, domine Ioannes, hoc de meritissimo honore.
Nonnullas annotationes de eius uita et studiis et academicis operibus euoluere potes HIC

Antonii an Iacobi? Cuius in manibus nostra SEEC erit?

Imagen
Legite electoralia scripta
Domini Antonii Lopez Eire
et Domini Iacobi Siles Ruiz

Si etiam appendices et diuersas opiniones legere uultis, intrate HIC aut HIC...

De latina lingua et Classica Philologia futuraDominus Michael von Albrecht dixit:"Sobre el futuro, yo soy optimista por naturaleza, el pesimismo no ayuda. Estoy convencido de que el latín tiene la capacidad de sobrevivir, sobre todo si es capaz de renovarse. Además hay que apartar del latín la imagen de reaccionario, de que sólo está orientado al pasado. Por el contrario el latín es realista, y está basado en el principio de conocernos a nosotros mismos y de crear nuestra propia identidad. El progreso consiste en eso y los romanos nos dieron el ejemplo de cómo hacerlo: aprendiendo de los enemigos se transformaron de agricultores en navegantes y de paganos en cristianos [Iris 18 SEEC]"

Nescio quis nostrae SEEC solio sceptroque potiturus sit. Si fieri posset, ego Domino Michaeli meum suffragium ferrem. Sed hoc fieri non pot…

"Cicero Catilinam ad senatum defert" : audite

Imagen
"Cicero Catilinam ad senatum defert": Auctore Cesare Maccari (1840-1919)
[Regia Domus Madama, hodie sedes Rei Publicae Italicae Senatus. Romae]

Ciceronis primam in Catilinam orationem audite HIC atque HIC

Catulli Carmen VIII

Imagen
CatulliCarmen VIII quinque modis dissimilibus audite:
[trimetrus iambicus scazonte (coliambus)]

1. Catulli Carmen VIII audite hic["ARLT Audio"]

Miser Catulle, dēsinās ineptīre,
et quod vidēs perīsse perditum dūcās.
Fulsēre quondam candidī tibī sōlēs,
cum ventitābās quō puella ducēbat
amāta nōbīs quantum amābitur nūlla
Ibi illā multa cum iocosa fiebant,
quae tū volebas nec puella nolebat,
fulsēre vērē candidī tibī sōlēs.
Nunc iam illa nōn vult: tu quoque impotēns nōlī,
nec quae fugit sectare, nec miser vīve,
sed obstinātā mente perfer, obdūrā.
Valē puella. Iam Catullus obdūrat,
nec tē requīret nec rogābit invītam.
At tū dolebis, cum rogāberis nūlla.
Scelesta, vae tē! quae tibī manet vīta?
Quis nunc tē adībit? Cui vidēberis bella?
Quem nunc amābis? Cuius esse dīcēris?
Quem bāsiābis? Cui labella mordēbis?
At tū, Catulle, dēstinātus obdūrā.

2. Catulli Carmen VIII audite hic atque hic in "LATINVM: The Online Latin Course"
3. Catulli Carmen VIII cantatum audite hic [Class…

"De lingua latina bene enuntianda" scripsit Robertus Williams

DE LINGVA LATINA BENE ENVNTIANDA
Scripsit Robertus WILLIAMS (Retiarius 2001)

       Per paginas electronicas horum commentariorum aliosque locos Latinos et Interretiales atque per societates, greges, conuentus, multos doctos—immo uero—doctissimos cognouimus qui Latine non solum prorsus sciunt, sed qui etiam uolubiliter loquuntur. Ex his autem quotus quisque linguam accurate enuntiat? Vbi in conuentibus aut gregibus congredimur, quot homines haud intellegere possumus quod et elementa linguae recte sonandae negligunt? Etsi uitia popularium nostrorum nos saepe fugiunt, exterorum ita sentimus ut nonnumquam uideantur non Latine, sed sua propria lingua loqui. Cum omnes qui Latine sciunt, et praecipue qui Latine loquuntur, intellegentes et eruditissimi sint, cur tot homines linguam quam ita diligunt tam male enuntiant? Multae, mea sententia, sunt causae, sed maxima et grauissima est neglegentia ipsorum loquentium. Discipuli consuetudines malas acquirimus quas professores et magistri—qui ipsi s…

Pompeii: Natura, Scientia et Ars in Romana urbe

Imagen
HOMO FABER
Pompeii: Natura, Scientia et Ars in Romana urbe


HODOMETRVM sive INDEX CHILIOMETRORVM



Hodie Pompeii non iam urbs, sed tantum ruina est. Multi adveniunt ut ruinam conspiciant et comperiant quae vita in urbe Romana antiqua fuerit.
Pompeianis in domibus reperti sunt multi molares lapides. Molae oleariae e saxo Vesuvii constabant ex duabus rotis transtro ligneo coniunctis quod super cardinem ferreum in labro infixum rotabant. Mola quoque ad frumentum molendum adhibita erat et constabat ex lapide cavo in secundo lapide posito. Frumentum in primum lapidem summum infundebatur, qui, duobus transtris asino et ab servis impulsis rotando, inter duos lapides traduceret atque moleret. Frumento farina facto panis parabatur.
Volcanic stone; (top) 17 x Ø 35 cm; (bottom) 14 x Ø 35 cm S.N.I.
Pompeii I,10,7, Fabri domus, atrium (1932)
Saec. I d. C.


LAPIS MOLARIS

[The travelling exhibition Homo Faber was displayed in museums throughout the world (Italy, United States, Germany, Spain, Japan, France and…

De C. Plinio Secundo, "Naturalis Historiae" auctore

Imagen
C. Plinius Caecilius Secundus sui auunculi Plinii Maioris operandi modum describitsic (PLIN. epist. 3, 5, 9-16): Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem, nam ille quoque noctibus utebatur [...]. Reuersus domum quod reliquum temporis studiis reddebat. Post cibum saepe (quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat) aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque.
Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur, adnotabatur, et quidem cursim. [...]
In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur; cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat. In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis …

Calculi graeci

Mathematici Calculi et Geometrica Scientia in antiqua Graecia
(capitulum cuiusdam teleuisionis episodiae in Catalanica lingua DÍGITS : ab numero usque ad bitum inscriptum):

PlinianaTraditio in Europa

Imagen
PROGRAMA DE DOCTORADO CON MENCIÓN DE CALIDAD:

Raíces culturales de Europa: textos y lenguas

CURSO DE DOCTORADO:
Tradición clásica y literatura europea

Tradición pliniana y literatura europea

PROFA. DRA. SANDRA I. RAMOS MALDONADO


I. OBJETIVOS GENERALES

1. Conocimiento y estudio de la Naturalis Historia de Plinio el Viejo, con especial atención a la receptio, repercusión y pervivencia del texto en la literatura europea.

2. Edición, traducción, estudio lingüístico y análisis filológico de obras naturalísticas latinas que pueden favorecer la educación medio-ambiental y la transmisión del saber de los antiguos investigadores de la naturaleza a las nuevas generaciones

3. Conocimiento de los medios bibliográficos que permitan llevar a cabo una investigación en tradición pliniana y aplicación al comentario de textos de los conocimientos adquiridos.

4. Aprendizaje del manejo de los recursos y técnicas informáticas y de Internet (nuevas Tic, Aula Virtual) para la consecución de los objetivos generales


II.…