Entradas

Mostrando entradas de abril, 2008

ANTE RECTORIS DIDACI SALES SEDEM ALVMNI CONTRA "BONONIAM" CLAMANT

Imagen
Heri alumni et discipuli fere ducenti (200) ante Rectoris sedem Gaditanae Studiorum Vniuersitatis (UCA) uno in loco conuenerunt. Illi enim poscebant publicam disceptationem et flagitabant ut mora statim interposita esset constructioni "Elatae Educationis Europae Spatii" (EEES), uulgo "proceso de Bolonia".

Alumni certe putant hanc educatiuam mutationem «publicae institutionis mercatorium siue chrematisticum motum» allaturam esse, quoniam negotia academicis inuestigationibus inceptisque aderunt.
Ad plura legendum de EEES preme hicsiue hic.

Alumni ante Rectoris sedem conuenti (Lavozdigital: Antonius Vázquez) Die Lunae XXVIII Aprilis, in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae (hora 12.30) professores commissi ad proponendum Titulos siue Academica Curricula conuocati sumus una cum sodalibus Facultatis Coetus (uulgo "Junta de Facultad") ad disceptandum de Studiorum Academicorum Rationis grauissimo statu.
Rectorne Didacus Sales, ut noster Decanus

DE DOMINI LVDOVICI CHARLO LIBRO "Litterarum Laeuini Torrentii consuetudo cum Aria Montano" (Matriti-Alcannizii 2007)

Imagen
Hodie, Libri Internationali Die tibi, beneuole lector, commendare nec transire silentio uolo quoddam eruditum opus, cuius auctor dominus Ludouicus Charlo est, Gaditanae Studiorum Vniuersitatis Perillustris Cathedrarius, patientissimus sodalis et melior professor et optimus uir.

Liber epistulas XXIX complectitur a Laeuino Torrentio (1525-1595), secundo Antuerpiano episcopo, scriptas ad insignem Benedictum Ariam Montanum ab anno 1584 usque ad 1595.
In Laeuini Torrentii tumulo haec legere potest (pag. XXXV):

"Laeuinus Torrentius, patria Gandauen. literis et legationibus domi forisque spectatus, ex Archidiacono et Leodiensis Principis Vicario Generali II Antverpiensium Episcopus, III Mechlin. Archieps. designatus, Collegii Societatis IESV apud Lovanienses fundator, ad rerum Status Belgii Concilium ascitus, dum praecipitatem rempub., fractus uiribus animo infracto, consillis sustento Bruxellae decessi."
In XXIX epistulis igitur Laeuinus plurimos nuntios et commentarios saeculi XVI …

SAL COMENIANVM: Sapere Agere Loqui

"SAL uitae: Sapere Agere Loqui"
"Ruditatis antidotum eruditio est, qua in scholis ingenia imbui debent: sed ita, ut eruditio vera, ut plena, ut lucida, ut solida sit. Vera erit, si non nisi utilia vitae docentur et discuntur, ne postmodum queritandi occasio sit: necessaria ignoramus, quia necessaria non didicimus. Plena: si expoliatur mens ad sapientiam, lingua ad eloquentiam, manus ad actiones vitae solerter obeundas: hoc erit SAL illud vitae, sapere, agere, loqui. Lucida erit, ac per id firma et solida, si, qui quicquid docetur et discitur, non obscurum sit aut confusum, sed distinctum, articulatum, tanquam digiti manuum. Huius rei fundamentum est, ut sensualia recte praesententur sensibus, ne capi non possint.

Dico et alta voce repeto, postremum hoc reliquorum omnium esse fundamentum: quia nec agere nec loqui sapienter possumus, nisi prius omnia, quae agenda sunt et de quibus loquendum est, recte intelligamus. In intellectu autem nihil est, nisi prius fuerit in sensu.…

"De Comenii Novissima Linguarum Methodo" in Gaditana Studiorum Vniuersitate illustrata ab Andrea Fritsch

Imagen
Andreas Fritsch, apud Liberam Vniuersitatem Berolinensem idemque Germanicae Societatis Comenianae Praeses, Gadibus orationem habebit inscriptam:

"De Ioannis Amos Comenii Novissimalinguarum methodo: quid Comenii Opera Didactica Omnia nostra aetate ad studia Latina refovenda conferre possint"
Oratio habebitur die Lunae XIV Aprilis in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae meridie (hora 12.00). Iosephus Maria Maestre professorem Andream Fritsch inducet.

“Errores vulgatae Methodi tres :
I. Quod Linguas doceat abstracte, sine praevia Rerum cognitione.
II. Quod incipiat a formali, h.e. a Grammatica.
III. Quod scandere fastigia sine praestructis scalis cogat. Id est, Latinitatis studium ordiri a Cicerone, et Virgilio. Cujus rei absurditas ostenditur.”


Novissima Linguarum Methodus,VII, 8-15


Lege plura de Comenio et deNouissima linguarum methodoin blog(i)o "DOCEO ET DISCO", auctore Ludouico Inclán García-Robés. Is enim scripsit suam dissertationem ad doctora…

"SALIS AVARVS" (HOR. carm. 2, 18, 26): MAGISTRI ERROR, DISCIPVLO SOLACIVM

Imagen
Magistri error, discipulo solacium

Abhinc tres dies cuiusdam Thersitae Caesaraugustani commentarium legi inscriptum “De mendis corrigendis”, hoc est, de alumnorum siue discipulorum erroribus quos professores siue magistri emendare debent.

Ei enim plane assentior ut hic labor difficillimus sit, quia, ut dicitur, "nulla est disciplina quae non peccando discatur". Sed, cum peccata erroresque tolli debeant ad progrediendum, maximi momenti est apponere in mensa illum “pythagoricum salem”, de quo iam locuta sum, -id est, aponenda est nota aequitatis et modestiae necessaria ad seruandum et tuendum quidquid occupauerit, “quoniam in cibatu hominis admittitur sal nec nimius nec minimus; utrumque sane respuitur et quod insulsum est et quod salsissimum”.

Thersitae commentarius desinit his uerbis:

«Non parum prodest spiritus concordiae atque amicitiae inter discentes docentemque. Etiam multum processit magister cui discipuli menda corrigere ausi sunt: lapides si in omnes mittuntur, mitiores …