Entradas

Mostrando entradas de junio, 2008

De "Foederis sale" et de lepida duarum uetularum pugna saeculo XVI

Imagen
    Postquam legi amici Caesaraugustani Thersitae commentarium “ Conventus ” inscriptum, mihi in mentem venit quomodo dominae siue feminae seniores incorruptam patrii sermonis et cantus antiquitatem conseruare solitae sint, sicut nostrae matres, materterae, amitae, auiae proauiaeque atque etiam quaedam duae uetulae, quae baculis et uerbis lepidam quandam inter eas habitam pugnam conseruerunt. Haec fabula inclusa est in Commentariis de sale scriptis saeculo XVI ab Bernardino Gomesio Miede, quae eum profecto ad mysteria salis inquirenda excitauit.       Idque olim cum Bernardinus in Hispania ageret atque per Aragones ad Alcagnicium (natale ei solum, uulgo sic dictum) iter haberet. Quod antiquum ac perillustre oppidum conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi , placidi ac copiosi fluminis, situm est, ac non solum uaria ubertate agri aucupioque et uenatione praestat, uerum et aedificiorum magnificentia et populi multitudine atque singulari demum bonorum ingeniorum cultu usquead

De sale iocoso: Academicae selectionis probationes

Imagen
Academicae selectionis probationes - Secunda fortuna mihi fuit: in linguae Latinae probatione mihi uertendum est Iuli Caesaris "Bellum Galacticum"... - "...Gallicum" erat, collega! - Mechercules! (Verissima facetia)

De Plini Maioris morte iuxta Plinium Minorem et Iohannem Orbergium

Imagen
Abhinc tres dies quidam collegae (uobis gratias quam plurimas ago ob ingentem laborem!) nos certiores libenter fecerunt de tribus novis Fabellis Latinis ab Iohanne Orbergio editis, quarum tertia de Plini Maioris exitu agit. Hodie inspicire uolo quo modo professor Orbergius Latinos textos adaptet. Vobis, beneuole lector et candida lectrix, hanc fabellam una cum Plini Minoris epistula praebeo. Duabus, Latina Fabella et genuina epistula, fruimini! Lingua Latina per se Illustrata: FABELLAE LATINAE, cap. I-XXXIII Plīnius [minor] dē morte avunculī [ Plini maioris ] Tacitus , vir doctissimus quī multōs librōs de rēbus gestīs Rōmānōrum scrīpsit, ā C. Plīniō amīcō suō petīvit, ut sibi epistulam scrīberet dē avunculī suī exitū [ quo verius tradere posteris possit] . Namque avunculus C. Plīniī, vir doctissimus, eō diē mortuus erat quō ignibus ē monte Vesuviō ēruptīs multa Campāniae oppida, in iīs Pompēiī, Herculāneum, Stabiae, perdita sunt. Plīnius Tacitō interrogantī hanc f

DE MEO NOVO ORDINATRO CONCILIATORE "D. I. 1525"

Imagen
Nouum ordinatrum tandem habeo, mei carissimi lectores lectricesque...! Et quod est maioris momenti... , id tantummodo MEVM et MIHI est...! Iam non mihi necesse erit dimicare meo marito pro capiendo alterum, quod nunc, obsoletum uetusque, suum et sibi erit. Au... tu, mi sponse, mihi aliquando insulsus es et uir qui tui tantum commodi curas! Sed ad componendum tot quotidie rixas et iurgia inter nos concitari solita, me miseram , ob alterum uetus ordinatrum atque ad temperandum tui etiam habitus rigida placita, nihil unquam potuit adesse aptius nobis hoc nouo Ordinatro conciliatore . Ei quidem nota est " D. Inspiron 1525 "... MECASTOR ! Saeculo decimo sexto natum uidetur! Ad Latine scribendum electronicas litteras et commentarios meis amicis internautis humanisticum ordinatrum habeo!!! [Amabo , amici et amicae, quo modo Latine dicitur personale ordinatrum "quod quocumque uehi potest", utrum "portabile" an "gestabile" an aliter?] BIBILIOGRAPHIA CO

CVR LATINE SCRIBENDVM EST?

Imagen
Abhinc nonnullos menses scripsi commentarium de quadam oratione habita a domino Ioanne Aegidio, Hispalensis Studiorum Vniuersitatis cathedrario professore, cui inscriptio erat " Escribir en latín. Ventajas e inconvenientes " (etiam in Calamo Renascenti numero VIII edita est), a me Latine translata " De commodis atque incommodis Latine scribendi ". Dies exacte octauus agitur, beneuole lector, ex quo libenter Latine scribere non possum in hoc insulso scriptorio. Silentii quidem dulcedo aliquando ingenia studiaque facilius opprimit quam reuocat. Hodie Latine scribendi studium reuocare uolo ad Latinam linguam transferens et interpretans quaedam magistri uerba selecta. Multa sunt Latine scribendi commoda, sed nunc mihi reuocandum tantunmodo unum: Latina lingua, quae nobis eius amantibus tantas leges iuraque dat, simul etiam uincula quae et tempora et mores imponunt, liberat. Omnibus enim qui Latinā linguā usi sumus, potestatem facit nonnullorum animi mentis