7.30.2008

De quadam margarita Holbergiana


Holbergianum librum legere pergo. Ecce quaedam margarita pretiosa in illo Itinere subterraneo inuenta:

"Grammatici componunt certum genus militiae, pacem publicam turbans. Differunt ab aliis bellatoribus in eo, quod pro chlamyde togis, pro gladio stylo utantur. Aeque pertinaciter hi pro literis ac syllabis, ac alii pro libertate, pro aris, ac focis dimicant."

Alias alia.

Valete

7.27.2008

FELIX DIES SIGNANDVS MELIORIBVS LAPILLIS!

Hodie est septimus dies natalis paruuli filioli..! Felix lux diesque mihi signandi melioribus lapillis!
Ceterum apposite quidam liberos ueras esse parentum appendices affirmarunt, quoniam liberi, cum imago animi et corporis parentum sint quasique in iis mater aut pater uiuat, multa quoque explere possunt quae a patre aut matre inita atque aut horum obitu aut nouarum rerum machinatione impedita, ad se dimanarunt perficienda quidem, sed parentibus nonnihil adscribenda.

Ita namque Alexander ille Magnus [-Nudius tertius pelliculam "Alexander" denuo uidi et amoenum librum de Mundo Classico: epica historia ab Homero usque ad Adrianum adhuc lego quem uobis commendo-] uera fuit Olympiae matris et Philippi patris appendix et quasi magnarum huius molitionum supplementum. Nam cum uniuersi expugnationem orbis Philippus inchoasset, eandem filius non incipere, sed prosequi ac supplere uisus est et quam haud dubie perfecisset, nisi praematura fuisset sublatus morte.
*Alexander Magnus in pugna ad Issum facta (333 a.C.) Darium regem petit [(Pompeii, Domus Fauni (Museum Nationale Neapolis)].

Accipe tu, MI DVLCIS FILI hoc musicale donum ut benigno corde animoque alacri audias:




Sandrine Piau canit motetum 'Nulla in Mundo Pax Sincera' compositum ab Antonio Vivaldi (1678-1741)
Aria
Nulla in mundo pax sincera
sine felle; pura et vera,
dulcis Jesu, est in te.
Inter poenas et tormenta
vivit anima contenta
casti amoris sola spe.
Recitative
Blando colore oculos mundus decepit
at occulto vulnere corda conficit;
fugiamus ridentem, vitemus sequentem,
nam delicias ostentado arte secura
vellet ludendo superare.
Aria
Spirat anguis
inter flores et colores
explicando tegit fel.
Sed occulto factus ore
homo demens in amore
saepe lambit quasi mel.
Alleluia.

7.13.2008

DE MOTIBVS VOLATIBVSQVE DIVERSIS

Quidam Carolus, particeps "Gregis Latine loquentium" (seu potius "scribentium", ut uera dicam), hanc pulcherrimam imaginem photographicam nobis ceteris sodalibus misit nonnullos abhinc dies. Primo fumum, halitum siue caliginem perspicere mihi uisum est, sed, ut postea creui, hoc photographema, quod mira arte ab Helena Argaet Australiana captum est, uolatilium albam turbam describebat.

Sunt enim Cacatuae sanguineae siue Corellae, psittacorum similes, quae humanam pronuntiationem atque articulatam uocem et cantilenas aemulant. Haec uolucres non motu, quod aiunt, tonico sese in uolando exercent -hoc genus uolatus tantummodo uolucribus uelocioribus atque ualentioribus, ut aquilis et accipitribus et aliis maritimis contingit-, sed potius huc atque illuc uolitant. Illae expandunt alas pendentesque raro interuallo quatiunt, haec crebius, ut Plinius explicat (X 111). Quamobrem earum motum photographica cum machina apprehendere difficilius est.
[Mihi in mentem uenit quidam proiectonis motus quem Aristotelis et Peripatetici appellant ἀντιπερὶστασιν (Latine contracircumstantia dicatur), scholastici contra-resistentiam uel repercussionem, sed physici recentiores impetum necnon inertiam (fortasse de hac re alio die plura).]

Haec albarum cacatuarum uolitantium imago congelata (territae uidentur) unicuique -ipsa satis scio- sua diuersa repraesentare potest: mihi exprimit huius insulsi blogi auctricem, quae huc atque illuc uolitat, migrat reditque, acute garrit et Latina uerba cantusque aemulat, sicuti olim quorundam Caesarium iuuenium sturnus et luscinia, Graeco ac Latino sermone dociles et meditantes assidue et in diem noua loquentes, longiore etiam contextu.

Ego autem marinas uolucres diligo, quae mouentes maiore contentione ac neruis in loco manentes quam ab eo discedentes commouentur, de quibus sic Lucretius (V 1078-81) cecinit:


Postremo genus alituum uariaeque uolucres,
Accipitres atque ossifragrae mergique marini,
Fluctibus in salsis uictum uitamque petentes,
longe alias alio iaciunt in tempore uoces.

Valete, beneuole lector et benigna lectrix.

Hodie hic sum, cras illic, perendie nescio.

7.08.2008

Num cornua necessaria sunt, ut Rectores dignissime munere suo fungantur?

Nonnullos abhinc dies interretiales scriptores, Europaei Pastrix Francogallicus et Thersites Hispanus et Nemo Americanus, certiorem me fecerunt de singulari Nicolai Klimi Itinere Subterraneo a Ludouico Holbergio Noruego scripto saeculo XVIIIº, quod meum studium excitauit necnon risum. Nudius quintus hanc fabulam Latine legere incepi, quamuis heri in meae Facultatis Bibliotheca inueni quandam Hispanicam translationem contractiorem quae haud optima est, ut uerum dicam, sed mihi paruo auxilio fuit ad intelligenda obscura quadam loca.

Pastrici enim assentior: hoc in libro exempla multa sunt quibus demonstratur mores consuetudinesque illorum singularium incolarum [quasi arbores humanae necnon simii criniti versicoloribusque induti vestibus et alia mira animalia], quamvis nostris dissimiles, non idcirco peiores haberi debere…

Nemini planissime assentior: haec fabula siue mendacium facetum noua et optima et moderna editione Latina eget.

Cum Thersite etiam concordia est: semper apposite scribit et rei idoneis uerbis utitur.

Iam mihi est nouus liber ad scrutandam Plinianam traditionem in Europa... Alio die de hac re prolixius loquar...

Sed hoc in electronico diario quod in rebus academicis et didacticis Latinis uersatur, hodie animaduertere uolo hunc libri Holbergiani a me contractum et annotatum locum:

Num cornua necessaria sunt ut sit dignissimus Rector siue optima Rectrix?

"Vt prudens character Potuani principatus graphice exprimatur, Nicolaus Klimius e sexcentis unum tantum affert exemplum: Rectoratum scholae cuiusdam cum ambiret Philologiae studiosus, petitio eiusdem tali munita erat commendatione: testabantur nempe cives urbis Nahami, candidatum in coniugio cum lasciva ac infida uxore integros quatuor annos placide vixisse ac cornua sua patienter gessisse*, ac tanta moderatione animi istud malum pertulisse, ut eum dignissimum scholae vacantis Rectorem fore ominentur.

Isti vicinorum commendationi annexum erat testimonium a seminarii Karattis** de doctrina ac studiis eiusdem, quod magis ad rem facere videbatur; nam quodnam esset meritum cornuti ludimagistri prae aliis Doctoribus, haud facile capiebat. At paradoxi huius testimonii hic erat sensus: inter virtutes, quae Doctorem maxime commendant, est moderatio; namque hic, nisi ferrea praeditus sit patientia, cum toto eruditionis suae apparatu parum aptus erit muneri scholastico, quod absque severitate ac iracundia sit exercendum, ne intempestivis suis castigationibus iuvenum animi exasperentur.

Dicitur ad insolitam hanc commendationem impense risisse Principem; at cum non plane absurdam indicaverit, in petitorem vacantem contulit Rectoratum: et constat munus hoc tanta dexteritate eundem implesse ac tyrones moderatione et clementia adeo sibi devinxisse, ut potius tanquam parentem, quam scholae moderatorem, eundem intuerentur."

ANNOTATIVNCVLAE:

*Cives Potuani in distributione officiorum et in consuetudinibus moribusque nullum sexus discrimen admittunt.
**Karatti: quorundam seminariorum ephori sive directores quorum officium est profectum et vires uniuscuiusque examinare, indolem iuventutis penitius inspicere, habitoque examine, principi quotannis exhibere indicem eorum, qui ad munera publica sint admittendi, simulque ostendere, qua in re unusquisque patriae maxime usui esse posit.

[Imago photograhica sumpta hinc]

7.03.2008

SALSA CONCENATIO

Nudius sextus nonnulli professores (Ludouicus, Raphael, Thomas, Inmaculata, Antonius R., Enmanuel siue Titus, Ioachimus, Bartholomaeus et ego ipsa) conuenimus ad cenandum et gratulandum alumnis qui hoc anno Philologiae Classicae gradum siue titulum adepti sunt: Maria Theresa, Carmen, Miranda, Inmaculata et Reges. Ibi etiam adfuerunt alii alumni qui adhuc classica studia non finiuerunt (mei carissimi alumni Maria, Carmen, Stephania et Hector, et etiam iuuenis Lara) atque una "egressa", ut quidam dicunt, ex nostris candidatis quae ad sumum Doctoris gradum asciscitur, cui nomen est Christina. Grata et iucundissima concenatio fuit, cuius photographemata heri nobis missa sunt ab nostra futura doctrice. De rebus praeteritis et futuris inceptis colloquimur laeto animo uultuque hilaro.
Exopto et spero fore imo ex corde ut illis omnia prospera eueniant!