8.31.2008

FERIAE AESTIVAE FINITAE SVNT

      Feriae aestiuae finitae sunt et incipiunt labores et sessiones academicae: non mihi erunt multa tempora subseciua ad Latine scribendum necnon ad legendas alias epistulas aut commentarios, sed mihi conandum est.
       Hodie GREGEM reliqui atque omnibus ualedixi. Hic non sermonis Latini peritior facta sum, quia Latine de quibuslibet rebus disserere multum non potui, sed nouos amicos quibus cordi est linguam Latinam uulgatiorem reddi, noui.
       Nunc tantummodo SCHOLAM ibo: placidus et iucundus locus uidetur magisque consentaneus meae Latinitati insulsae.
        Martinus Zythophilus, quidam Vindobonensis sodalis SCHOLAE, salsissimus et optimus poeta, hoc epigramma meae salsae imagini dicatum nonnullis abhinc diebus composuit:


Pro tua imagine sal stupefecit et ora requiro:
              _an caput huic simile est - heu! - tibi, Sandra, sali?


Mihi caput non simile est sali, amice Martine, sed copia salis conspersum.
En tibi caput meum faciesque in sale.



                               Ille sodalis poeta quoque hos pulchros uersus mihi reliquit:

"IMMINET AVTVMNVS"

Iam se sera breui cessuram nuntiat aestas, 
    otia cum fugiant grata. Manete! uoco. 
          Imminet autumnus. Mihi non reuocabitur aestas, 
        dulcia cum tristis tempora lapsa querar.      
Munera Musarum maestos per frigora ducent  
et tua subsidium dona, Lyaee, ferent.

*

8.27.2008

O NOVA TEMPORA! O MIRA!

En uobis, amici lectores, quoddam nuntium editum in Circulo Latino Matritensi.

"Lingua Latina mortua est! Omnibusne locis? Minime! Nonnullis orbis terrarum locis lingua Latina adhuc vivit et floret. Ante diem decimum Kalendas Septembres (nostra lingua 23. August) statio televisifica, quae 3sat appellatur, etiam relationem televisificam nominis "Kulturzeit extra" totam Latine versam per aetherias undas transmittet - sic!"

VIDETE ex. gr.: Mare Nostrum!


"Lingua Latina mortua est, vivat lingua Latina! Salvete, domini dominaeque. Benigne vos excipimus, qui transmittamus relationem temporis culturae televisificam singularem - totam Latine versam, quod non dubie iam intellexistis. De mortuis nihil nisi bene. Estne Latinitas re vera mortua? Audeamus et experiamur proferre communem relationem televisificam Latine versam. Lingua Latina ibi inveniri potest, ubi nemo hanc esse suspicetur. Exempli gratia medio in ventre Angelinae Jolie notis Latinis compunctum est: "Quod me nutrit, me destruit." Quae res ratione carere videtur, sed haeret in mente, quod spectaculis maximi momenti est.


Nec solum istic. Cum Sarcozy de incepto studioque, id est de societate nationum mediterranearum loquitur, libenter verbis „mare nostrum“ utitur. Lingua Latina ad sidera attollere videtur. Mense Iulio huius anni quadragintatres nationes et Unionis Europaeae et regionum mediterranearum „societatem maris nostri“ condiderunt. Quam Sarkozy declaravit inter pares societatem fore, Id autem inceptum a nonnullis acri subtilique ingenio et iudicio percensetur. Imperii Romani tempore mare medium pervium erat. Hodie finis est, quem profugi ex terrae parte meridiana nisi capitis periculo superare non possint. Tamen refugia profugorum Lampedusae Italicae tam referta sunt, ut gubernatores Italici videant, ne quid res publica detrimenti capiat. Num inane est amicitiam gentium circa mare nostrum viventium somniare? Refert Ralphus Raettig."

O noua tempora quae mira affertis ad Latinitatem uiuam!

8.23.2008

FILIAE ALEXANDRAE DE VITA ET MORTE ET PALINGENESIA

Carissima filia, Cassandram rogaui ut Tiresiam consultaret de uita et morte et palingenesia, auditis apibus bombilantibus.

VERG. georg. 4, 548-458 :
Haud mora; continuo matris praecepta facessit;
ad delubra venit, monstratas excitat aras,
quattuor eximios praestanti corpore tauros
ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
inferias Orphei mittit lucumque revisit.
Hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
adspiciunt,
liquefacta boum per viscera toto
stridere apes utero et ruptis effervere costis,
immensasque trahi nubes
, iamque arbore summa
confluere et lentis uvam demittere ramis.


OVID. Fast. 1. 379-380 : ...
fervent examina putri
de bove: mille animas una necata dedit
.


En tibi nonnulla quae ille Tiresias dixit: "Mortis tempus etiam uitae pars est, necnon pulchri moriendi modi sunt. Sed aliud est "mors" et aliud "letum": mortalia sunt quae mori possunt, letalia sunt mortis causae quae terribiles fieri possunt sicut illud letum quasi trepidanti in furno... Vbi uita maxime agitur, quoque maxime necat. Vita conscia uidetur fenestra per quam natura se ipsam contemplatur. Mori est nonnulla talis fenestra claudi. Quotidie aperiuntur ac clauduntur fenestrae. Necesse est mortales esse ut uiuendi uoluptatem sentiamus et pro uita curemus, inuestigemus, canemus. O dilecta Alexandra, filiolae tuae dic hanc breuem sententiam: Nimis timeri mortem uitam uegetam necat".

Blogator Thersites nonnullos abhinc dies fabulam pulcherrimam mihi donum dedit atque me nominauit Alexandram, ne grauata essem nescio de qua causa (Donumne aliquid mali celabat, docte amice, tamquam Troiae equus? Non credo; bene scio tibi candidum cor), quoniam numquam nomen celaui. Fabula pulchra est cuiusdam Alexandrae David-Neel francogallae scriptricis, mihi penitus ignotae, cantatricis, exploraticis, orientalistae… spiritualis viatricis. Quae uita tam uiuida! Centum et unum annos uiuidos uixit. Illa strenua femina sapienter non formidauit uiuere morique. Quam pulcherrimum uultum iuuenile illae est idque, credite mihi, meae filiae simillimum!

Cassandra rediit comitata sapienti Tiresiae responso et nomine nouo, a Thersita inuito suggesto, filiae et matri.

Facta est palingenesia interretialis.

8.21.2008

O MORTE IPSA MORTIS TEMPVS ET MODVS TERRIBILIVS!

Filiola heri quaesiuit a me si sapientium esset mortem reformidare, ubi primum illam certiorem feci terribili de aereo casu Matritensi.
Ego respondi: “Mi filia, mortem reformidari humanum est. Sed morte ipsa mortis tempus et modus terribilius fieri potest".

[v 16] C. PLINIUS AEFULANO MARCELLINO SUO S.

[1] Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore defuncta (Minicia Marcella, cf. CIL 6, 16631). Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
[2] Nondum annos XIIII impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia. [3] Ut illa patris cervicibus inhaerebat! ut nos amicos paternos et amanter et modeste complectebatur! ut nutrices, ut paedagogos, ut praeceptores pro suo quemque officio diligebat! quam studiose, quam intellegenter lectitabat! ut parce custoditeque ludebat! Qua illa temperantia, qua patientia, qua etiam constantia novissimam valetudinem tulit! [4] Medicis obsequebatur, sororem patrem adhortabatur ipsamque se destitutam corporis viribus vigore animi sustinebat. [5] Duravit hic illi usque ad extremum, nec aut spatio valetudinis aut metu mortis infractus est, quo plures gravioresque nobis causas relinqueret et desiderii et doloris. [6] O triste plane acerbumque funus! o morte ipsa mortis tempus indignius! Iam destinata erat egregio iuveni, iam electus nuptiarum dies, iam nos vocati. Quod gaudium quo maerore mutatum est!
[7] Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur. [8] Est quidem ille eruditus et sapiens, ut qui se ab ineunte aetate altioribus studiis artibusque dediderit; sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, aspernatur expulsisque virtutibus aliis pietatis est totus. [9] Ignosces, laudabis etiam, si cogitaveris quid amiserit. Amisit enim filiam, quae non minus mores eius quam os vultumque referebat, totumque patrem mira similitudine exscripserat. [10] Proinde si quas ad eum de dolore tam iusto litteras mittes, memento adhibere solacium non quasi castigatorium et nimis forte, sed molle et humanum. Quod ut facilius admittat, multum faciet medii temporis spatium. [11] Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit. Vale.

8.19.2008

DE QVODAM QVI VITALIORE AVRA VESCITVR

Latinam epistulam perlegi hodie uel pulcherrimam ex omnibus quae unquam in manibus meis ceciderint.

Narrant enim illae litterae quoddam iter Adriaticum-Balcanicum duorum amicorum, quorum alter describit ad uiuum omnia quae fecerunt, uoluptatem quam ceperunt propter permiras ualles, altos montes, innumeras insulas quas inter Italiam et Sloueniam repertas perlustrauerunt.
Non quidem est ille rex ullus, neque imperator uel princeps nec dux nec magnatus res suas gestas describentes, nec epistula est tamquam illae Plinianae aut Ciceronianae, sed omnia quae legi, quae dixit ille candidus homo qui uitaliore aura uescitur quam non uidi umquam, non possum exprimere uerbis quantum animo gaudium et simul maerorem acceperim.
Lumina mea umescerunt cum sensi illum strenuum hominem coram tam miris pulchritudinibus Naturae, quam ego ipsa penitus amo et uereor et ueneror, non flere nequisse quia directe eas uidere nequebat.
Vtinam ego mea lumina per nonnullas horas mutua illi dare possem pro aliquantulum suae uitalis aurae. O quam mirum scribendi modum! Quanta narrandi uis necnon exprimendi colores tamquam alter Plinius Maior! Numquam Latinum sermonem tam spontaneum, tam uiuum legi.
Inter hoc iter Adriaticum ille uir bonus fere non superat et crudelibus occubat umbris, sed fata eum seruauerunt. Cerebrum enim imo in somno casum est, longa cum apnea. "Fortasse omnes suas uires concentrabat in desperatum conamen ad uisionem recuperandam..."
Sed fortunatus homo est, optimo altero homine comitatus: "Pyladem non fecit Orestes, Thesea Pirithous et Nisus Eurialum, quanti ille tuus te fecit. Quidni, si sunt tibi mores, pectora sunt Getica candidiora niue?"-eum dixerit meus Cascalius.
Quam plurimum doleo, amici lectores, quod non fieri possit partiri uobiscum omnia uerba quae ad me Latine scripsit nudius tertius quidam homo qui uitaliore aura uescitur quam nunquam uidi.


* Hodie imaginem photographicam apponere nolui. Malui enim uti imaginibus mentis siue cerebro uisuali, ut ille ait.

8.17.2008

HOLBERGIANA MARGARITA DE HISPANIS

Holbergi librum legere pergo - paulatim lenteque quod per interretem legendum est atque ordinatrum in litus ferre difficilius est: editio latina impressa urgens est! - placidissimas inter has ferias aestiuas, optime comitata libro amoenissimo diffusoque De mundo classico a Robino Lane Fox scripto, salsissimis marinis auris necnon amicis et cuncta familia (pater melior se habet, Deo gratias).

En uobis alia margarita seu potius unio solidissimus de Hispanis (exterarum nationum ac gentium ceterarum bona uenia paceque dixerim) reperta in illo Itinere subterraneo:

EADEM EVROPAEIS SVNT ALIMENTA QVAE NOBIS [i.e. "ciuibus subterraneis"]. HISPANI VERO SOLA AVRA VESCVNTVR.

VERG. Aen. 1, 546 : si fata virum servant, si vescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris; 3, 339: superatne et vescitur aura?
Valete quam plurimum

8.11.2008

DE AFFIGENDO GAMMAM ET ALIIS LITTERARIIS LVSIBVS

Nemo ille Kencktukianus salsus amicus quandam margaritam Holbergianam, quae in quodam itinere subterraneo reperta fuit, occasione suae eruditae salsilaginis euasit unionem (non caepam, mi facete amice, Latine scribens, Anglice cogitans) solidissimum et pretiosissimum.

Grammaticis enim poetisque nouatoribus, saepe nugatoribus, litteris uerbisque ludere cordi fuit, sicut iuueni illi Kencktukiano qui suo nomine ludit, ut nemo gammam affigere possit sibi, sed Nemini (quamquam huic amico sapienti umquam nemo poterit, ut iam dixi).

Lucianus Samosatensis reuera de uocalium iudicio siue consonantium litem scripsit. Quidam scriptor anonymus quoque Latinos uersus Priapo dicatos composuit litteris ludens. Ausonius ille rhetor ludit litteris in suis nugis arte confectis (Technopaegnion) et epigrammatibus. Etiam Franciscus Cascalius ille humanista Murciae etiam lusit. En unum eius epigramma quod de uerbis et dicendi modis siue antiquariis siue nouatoribus uersat:

Francisci Cascalii Epigramma: IN ATTALVM VALDE ANTIQVARIVM

Casco uerba Numae uix eructata tyranno
Exsudas nostris, Attale, temporibus.
Aetas nostra tamen Sarrano murice tinctos,
Attale, dicendi quaerit habere modos.
Exerces, credo, furatrinam, undique priscas
Aulas uerborum despoliare catus.
Posses iam putribus uerbis affigere gammam,
Raua nisi forsan te furiat Lamia.
Hic te exoletus gannitus uocis adulat?
Exue gaunacum uel dabo te in gabalum.

***

Auctor: Raphaelis Pineda, "Rapé", Mexicanus delineator. Inscriptio: GABALVS

Hoc in epigrammate peracutum quoddam acumen est (vv. 7-8) quod, ut intellectum sit, necesse est litteram graecam maiusculam gammam conferri cum gabali figura, quam illa littera repraesentare uidetur. Clauis enim inuenitur finali in uersu ubi grammaticus accusator antiquario poetae monet exuere uetus gaunacum, ne nouatores eum dent in gabalum propter putria uerba et dicendi modos antiquos insulsosque.
Haec uisualis collatio inter litteras et earum figuram iam inspecta est AVSONII in poematis, ex. gr., in epigrammate LXXIX, Ad Eunum paedagogum ligurritorem, lasciuum magistrum qui diuersa feminini corporis loca cum graecis litteris conferebat.

Sed una cum collatione uisuali etiam est orthographicus lusus inter literas K, C et G. De qua quaestione orthographica Latina AVSONIVS etiam loquitur in Techn. 12, 20-22.

-Haec tribus in Latio tantum addita nominibus, K,
-Praeualuit post quam, gammam uice functa prius, C,
-Atque alium pro se titulum replicata dedit G.

Vt notum est, alphabetum romanum in principio utebatur figura litterae Graecae C o gammae (conclusiuae sonae) ad denotandum non solum uelarem insonam [k] sed etiam sonam [g]; postea additus est tractus ad faciendum discrimen inter utraque, sed Graeca littera usa est pro denotatione insonae Latinae. Ceterum sonus [k] scriptus erat ope C, K, Q.

Quemadmodum ergo uox archaica “aula” (v. 6) pro classica “olla” usa est ab poeta ad ridendum antiquarium scriptorem, ita ille poeta et grammaticus nugator "gamma" utitur eodem in ludicro sensu. Nam, referente CICERONE (Sex. Rosc. 57), littera K (abbreuiatio “Kalumniae”), ad caput adfixa erat accusatorum Kalumniae: Kal. ... ad caput adfigent.

Etiam Graeca littera Theta (prima uocis Thánatos) ab iudicibus praefixa erat nomini damnatorum capitis poena (PERSIVS 4, 13): et potis es nigrum vitio praefigere theta.

Pro Graeca littera TH est Latina C, prima littera uocis « Condemno ».
His rebus explanatis, liquet Latinum Cascalii dictum « affigere gammam » ualet idem ac « affigere C », id est, « putria antiquarii poetae uerba capitali poena condemnare», quae est gabalus (cuius prima littera est etiam uelaris sona) iuxta uisualem collationem litterae gammae et uersum finalem, acutissimum huius epigrammatis aculeum.

En uobis, patientissimi lectores, uera et taediosa et putris caepa, cui omni necnon insulsae auctricis nomini reuera "gammam affigere" licet.