Entradas

Mostrando entradas de septiembre, 2008

XXVI CONVENTVS "REI CRETARIAE ROMANAE FAVTORES"

Imagen
Gadibus, in Facultate Philosophica et Litteraria, " Rei Cretariae Romanae Fautores " conueniunt ab die 28º mensis Septembris usque ad diem 5º mensis Octobris. Legite quaeso plura hic

HVMANISTAE ADVERSVS GRAMMATICORVM VVLGVM

Imagen
Nonnullos abhinc dies mihi in animo erat in lucem edere hunc commentarium de Io(h)anne Maldonato . Sed duo nuntia, alterum triste de acerbo funere cuiusdam perillustris professoris, alterum festum laruatumque de lingua Latina prae ceteribus Europaeis celebranda, quandam moram interposuerunt ideoque commentarium produxi usque ad diem hodiernum. Vitam claris obscurisque ac luminibus umbrisque plenam doctus professor López Eire umquam dixit callens Graecum theatrum et Dyonisiacam religionem. Inter alia enim referebat plus minusue haec: Comoedia enim agit fabulam hominum in grege uiuentium et pergendorum uiuere sicut genus humanum in perpetuum, Tragoedia tamen uitam uniuscuiusque hominis eamque mortalem atque unicam esse ostendit. Optimum est actores ridere aut flere palam spectatoribus fabulae, quia hi omnes simul ridentes aut flentes ex theatro egrediunt mundi et purgati et elatiores: Graeci catharsim appellabant. Thersites noster conscripsit de Io(h)anne Maldonato suo in

FESTVS LATINAE LINGVAE DIES IN EVROPA

EVROPAEVS LINGVARVM DIES A mani ad meridiem -hoc legitur in quodam nuntio et ita nuntiatum est ab uariis interretialibus scriptioribus et gregibus- in aedibus stationis radiophonicae KISS tempora Caesaris rediisse uidebuntur. Viris quibusdam doctis adiuuantibus, qui in Vniversitate Libera Berolinensi litteris student , turris KISSalis in frequentissimum forum Romanum mutabitur. Vt enim dies festus linguarum Europae celebretur, KISSus FMus linguae paene mortuae animam nouam inspirat . Tempore matutino Nora et Bastianulus nulla nisi Latina verba proferent. Claudia nuntios Latine uersos leget, Bastianulus rhapsodias congestuum Latine recitabit, omnes ludi lucrum ferentes Latine indicentur. Hic inspice quae praecipua exspectare possis die illo linguae Latinae festo apud KISSum FMum . *** [Hora tertia p.m.] A mani ad meridiem nihil Latine audiui. Ecquis nonnullos nuntios, rhapsodias aut uerba alia Latina accepit? Iocusne stationis radiophonicae KISSi FMi? An hoc alias fuit? Si qui

PROFESSOR LOPEZ EIRE IMMATVRA MORTE RAPTVS

Imagen
Dominus Antonius López Eire morte immatura raptus est nobis proximo die 21º, Cathedrarius Professor Philologiae Graecae Studiorum Vniuersitatis Salmanticensis, perillustris linguae Graecae palaeophilologus. Triste plane acerbumque funus. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

TRAMES PER SALINAM "TRES AMICOS": DE FLORE SALIS

Imagen
Nudius tertius uesperi tramitem feci per aestuarium ac salinam " Tres amicos ". Haec salina sita est apud oppidum Sanctum Ferdinandum, seu potius Insulam Leonis (propius Gades) iuxta flumen "Anulum", ut sic dicam (Hispanice "Arillo"). Locus amoenus atque aquatilibus auibus halophilis et salsis riuulis (ut in imaginibus photographicis uideri potest) et maritimis oris (Hispanice "marismas") plenus. Quam pulcherrimum mirumque spectaculum Naturae! Nam praelongi canales excipiunt excrescentes maris fluctus, qui deinde in patentes quasdam areas influunt, ubi aqua marina, caelesti rore et Aquilone flante concreta, id genus salis marini emittit. Quo sale utentibus Gaditanis in saliendis, mox captis piscibus (quorum in eo mari amplissima est captura), magna profecto fit tum lucri, tum piscatorii nominis accessio, propterea quod eo sale saliti pisces et per uniuersam hinc inde oram et ad mediterraneos non omnibus in locis maritimis is condensetur, propte

DE LINGVA LATINA IN PHILOLOGIA LATINA ADHIBENDA

Imagen
Legite precor hoc scriptum " Et idcirco vocatum est nomen Babel ...," scriptoris interretialis nomine Nullius . Numquam dixerim melius... nec possem. Quam maxima prudentia huic homini sapienti, qui de rebus sapidissimis salsissimisque cogitat ut haec: "Non sum, ut nonnulli esse videntur, auctor ut omnes omnibus in negotiis linguam Latinam ac sermonem communem adhibeant, quod esset difficile cum studia Latina non tam late nunc promoveantur: sed quid obstat quin philologi saltem qui de philologia Latina scribunt etiam Latine scribant? Cur necesse est mihi akademischen Prosa de lateinische Kunstprosa pati cum tantum velim plura de Ciceronis genere scribendi discere?" Professor Michael von Albrecht, cum tractaret De lingua Latina in Philologia latina adhibenda [ediderunt A. Capellán García-M.ª D. Alonso Saiz Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002) , Romae-Matriti 2006, pp. 31-32], haec etiam scripsit: «Quid, quod, cum hod

BARBARI ADVERSVS HVMANISTAS (II)

Imagen
Nudius sextus a me quaesiuit amicus quidam hoc: "O dilecta Alexandra, certiorem fieri uellem de sensu ultimo uerborum quae in tuo cyberdiario scripsisti: an de desidia aduersus Latinitatem, an de alia re quae tristem de auguriis culturalibus te habeat..." Conabor illi respondere et ceteris amicis lectoribus, peracto hodie Academico Claustro mensis Septembris. ERASMVS ROTERODAMVS in suis libris ANTIBARBARORVM [71, 337-341] scripsit haec: "ORATIO FOECIALIVM. Quo tandem iure, o uos Gothi , e uestris egressi limitibus, non modo Latinorum prouincias occupatis (disciplinas loquor liberales) uerumetiam ipsam urbem rerum dominam Latinitatem audetis incessere? Quanam iniuria lacessiti? quid petitis? Quod si bellum placet, iusto Marte decernite, facite pugnandi copiam. Sin pugnae diffiditis, desinite molesti esse, excedite solo, regionem hanc purgate, uestris finibus continemini. Quod si hostes quam latrunculi dici malitis, prodite e latebris, conserite manus, e

BARBARI ADVERSVS HVMANISTAS

Imagen
" PETRVS MARTYR Antonio suo Nebrissensi. Vtriusque Hispaniae lumen et praesens decus, salue. Deambulanti mihi per littus Gaditani freti anno quo uenit Almeria in imperii Hispani potestatem, dedit se mihi obuiam corpulentissima incultaque et balbutiens quaedam mulier, laniatis comis et lachrymis largo flumine per ora et pullam uestem cadentibus; quae sublatis uocibus dari sibi nautas, per quos transfretaret, inclamitans, quanuis me toruo lumine spectasset, interroganti tamen quaenam esset, quid sibi uellet his fletibus, quid funeralis habitus, quidue laceri per terga capilli significarent, respondit: Mille et tercentum fueram dominata per annos Et totum sine forma orbem sine lege tenebam Inculto sermone canens regum arma ducesque Nomine Barbaries mulier nec amica poetis Nec laudi bene grata piae diuoque decori. [...]" Hoc est exordium una cum quinque primis poematis uersibus quod ca. 1489 Petrus Martyr Anglerius ad Antonium Nebrissensem scripsit, laudans haud ignotas

OPTIMVS REDITVS AD LABOREM

Heri ad Facultatem Philosophicam et Litterariam adiui prima uice post ferias aestiuas ad faciendum Septembris mensis primum periculum siue probationem alumnis in disciplina "Phonetica et Morphologia linguae Latinae". Omnia erant sicut semper, sed cursuali in arca siue theca erat mihi cuiusdam amici epistula quae Latinum Thesaurum, saltem mihi, habebat. Laeta fui. Interretiali in cursuali arca etiam erat mihi altera alterius amici epistula quae serenam spem ei complectebatur. Laeta denuo fui. Sodalis Ludouicus Charlo mihi dixit nonnullos alumnos inesse primo in cursu Gradus nostri Philologiae Classicae. Reditus ad laborem optimus fuit. Vale, peltata tristitia.