12.29.2008

Annus Novus mirificis ditet donis


Hodie tandem illud fastidiosum academicae peruestigationis sexennium quod mihi petendum erat, et finitum et missum est ad Ministerium nostrum Institutionis, Politicae Socialis et Rei Gymnicae (Minist. Scientiae et Innouationis. CNEAI). Spero fore ut hos dies feriatos reliquos quieti mentem ualde lassam mandare possim.

Nihilominus, hac taediosa probatione praetermissa, septimana ultima optima fuit, propterea quod inter alia uarias recepi epistulas Latine exaratas, quarum nonnullae fuerunt uel pulcherrimae anni finientis, sicut illae litterae bonae amicae Baeticae aut illae aliae cuiusdam amici dilecti describentes naturam niualem, de quo fortasse alias scribam. Quot miri homines linguam Latinam colentes sunt!

Non multum abest quin annus nouus ineat. Partiri uobiscum aueo hanc aliam epistulam ad me atque etiam ad alios plures missam nudius tertius. Spero fore ut ille egregius amicus qui nobis eam miserit, excusatam me habeat quod meo in scriptorio eam ipsam transcripserim, sed amicos alumnosque meos has litteras legere exopto, quippe quae idem dicere melius non possem. En uobis:

Omibus, qui linguam Latinam colunt, s. p. d.

Die Domini Natali transacto, mens nobis est ad Annum Novum instantem vertenda. Et nos, Dei Christique fide captos et roboratos, magna tenet spes, fore ut Annus Novus iucundus, felix, prosperus sit.
Ipse vero, linguae Latinae usum fovens, spero Novum Annum in rerum scholasticarum moderatores novas idoneasque rationes missurum ac moturum. Nam, ut compertum habemus, clarus ille Romanorum sermo, nonnullas ob causas, quae neminem nostrum fugiunt vel latent, in maximo versatur discrimine. Timeo ne e scholis et ab universitatibus funditus eradicetur. Ceterum qui tanto muneri praesunt omnia conantur, ut hoc eveniat, et quam primum. Addendum insuper est quod perpauci tantum sunt professores qui Latine loquantur et emendate scribantur. Apud nullam prorsus universitatem nec Lyceum est professor qui praelectiones Latine habeat. Si quis haec faciat, inasum profecto habeatur.
Ideo nos, qui clarum Romanorum sermonem adhibimus, coniuncti simus, ut viribus unitis strenue conflictari possimus. Quibus breviter prolatis faciamus ut inter nos saltem lingua Latina viva maneat et illos iuvet animos, quos nos per munus illud, cui operam damus, ditare conamur.
Iubeo igitur vos omnes optima valetudine frui. Et vos optimis prosequor votis ut amicitiam colamus, ut annus Novus mirificis ditet donis.

Valete
Horatius

12.19.2008

Bonum Natalem Christi opto omnibus

Anno MMVIII fere peracto, quam eius rationem breuissime limpidiusque ducam? Pleraque iucunda acciderunt, familia bene se habuit, multa noua incepta fuerunt, nonnulla in melius mutata, miri homines noti, amoenissima itinera facta, doctos percontata sum, bona librorum et prouisae frugis in annum copia fuit,... Omnibus quoque qui me magnopere adiuuerunt, imo ex corde summas gratias ago atque habeo.

Quid ab anno nouo postulem? Omnibus primum corporis sanitatem atque animum tranquillum ad aeuum leniter traducendum, deinde Latinitatis sodalibus atque amicis sedatam mentem fortitudinemque ad contendendum alacriter, et postremo mihi... bonam coriandri granulorum et nasturtii et passarum uuarum copiam ad confirmandam memoriam!

Imo ex pectore bonum Natalem Christi et felicem prosperumque nouum annum MMIX opto omnibus!

12.15.2008

Orbergiana uaria

His in diebus ante ferias Natalicias ualde cumulata sum diuersis in laboribus. Praeter sessiones scholasticas in auditorio ministratas et coetus academicos usitatos, mihi legendus est inter alios quidam liber de artibus memoriae saeculo XVI scriptis ad existimationem conficiendam quae in lucem edita erit nostris in commentariis periodicis qui Calamus Renascens inscribuntur, necnon mihi petenda est quaedam probatio laboris peruestigandi per ultimum sexennium.

Nihilominus, primarum sessionum Latinarum in "Humanitatum" gradu usque ad diem hodiernum rationem ducere placeret mihi quae nonnullos abhinc menses tantum euoluere libros Orbergianos incohaui.

Quindecim alumni in matriculam relati sunt eique inter uiginti et sexaginta annos nati, sed in auditorio assidue adsunt decem. Ad summatim laeta sum, quia plerique uidentur discere plus minusue alacriter. Proxima septimana probationem feci: tantummodo una alumna reprobata est. Impraesentiarum in studium capituli VI de "Via Latina" incumbimus. Sed nonnulli alumni (ii uidelicet qui non studuerunt umquam linguae Latinae) mihi dicunt difficile esse intelligere uim declinationum.

In auditorio paginas libri “Familia Romana” legimus et quaestiones lexicae ac morphologicae solutae sunt. Partim Hispanice, partim Latine loquimur (non ualeo ad modulandas integras sessiones Latine... adhuc). Etiam eis institi ut duas primas declinationes et nonnulla pronomina et uerbum SVM memoria discant quam primum si progredi uolunt in lectionibus. In Auditorio Virtuali (AV) alumnis sunt pensa et exercitia a me confecta (ambitus docentiae uirtualis systemati conexus MOODLE nuncupatus exercitia corrigit) necnon in Foro Latine scriptae sunt breues epistulae.

Etiam in Auditorio Virtuali fieri potest uidere et audire nonnullas plicas, ex. gr., uideogrammata quae "Via humanistarum" inscribuntur, quaestiones uarias de Roma antiqua et Cultura Classica a Ferdinando Lillo Redonet suggestas, imagines diapositiuas complectentes uocabula "Familiae Romanae" ab Ansgario Legionensis compositas et nonnulla carmina Catulli et Martialis recitata uiua uoce. Continentibus in hebdomadibus addam plura apta subsidia, propria atque aliena.


Vt uidere potestis, amici amicaeque, nihil noui a me allatum est, nisi quoddam alacre studium fouendi linguam Latinam ex Vniuersitate iuxta methodum uiuam actiuamque.

Magni momenti sunt mihi commentarii quos Stephanus Rocca, tum mea in pagina, tum suain pagina, tum aliis in locis, scripsit de methodo Orbergiana utiles ad progrediendum in hac optima uia atque hodie praeterire nolo. Excerpam enim nonnullas cogitationes huius magistri Itali qui in Arcadia placide habitat:

Magister Stephanus Rocca iam perrexit in istam uiam decem abhinc annis, quam ualde laudat probatque. Putat enim auctores legendos esse cottidie, ut, qua prudentia nostra est, discipuli in intima secreta Latinitatis incumbant; etiam necesse esse magistros quam primum parare editiones aptas ad istas lectiones enodandas.

Nihilominus, in methodum Orbergianam adipiscendam plurimas difficultates redundant, e quibus maioris momenti haec, ut ille dicit, uidentur:


1. status hodiernus in quo lingua Latina (pessime) uersatur
2. impedimenta nonnulla quae ad curriculum studiorum pertinent apud Italos
3. Professores Vniuersitatum Studiorum qui in methodum nostram increpare pergunt.

Ei enim adsentior, immo potius dicerem difficultates maiores esse apud Hispanos non solum in Gymnasiis, sed maxime in Vniuersitate.

Plerique discipuli (haud omnes, Deo gratias) ex Gymnasiis egressi ueniunt ad nostras aulas "humanisticas" minime aut pessime callentes linguas classicas, immo etiam nobis confitendum est multos ex Vniuersitate egredi earum haud peritos. In Gradu Humanitatum, ex. gr., alumni tantummodo in linguae Latinae studium incumbunt unum per annum, quod etiam accidit in Philologia Hispanica aut illa Francogallica. Quibus curriculis studiorum Graeca lingua abest et nobis sunt paucae horae ad ministrandas sessiones linguae Latinae eaeque interdum interruptae siue prolatae diuersis causis. Quod ad Philologiae Classicae gradum attinet, haud omnes professores probant aut sequuntur hanc methodum "naturam" aut alias rationes actiuas et alumni, hoc studiorum curriculo peracto, Graecos et Latinos textus legere atque intelligere sine lexicorum ope non possunt, ut bene notum est.

Magister Rocca uerus methodi Orbergianae fautor est isque plurimas symbolas hac de ratione exarauit (gratias palam ei ago, quod me certiorem fecit suorum commentariorum in lucem editorum quos omnes perlegam libenter has inter ferias Natalicias).

Ceterum, a Stephano non dissentio quidem cum dicit «semper grammaticam Latinam discipulis discendam esse sicut "Ave Maria", idest, strictissimo sensu, memoria». O diuina memoria! Quam diu spreta!

Scriptor interretialis Nemo dicit audire aliquid de hac probatissima ratione docendi fere cotidie: "numquam tamen huius viae detrectores audivi. Quae igitur sint argumenta detrectorum ipse volo scire, nam nullis ab hominibus Americanis quidquam mali audivi, etiamsi perpauci his libris utuntur uel etiam de illis scire videntur."

Libenter respondet Stephanus, qui quoque numquam detrectores audire uoluisset! Ipsi dicunt methodo Orbergiana usos minime rectum circuitum verborum, scilicet classicorum scriptorum illum, adispisci. Potius, detrectores isti dicunt, inter alia, orationem solutam quae invenitur in “Familia Romana” parum Latine sonare, propterea quod longe abest ab exemplis optimis necnon probandis.

Sua quidem sententia, libris Orbergianis illis evolutis, discipuli pedetemptim in intima secreta Latinitatis ingredi possunt.


En tandem uobis, amici lectores, amicae lectrices, quoddam exercitium, maxime optabile, istud "basim visualem habens", quod magister Italus confecerat annis praeteritis cuique nonnullas imagines tantum addidi:

"Incipimus, quaeso, discipuli, a vehiculis. Quomodo, in primis, Romani itinera facere poterant? Romanis erat "carruca dormitoria", quae aptissima erat ad itinera perlonga: viatores enim ibi conquiescere poterant. Vehiculum longius erat, velamento e corio opertum.


Erat autem aliud vehiculum levius, cui nomen "cisium", ad brevia itinera aptum. Duo viatores tantum esse poterant.

Sin minus Romani equo se movebant.

Hodie, autem, in urbibus nostris moveri variis modis possumus. Primum, "autocineto laophoro" uti possumus, vel, alio verbo, "autoraeda longa".
Ista autocineta sunt saepe refertissima. Quam ob rem rarissime invenitur qui nobis suam sedem cedat: et seniores adulescentibus suscensent qui sarcinulis onusti conscendunt. Apud "tesserarum diribitorium" vel apud "diariorum venditorem" tesseram vectoriam
emimus, quam, postea, in autoraeda nos imprimere debemus ad oblitterationem. Quae oblitteratio indicio est horae, diei, mensis et anni quo iter nostrum facimus. Tesseram vectoriam in manu tenens in autoraedam longam conscendimus et initium itineris nostri tandem agitur. Autoraediarius publicus autocinetum ducit [...] Et ita porro."

***
Valete, amici amicaeque, atque in mentem uobis semper ueniat hoc Horatianum:

"Incipere difficilius est, sed dimidium facti, qui coepit, habet.
Tantunmodo sapere audendum et incipiendum est."


***

12.10.2008

NOVA "ACTA DIVRNA" RADIOPHONICA

En uobis, amici amicaeque, noua ACTA DIVRNA mundi nuntiorum quae inueni nuperrime hac in pagina interretiali, uiua uoce optime recitata a L. Amadeo Ranierio pro SCORPIONE MARTIANO qui nuntiat ex oppido Bethlehem in Pennsyluania:



HIS "ACTIS DIVRNIS" RECITATIS ET TRANSCRIPTIS FRVIMINI!


Etiam inspicite et audite eadem in pagina alia "PRAETERITA" ut haec:




Et alia quoque"DILECTA" ut "Cena Trimalchionis recitata".

12.09.2008

DE SALE IOCOSO: "DE PECVNIA ECCLESIAE DESTINANDA"

De pecunia Ecclesiae destinanda

- ... PR $ACV£A $ACV£ORVM AMN

- Hoc Latinitatis nummariae nouum est.

- Num certum habes?



*Imago mutuata hinc

12.05.2008

EXCERPTA PHILOLOGICA ET LATINA

Septimana iam fere finita est, et quamuis male incohauerit mihi, ad meliorem finem peruenit.

Non fieri potuit diuersis de causis academicis et familiaribus me audire omnes orationes habitas in nostris Gaditanis XIX Itineribus Philologiae Classicae. Nihilominus nonnullas et illam "Mensam rotundam" de Latina Graecaque linguis in Gymnasiis et Vniuersitate Hispanicis auditas mihi studium maximum excitauerunt. Et quamuis difficile est excerpere quae dicta sint, en uobis quaedam selecta.

Profestrix Viola Pérez locuta est de libro inscripto Tabulae compendiosae in Evangelia et Epistolas quae dominicis festisques diebus populo in Ecclesia proponi solent... editae quidem primum a Ioanne Spangenbergo, nunc uero ab innumeris quibus scatebant haereseon erroribus restitutae opera et industria F. Laurentii a Villauicenti...

Professor Thomas Silua de poese didactica Graeca et de eius litterarii generis cursu disceptauit. Professor Cathedrarius Ludouicus Charlo nonnulla epigrammata Latina et Hispanica de Gaditana peste ab Antonio Hugo de Omerique atque a Francisco Emmanuelis Gonzalez scripta saeculo XVII legit.

A propinatione siue haustûs dicatione dramatis musici quod "La Traviata" inscribitur (Tutti: Godiam, la tazza e il cantico la notte abbella e il riso, in questo paradiso ne scopra il nuovo dì), Prof. Cathedrarius Iesus Luque de notione "gaudendi" inquisiuit necnon de illo "Gaudeamus igitur" (CB) ac "Gaudeamus ergo" quod legitur in Sen. dial. XI -cons. ad Pol.-11,3.

Prof. Cathedrarius Iosephus Maria Maestre orationem habuit de "codice exceptorio" (sic), Hispanice "prouerbiador" siue "cartapacio", descripto a Iohanne Laurentio Palmireno: "compositum librum chartae purae, iustae magnitudinis, quem in certos locos, ueluti nidos, partitum est". Qui auctores sunt sub eo textu? Erasmus et maxime Ioannis Lodouicus Vives.

Prof. Cathedrarii Eustachii Sánchez Salor orationem audire non potui, sed nonnullas abhinc hebdomades ab eo sessiones nobis modulatae fuerunt de eadem re, id est, de linguae Latinae elegantia de quo alias mihi placeret fusius loqui. Liber quoque est qui cunctas eius peruestigationes complectitur. Etiam orationem a Prof. Cathedrario Iohanne Gil habitam de Ouidio mihi optanti non fieri potuit audire.

In "Mensa rotunda" sederunt Laureanus Plaza Iohannesque Cienfuegos, Iosephus Maria Magister et moderatores paginae "Culturaclasica.com" nuncupatae. Actae sunt quaestiones diuersae: de selectionis academicis probationibus ad ingrediendum in Vniuersitatem, de studiorum curriculis quae nostris in Baeticis Gymnasiis progrediuntur... Quam maximos risus -ut non dicam fletus- mouit Iohannes Cienfuegos cum praeceptorum legisque ineptias ac deliramenta legeret! : Quid sibi uult -dicebat- "magistris optandam esse methodum siue inductiuam siue deductiuam iuxta discipulorum indolem"? Num utenda est in eodem auditorio altera methodus cum nonnullis, altera cum aliis...?

Magister Antonius "Agamador" nobis induxit sapidissima noua latina et paginam illam quae "Lingua Latina per se Illustrata" inscribitur atque omnia quae ad methodum Orbergianam et actiuas rationes docendi discipulos linguam Latinam pertinent. Primum enim locutus est de cursu "SEQVERE ME" a magistro Valentino Germanno González confecto, ad utendum Romanorum sermonem spontane et uiua uoce. Magister Aemilius Canales quoque nobis induxit nouissima Graeca in illa pagina ATHENAZE - "Isagoge ad linguam antiquam Graecam" inscripta ubi possumus legere, uidere et audire plurimas plicas et alios nexus.

Haec excerpta Gaditana finire aueo quodam Pliniano loco selecto ex oratione a Iosepho Maria Maestre habita et e Colloquiis Ioannis Lodouici Vives:

PLINIVS: Et huc adducito puerum exceptorem (1): nam lubet aliquid dictare. Da mihi illos calamos, et pennas duas aut tres cannae amplae, et thecam pulverariam; profer mihi ex armario Ciceronem et Demosthenem, tum ex pluteo codicem excerptorium (2) et regesta majuscula: audin? Et mea schedia in quibus libet nonnulla expolire.



*Adnotatiuncula:
(1) "Puerum exceptorem", id est, qui scribat quod ego protulerim. Qui profert, dictare; qui scribit, excipere dicitur.
(2) "Codicem excerptorium et regesta": Plinius senior, ut ait junior, nihil legebat quod non excerperet: librum igitur album, ubi vocabula, sententiae, loquendi formulae, et reliqua, quae optimae videntur, ex auctoribus collecta reponuntur, excerptorium appellat. Qui autem rerum et dictionum, index est ordine abecedario distinctus, apud quem auctorem, et quoto folio quae notata sunt inveniantur, regestum dicitur, vulgo 'registro”.



Valete, lectores lectricesque, et in promptu habete optimum codicem excerptorium!