Noua hebdomadalia: ex Iaponia in USAm per Hispaniam


Hebdomas finita est nouarum rerum onusta. Nouos amicos, nouas paginas, nouam bibliothecam, nouum conuentum et... nouum ducem habemus.

Meministisne illius quaestionis in commentario De infantium salibus inclusae de Poggii facetia moderna scribenda?: "Vbi terrarum?" Ecce responsum: Iaponia, "terra solis orientis". Nobis est primus qui primam rationem tradendi modernam componere ausus sit. Iocosissimus est eorum qui in Rete omnium gentium palam de se ipsis ac de diuersis rebus scribunt, Irisatus Iocohamiensis, primus quoque Iaponicus cuius Latina uerba lego. Quam faceta eius paginae inscriptio est!: LUDAMUS LATINE: "Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam." Nonne est lepidissima? Cum hoc legerem, meam in mentem uenit huius paginae auctricis nomen...!

Proximo Martis die 20 pagina interretialis "Bibliotheca Hispanica Erasmiana" Complutensi in Matritis Vniuersitate inducta fuit. Hoc inuestigationis consilium nouum nos facit certiores Erasmianis de operibus exstantibus Hispanicis in Bibliothecis modernis atque historicis, siue publicis siue priuatis. Pagina linguâ Hispanicâ exarata, Anglice quoque legi potest. Quidni etiam Latine? Quantum Erasmo Roterodamo placuisset!

Sed maioris momenti est hoc: num Hispanica in Vniuersitate alumni inerunt qui classica in studia ita incumbant ut, curriculis studiorum absolutis, ad Erasmiana opera, quae illa in Bibliotheca exstent, legenda atque intellegenda ualeant?

Dies iam dicti constitutique sunt ut is qui ad "V Itinera Culturaclasica.com" adire gestiat, nomen suum det.

[Ecclesia collegiata et antiqua Vniuersitas Osunae (Hispalis)]

Haec "V Itinera" celebrabuntur Hispalensi in urbe Osuna atque aderunt, inter alios, Theodericus Sacre, qui Latinam orationem "De Vivis et Erasmi colloquiis inter se comparatis’ habebit, necnon Aloisius Miraglia, qui quandam Bibliothecam Latinam’ inducet. Nomen meum iam dedi. Num uos?

Quodam in foro interretiali Lauram Gibbs noui quacum nonnulla Latina uerba mutaui. Ea enim Oclahomae Studiorum Vniuersitatis "systemati conexa" magistra est atque omnia prouerbia et fabulae et emblemata quae dextrorsum huius paginae apparent, Laurae sunt (etiam illa uox sonans cum prouerbium "Vitae sal amicitia" premitur). Docta femina est eaque benigna, utpote quae mihi duo munera, alterum Graecum, alterum Latinum, dederit:

1. Prouerbium Graecum: Τὰ πέρα Γαδείρων οὐ περατά.

2. Nexus quandam ad Hispanicam pulchram editionem Alciati emblematum: Andrea Alciato - Diego López, Declaración magistral sobre los Emblemas de Andres Alciato, Najera, Juan de Mongaston, 1615.

Et postremo de Baraco Obama, cuius
munus praesidis secundum constitutionis mandatum proximo die 20 rite suscepit.


Hic nouus praeses Americanus nouam spem non solum Ciuitatibus Foederatis Americae, sed etiam omnibus nationibus afferre uidetur. Et quamquam res politicas haud bene intellego, quia omnes homunculos qui se "politici" appellant, mendaces existimo ("hodie hoc, cras illud"), inspecto Obamae uultu (atque etiam eius uxoris, quia post mirum uirum esse miram feminam dicitur), honestam tamen indolem praesentio (nisi Cassandra fallitur), sed forsitan huius beneuolentiae erga Obamam causa sit quod eius pater ex Africa oriundus fuit. Verumne erit illud Plinianum: "Ex Africa semper aliquid noui"?

Comentarios

  1. Utinam possem conventum Hispalensem audire... Sed bibliotheca Erasmiana studium meum aliquatenus movet: utrum propositum est his bibliothecariis ut ita dicam electronicis etiam opera Erasmi per rete in lucem edere, an solum quibus in bibliothecis Hispanis libri inveniantur omnibus indicare? Nam maximum sit omnibus beneficium praesto habere omnia opera Erasimi.

    ResponderEliminar
  2. Anónimo12:00:00

    Oh! Valde miratus sum, quod de me in lingua latina scriptum esset! Tibi gratias ago pro hac miratione felicissima. Cum abhinc 24 annos hanc linguam "mortuam" discere coeperim, hoc eventurum esse nunquam putabam. Quam jucunda aetas nostra facta sit!

    ResponderEliminar
  3. Ego quoque, optime Irisate, penitus mirata sum. Si quis mihi dixisset, cum etiam in illo tempore linguam Latinam tamquam “mortuam” una cum lingua uiua Francogallica discere incepi, me LATINE locuturam esse saeculo XXI et cum Americano et cum Iaponico “quoddam per Rete omnium gentium electronicum”, eum putauissem insanissimum et amentem!

    Mihi ualde placet iucunditas tua… et noscere terram moresque Iaponicas per amatam linguam Latinam!

    Salue, mi Nemo sapiens, gaudeo plurimum meam in paginam te ingressum esse post hebdomades feriatas tibi tam studiosas. Tua noua studia Graeca plaudo in quae ego quoque denuo incumbere cupio si tempora subseciua mihi essent.

    Tibi plane assentior: praesto habere Erasmi opera omnia maximum omnibus sit beneficium, sed impraesentiarum, rebus academicis Hispanicis inspectis (hac hebdomade enim noua studiorum curricula nostrâ in Vniuersitate parare incepimus), nescio an illud sit emolumentum tantum peregrinis. Optimi magistri et professores qui «discunt simul atque docent», in Hispania insunt, sed eis pessimi legislatores et mendaces moderatores «politici» sunt qui stulta institutoria iura condunt, quae nostrum animum non accendunt ad officium docendi fungendum alacriter atque methodis actiuis et optimistis, a quibus nonnulli sodales philologi etiam abhorrent aut non fauent.

    Philologis enim et historicis eis quos “bibliothecarios electronicos” appellas, propositum est per Rete indicare quibus in bibliothecis Hispanicis libri Erasmiani inueniantur, quamquam, si opus indicatum “editionem electronice siue lucis ope descriptam” habeat, de eo nos faciunt certiores et nexus nobis praebent. Breui illam Bibliothecam probabo quia editiones Plinianas perquiro.

    Vtinam Hispalensem ad illum conuentum adire possetis, amici, non solum ad orationes Latinas audiendas, sed etiam ad Latine loquendum inter nos! Quam iucundum et facetum esset!

    ResponderEliminar
  4. Anónimo0:35:00

    "Ex Africa semper aliquid noui"... Ex Africa venisti et tu, amica optima! Locus iste a te (non a deo...) factus valde me delectat. Vale et vale. Ludovicus

    ResponderEliminar
  5. Gratias, amice. Dulcia uerba, ut tua, huius feminae ex Africa oriundae animum accendunt ad pergendum Latine exarare. Optime semper ualeas.

    ResponderEliminar
  6. "Stultitiae laus" est optimus liber Erasmi Rotterodami. Mihi placet eum legere magis magisque, quia sunt multi errores etiam nunc: ecclesia, grammatici, homines legis, et c. Meum chartaceum (blog) scribitur tantum modo in hispanica lingua ad propagandum sensum latinitatis. Spero tuam opinionem:
    catulo@educaragon.org
    http://araclasicas.blogspot.com

    ResponderEliminar
  7. Saluus sis, Catulle Caesaraugustane !

    Necesse non erat tuam paginam inducere, quae nonnullas abhinc septimanas mihi bene nota est et suum locum iam habet meo in scriptorio ex quo nouus annus incepit.

    Dixistine “chartaceum”? Quare sic? Semel tantum audiui hunc modum dicendi eam rem quam plerique appellant uocabulo mihi foedissimo "blogo" (adhuc uel optimum non inueni). Ille Paulus Matritensis, nisi fallor, aliquando mihi dixit.

    Amici amicorum meorum quoque amici mei sunt. Salutem plurimam dic, quaeso, Paulum et utrumque Xauierum si eos ipsos nonnumquam uideres.

    Stultitiae laus reuera optimum opus Erasmianum est atque tibi omnino assentior cum dicis "errores" circa nos abundare, maxime institutoriis in rebus. Sed a stultitia non plane abhorreo, propterea quod «dicant mihi per Iouem, quae tandem uitae pars est, non tristis, non infestiua, non inuenusta, non insipida, non molesta, nisi uoluptatem, id est, stultitiae condimentum (quidni "salem"?) adiunxeris?».

    Qui tibi dicam tua de pagina? Aragoniam penitus diligo plurimis de causis, praecipue quia mei Gomesii Miedis terra est. Natale enim eius solum Alcagnicium fuit, «antiquum ac perillustre oppidum conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi, placidi ac copiosi fluminis». Qua de causa tua uerba lego, quotiescumque aliquid noui scribis.

    Sed quoniam a me quaesiuisti, aliquid tua de pagina dicam : nonnulla uerba Latine scripta desidero, maxime alicuius qui methodum Oerbergianam noscere dicit necnon participem esse non solum Circuli Latini Caesaraugustani, sed etiam XX Septimanae Latinae Europaeae. Nonne ita est? Mea sententia, magistri et professores alumnis tamquam speculum siue specimem esse debent, ideoque eis qui pro methodis actiuis docendi Latinam linguam propugnant, uerbis Latinis utendum est, nisi semper, saltem nonnumquam. Nam ut Quintilianus dixit (Inst. 10, 7, 29) “scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius”.

    Mihi ualde placebit aliquid exarare tuo in “chartaceo” aliquando… sed quamuis cordi mihi sit Hispanicas paginas interretiales euoluere, digiti mei lassi tantum Latinas litteras scribunt ad amicos Latine scribentes.

    Optime semper ualeas, amice Caesaraugustane!

    ResponderEliminar
  8. Sandra, gratias tibi ago, quod hanc mirificam interretialem paginam fecisti!

    Credo non solum laudem Stultiae optimum librum Erasmi esse, sed verum etiam suam collectaneam adagiorum. Amatores Latinitatis opera Erasmi semper legere oportet!

    Vale!

    ResponderEliminar
  9. Grates tibi, Alde, persoluo. Tuae paginae quoque mihi uidentur mirificae. Tibi omnino assentior: Erasmi collectanea adagiorum optima sunt eaque salium ditissimus fons qui nobis semper gustandus est, maxime Latine. Vale bene.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria