1.02.2009

Annus nouus, noua mirifica

...ad scribendum Graece Latineque!

Nuperrime inueni paginam nouam in lucem editam ab amico Gundisaluo una cum Lucio Amadeo Ranierio, illo Scorpione Martiano:


Eis gratulor de optimo consilio capto scribendi Graece Latineque.
Bene uertat!

***

Ceterum, omnibus qui textus Graecos et Latinos scribere aut componere gestiant, en uarii nexus qui quoque usui siue auxilio esse possunt:

[Imago mutuata hinc]


- Unicode Classical Greek Inputter : ex. gr. ἡ βάρβαρος γῆ



- TABVLARIVM: Lexicon Graeco-Francogallicum Anatoli Bailly

- Lexicon Francogallico-Graecum a Carolo Alexander (1797-1870) compositum

- Lexicon Anglico-Graecum (S. C. WOODHOUSE, 1910)

- Lexicon Hispanico-Graeco-Latinum a Francisco López Pozo

- Lexicon manuale Graeco-Latinum / Latino-Graecum a Carolo Schrevelio compositum (1663)

- Lexicon graecolatinum : cui praeter omneis omnium additiones hactenus, sive in Italia, sive in Gallia, sive in Germania impressas... (1530)

- Lexicon Graeco-Latinum manuale edidit E.F. Leopold (1883)

- De copia uerborum Des. Erasmi Roterodami (1823)


- Gradus ad Parnassum siue Bibliotheca Musarum (1765)

-Lexique de la prose latine de la Renaissance (R. Hoven 1994)

-Ianua Aurea Linguarum I. A. Comenii (1642)

3 comentarios:

  1. Salve! et gratias iterum iterumque agam tibi propter sodalitatem inter cultores rerum humanarum ac noli oblivisci illud lexicon hispanico-græcum olim editum ab illô doctô qui et Græce scribit https://www.libreriaaurea.com/Diccionario-espanol-griego-Coderch-Sancho-Juan-sc2054.html neque Henrici Stephani Thesaurum http://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k93085r . Quod autem magis mihi volo sunt illi thesauri sive gradûs ad Parnassum...
    Vale!

    ResponderEliminar
  2. Gratias tibi, Gundisalue. Pro certo scio hîc non adesse omnia Lexica quae sunt, sed quae adsunt, reuera esse.

    Paginam optimam tuam ΜΑΘΗΜΑΤΑ ΕΛΛΗΝΙΚΑ bonis auspiciis ancoram soluere iubeo. Spero quoque fore ut illam alteram quae HOMO CICERONIANVS inscribitur, non praetermittas.

    Vale bene

    ResponderEliminar