Oliuae Baeticae

     Quodam die mensis superioris Propertiana carmina legere coepisse mihi dixit et, quamuis natalis meus non esset, donum tamen pulcherrimum mihi dedit, utpote qui, primo primae Propertii elegiae uersu lecto, uiridibus de obscuris oculis meis cogitauerit et eos finxerit tamquam si essent salsae oliuae Baeticae:

    
     Cynthia prīma suīs miserum mē cēpit ocellīs,
         --contactum nullīs ante cupīdinibus.
    tum mihi cōnstantis dēiēcit lūmina fastūs
         --et caput impositīs pressit Amor pedibus,
     dōnec mē docuit castās ōdisse puellās

          --improbus, et nullō vivere cōnsiliō.
     et mihi iam tōtō furor hīc nōn dēficit annō,
          --cum tamen adversōs cōgor habēre deōs. [...]




________________________________________
* Oliuae Baeticae cum nobiles fuerint, dicitur improbabile esse Plinium (epist. 1, 15) eas in hoc ciborum uilum catalogo posuisse. Editoribus igitur modernis betacei. Nihilominus, mihi placuit lectionem "oliuae Baeticae" inuenire quadam in epistula Pliniana quae discrimen faciebat inter alteram lautam coenam, praebitam ab eo ipso, perpolito hospite, inter comoedos lectores lirystasue, et alteram coenam apparatiorem, sed uulgarem, inter puellas Gaditanas. Vtram coenam illum Septicium, Plinii amicum, maluisse creditis?

LLPSI:
v. 1. - miserum me cepit :"topoi" siue loci commnunes miseri amatoris et militiae amoris.

      - ocelli, -orum = dim. oculi, -orum. Possesiui adiectiui pleonasticus usus (suis. ... ocellis) sermonis communis est. Ceterum, poetarum "neotericorum" more Propertius deminutiuis abunde utitur sensu affectiuo siue erotico. Quae deminuta nomina primis in elegiarum libris magis apparent quam in ultimis, quod referre ad quandam progressiuam polituram styli uidetur.

v. 2.  - cupido, -inis f. = cupiditas, libido, ardor, desiderium. Fere omnes editores ex Lachmanno "cupidinibus" scribunt ad ardores amoris alludendos sensu abstracto, alii autem ut Beroaldus primam litteram caeteris elatiorem scribunt, id est, "Cupidinibus", deis pinnatis amoris cupiditatisque. Nimis autem ineptum est, iuxta Lachmannum, captum a puella, quem ante Cupidines nulli petiuerint, tum ab uno ex ea turba Amore perdomitum narrari.
        - contactum = si "cupidinibus" legimus, hoc uerbum non "uulneratum" hic significat, sed "tentatum ac temeratum" amore.

v. 3.  - fastus, -ûs
m. = superbia, arrogantia. Vocabulum elegiacis carum primum a Catullo (55, 14) usum est significans "superbia eius qui amorem odit".
       - constantis ... lumina fastûs = "oculi qui firmâ arrogantiâ adspiciunt". Constantis fastûs qualitatis genetiuus est. Nihilominus, nonnulli interpretes aestimant uocabulum "fastus" nominatium esse et "constantis" genitiuum participii usi tamquam substantiuum ad Cynthiam relatum, id est, "illius feminae firmis arrogantia quae deiecit oculos poetae".
      - deicio, -ere, -iêci, iectum = deturbo, demolior, depello, ad terram praecipito.

v. 4 - premo, -ere, pressi, pressum = urgeo.
v. 5. - odisse = taedio esse (cf. HOR. carm. 3, 1, 1: odi profanus uulgus)
     - castas puellas : quamquam castae puellae Musae et Minerua erant, hîc tamen poeta ad feminas patricias siue nobiles ex quibus Romani quodam amplo statu uxorem ducebant, alludire uidetur.

v. 6, - improbus : cf. VERG. Aen. 4, 412: improbe Amor.
       - consilium, ii
n. = cogitatio, ratio. "Nullo uiuere consilio" sibi uult "uitam agere sine ratione tamquam amentem".

v. 7. 
- et mihi : ei mihi, legit Rossberg. "Et ... non" pro "nec" usitatum est ex poetis Augusteis. "Mihi" datiuus incommodi est.
         - furor, -ôris m. = furor amatorius ("topos"), insana cupiditas.
        -
deficio, -ere, -fêci, -fectum, = desum, desero 
       - toto... anno : ablatiui usus pro "per + accusatiuo" ad tempus continuatum exprimendum primum inuenitur in Catulli carminibus (109, 5: tota uita).

v. 8. -
cum tamen = cum interea, cum interim

       - cogor = impulsus sum necessitate siue fato
______________________________

Hunc hodiernum commentarium dicare cupio omnibus alumnis meis Philologiae Classicae (Annabella, Eugenia, Iohannes Carolus, Iohannes et Iesus) qui, nonnullis uerbis huius scriptorii interretialis perlectis, in Orbergianorum librorum studium incumbere eosque pro se ipsos discere mihi promiserunt, necnon illis Humanitatum (Isabella, Maria Angelorum, Elena, Iohannes Enmanuelis, Leonardus, Carolus, Dauid, Georgius, Sara, Laetitia,...) qui patienter errores meos ferunt et alacres Linguam Latinam per se illustratam discere pergunt.
***

Et nunc... ad Carneleuarium Gaditanum adeamus! Quis uenit?


Ecce Puellae Gaditanae Carneleuarii Gaditani anno 2007. Audite cantinelae redienten uersum:
"Cunnilingis, cunnilingus... ut uides, lingua mortua non est!


Mihi ignoscite, amici alumnique, uerbalem audaciam, precor, sed hoc est Carneleuarium!

Comentarios

  1. Anónimo1:06:00

    Sandra dilecta, commentaria de primâ Propertii elegiâ tua didactica auxilium mihi firmum in recte eam intellegendo elegantiamque aestimando tulerunt. Maxima tibi a me habetur gratia pro nobis propiores faciendo classicos.

    Quoddam de auctoribus tibi quaerere vellem. Nuper Titi Livii "Ab urbe condita" librum primum perlegi et perlibuit, historiam tamen parumper deserere et alios auctores themataque appropinquare volo. Opus Varronis "De Lingua Latina" in "The Latin Library" pagina adverti, vero autem opus est scire an lectio est mihi commoda. Quid censes? Mene Livii lector Varronem bene intellegere possim?

    ResponderEliminar
  2. Anónimo14:13:00

    Tandem electionem feci: libros Diomedis "Ars Grammatica" et Augustini Hipponensis "De musica" impressi. Tempus hoc idoneum ad latinitatis scripta postclassicae inspiciendum reor.

    Nihilominus, opinionem tuam de Varrone exspecto.

    ResponderEliminar
  3. Gratias plurimas tibi, care Ioannes, persoluo quod dixeris me « propiores Classicos » fecisse. Haec uerba suauiora quam aura Fauonii resonauerunt meis in auribus. Nam Romanos auctores Latine legere eosque “per se” illustratos intelligere maxima emolumenta affert eis qui non solum Latinam linguam amamus, sed etiam nostros Classicos societati modernae connectare atque has relationes praesens ad tempus reuocare conamur. Error enim est, mea quidem sententia, nostra Classica studia praeteritum in tempus exclusiue proiicere, maxime ubi quaedam secunda aura afflare uidetur. Nam haud dubium est quin cultura classica ciuium societatis intersit (quamuis surdi sint politici et legislatores qui inuersa institutoria iura condant).

    Ceterum, quod ad auctorum quaestionem attinet, nescio quid tibi exacte dicam, quoniam proposita tua Latine legendi liquide non exprimas aut fortasse haud bene tibi intellexerim. Latini enim auctores una cum thematibus plurimi sunt. Qua de causa, si post historicum Liuium (nescio quos alios auctores Latinos antea legeris) quaecumque opera Latina euoluere gestis, etiamsi Plinius Maior iuxta alterum Minorem dixerit “nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesse”, semper tamen melius est auctores probatos legere aut legere incipere (Ciceronem semper et Vergilium et Horatium et Salustium et Caesarem et Catullum et Ouidium...).

    Qua de causa, si tibi placent auctores technici siue grammatici qui de lingua Latina speculati sint, Varro optimus est isque fons primarius multorum qui post eum scripserunt hoc de themate forsitan aliquantulum arido. Sed si Latinitas postclassica stricto sensu tua interest, inter auctores commendantur Tacitus, Martialis, Seneca, Lucanus, Quintilianus, uterque Plinius, Suetonius, ….

    Ad me quoque per litteras electronicas scribere potes, amice mi, si quaestiones definitas de philologia Latina scire uelis. Libenter respondebo meis pro uiribus atque huiusmodi de te et de propositis melius certiorem me facies. Gratias iterum tibi suauibus de uerbis.

    ResponderEliminar
  4. Anónimo21:54:00

    Ob hanc clarissimam lectionem gratias tibi ago, pulchra Sandra!, quantum mihi libuit!

    ResponderEliminar
  5. Si commentarius de Oliuis Baeticis tibi libuit, iuuenis cordateque Gundisalue, mihi libitum est suauiloquentem adnotatiunculam legere.

    ResponderEliminar
  6. Anónimo10:41:00

    Quamquam hanc interretialem chartam non vulgari laude et praedicatione celebrandam frequens euolui, humanissima Alexandra, numquam antehac calamos sumere ausa fui. Cum uero tuus natalis dies recentissimus sit, hodie meam sententiam mutaui et meos exiguos neruos contendere statui in his humilibus litteris tibi mittendis, quae non solum innumeris grammaticis erroribus, sed etiam mille uotis futurae salutis atque felicitatis oneratae sunt. Munusculum quoque a meo marito, Iohanne Marco, paratum -confiteri me decet- addidi. Aliquot imaginibus detractis de fabula inscripta “Perditi” (“Lost” Anglice, “Perdidos” Hispanice) constat: in iis homines, qui milites esse uidentur, latine ut secreta lingua loqui uideris. Ab capitibus nondum Hispaniae diuulgatis haec imagines detractae fuerunt, sed, ut bene scis,
    Iohannes Marcus quasi magister in interretialibus imaginibus captandis est. Pergratum tibi munusculum hoc -quidquid est- fore spero. Tandem, ut prope est huius Latini scriptorii anniuersarius dies, te gratulari uolo, quod non quemadmodum rosa, quae uixdum florere coepit, omni amissa uiriditate senescit et mox intererit, fuit, sed constantissimum, ut lunae motus, id manet. Vale.

    ResponderEliminar
  7. Latina uerba tua legere, mea optima sodalis Viola, comissima erga me, penitus me commouit. Si imaginem adiungere nequiuisti, nihil refert, quoniam electronicum ad diribitorium cursuale misam eam uidi et illic eâ fructa sum (hoc in nexu uideri potest uideogramma). Nihilominus, mihi uel optimum munus fuit recipere et legere primum meo in scriptorio humanissima uerba Latina pulcherrimae doctaeque sodalis quam semper apud me sensi, quamuis numquam antehac publicos calamos sumere ausa fuerit.
    Vtinam plures epistulas Latinas ad me scribas, tum priuatim per litteras electronicas (quemadmodum illo in tempore ubi ille humanissimus “alter Cicero” noster cor Latine palpitans nobis expergefecit), tum potius palam mea in pagina Interretis, ut omnes amici interretiales uideant, contra prouerbium Hispanicum, "feminis Latine scientibus esse optimum exitum".
    Gratias mille Iohanni Marco et tibi ago. Beatissima recipio amicitiam tuam constantissimam ut lunae motus.
    Valeas semper optime

    ResponderEliminar
  8. Vtinam uerba tua, mea Viola, animum alterius amicae Baeticae timidissimae accendant ad scribendum!

    ResponderEliminar
  9. Anónimo12:38:00

    Interpretatio tua in carmen illud Propertianum more Oerbergiano explanandum mihi valde placet, optima Sandra. Omnia rectissime confecisti et quod attinet ad grammaticam et quod ad stylisticas quaestiones quae revera pertinere potius ad humanitatem videntur.
    Macte virtute esto, amica mea et felicissimi sint discipulae necnon discipuli tui, qui in litteras humaniores te magistra incumbere cottidie possunt!
    Vale atque vale

    ResponderEliminar
  10. Anónimo15:57:00

    Salvete omnes,

    Nescio utrum hoc scitis annon sed valde turbatus cum nexum ad quandam pelliculam a Sandrâ datum secutus sum. Hoc nexû secutô, aliam pelliculam repperi quam sane diligi et ecce vobis eam offero:

    http://www.youtube.com/watch?v=J0OtbbZx5Jw

    Plura invenietis si hoc nexum sequeremini:

    http://www.lingua.co.uk/latin/films/

    Paulô post in logô telare meo c. n. Hypomnemata de hoc narraturus sum.

    Valete, amici!

    ResponderEliminar
  11. Olivae Baeticae nobiles sint et salsae; nobilior et salsior Baetica doctissima! Maximopere placet tuas sententias legere de auctoribus quos "per se illustratos" lecticare debeamus: nimis saepe, meo saltem sensu, discipuli iubentur ad alias linguas confugere: Germanicam Hispanicam Gallicam Anglicam; quo facilius et celerius possint libros Latine scriptos intellegere. Equidem (tanta sum stultitia) haud facilius ac multo lentius Gallicas commentationes lego; nec possum Batavicas ullo modo intellegere (quis illam linguam tenet, nisi Batavus?). Cur debeo cum lingua quadam vulgari diu luctari modo ut Romanum auctorem et Latine scribentem possim "facilius celeriusque" intellegere? Facilius enim ac celerius possum sermonem Latinum intellegere. Itaque laudo annotationes tuas Latine exaratas et spero multos doctos annotationes tales in usum discipulorum omnibus gentibus ortorum, esse apposituros, nec solum ad auctores probatos et antiquos sed etiam ad auctores pariter probos et recentiores, ut Erasmum (Batavum), Nebrissensem (Hispanum), Muretum (quondam Gallum), Morum (Anglum), qui omnes Latine scripserunt ipsi, et de quibus Latine scribere hodie debemus quo reapse facilius celeriusque omnes intellegere possint.

    ResponderEliminar
  12. Anónimo19:25:00

    Tibi omnino consentio, optime Nemo Oudeis, praesertim de auctoribus probis necnon recentioribus edendis!
    Rem acu, sicut Sandra nostra carissima et tute scitis, tetigisti, ut verbis Ersmianis utar...!!

    vale atque vale

    ResponderEliminar
  13. Anónimo0:00:00

    Salve Alexandra!

    Nomen mihi Ansgarius Legionensis (Óscar Ramos Hispanico more). Magister in schola cui nomen Iohannes Enzina Legione in urbe sita multos iam per annos (an nimios fieri incertum...!)doceo.

    Scias enim me symbolis tuis pulcherrimo necnon iucundissimo Latino sermone exaratis valde delectare, scias quoque te, ignota quae mihi adhuc sis, locum praecipuum mea saltem sententia obtinere, ea quae fere una tot inter magistros magistrasve quae in universitatibus nostris operam dant, ita expedite et pulcherrime vivam Latinitatem colas.

    Scias denique nos superis iuvantibus in coetum illum eximium ab Antonio Gonzalez Amador et Aemilio Canales conditum conventuros,quod magno cum gaudio sine dubio fiet.

    Discipuli mei methodum illam nomine LINGVA LATINA PER SE ILLVSTRATA persequuntur magno cum emolumento ut opinor.

    Scribas aliquando (osrari@gmail.com) atque conspicias nonnumquam blogum meum baccalaureatui dicatum, cui inscriptio http://latineloquamur.blogspot.com/

    Valeas quam optime, Alexandra!

    ResponderEliminar
  14. Anónimo19:30:00

    Salve, mea profestrix Sandra.
    Gratias tibi ago quod nobis tuum scriptum dedicavisti. Hodie non posui ire ad lectionem (iugulum meum multum dolet), sed Iesus mihi suas notas dabit.
    Volo scribere tam bene quam tu, itaque promitto uti Oerbergianis libris.
    Vale!

    ResponderEliminar
  15. Gratias plurimas Iohanni Paulo, Violae, Gundisaluo, Stephano, Nemini, persoluo et maxime eis qui primum ad me scribunt, magistro Ansgario (spero fore ut nos atque alii amici, per Interrete tantum noti, superis iuuantibus, illum in coetum Vrsonensem conueniamus atque his de rebus interretialibus et de uiua Latinitate et de LLPSI loquamur, quod iucundissimum erit) necnon meae optimae alumnae Annabellae (nihil est dubii mihi: in librorum Oerbergianorum studium incumbes summo emolumento), gratias omnibus uestris pro commentariis comissimis quos nequaquam mereor.

    Valete omnes pulcherrime

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria