3.17.2009

Siluestres imagines hodiernae et hesternae

Tandem in scriptorium ascendere potui imagines fabulae c.n. "Perditi" (Anglice "Lost") a sodale mea Viola eiusque uiro Iohanne Marco donatas, ubi personae in silua Latine loquentes Anglicis cum annotationibus infrascriptis audire legereque potestis. Eas enim uobis offero:

video


video


Ceterum, nuperrime "Dies Internationalis mulieris" fuit atque hoc anno conuentus Africanus feminarum mea in natali terra celebratus est inter quas feminas Vicepraesidens Hispana Maria Teresa Fernández de la Vega adfuit. Quomodo ego ipsa celebrem? En uobis imago photographica in silua Monrouiana capta circa quadraginta abhinc annis: altera femina in senu filium fert, altera grauida est primae filiae sex liberorum qui postea nati sunt. Vtra felicior uidetur?


Alius dies actus est sine scholis Orbergianis. Nam superiore hebdomade Capitulum VII c.n. "Puella et rosa" finitum est, sed nouum c.n. "Taberna Romana", quod Iouis die nobis incipiendum fuit, non fieri potuit, quia alumni quandam in plateam Gaditanam conuenierunt ad demonstrationes pacifice exhibendas aduersum rationem Bononiensem per uias oppidanas:



[Studentes et operarii unisoni]

De processu Bononiense meo in scriptorio scripsi decem abhinc menses et illo in temporis momento quorsum Studia Philologica et Humanistica Gaditana post hanc institutoriam laboralemque metamorphosim euaderent, a me ipsa quaerebam. Hodie quoque me interrogo quorsum Vniuersitas euasura sit, nam nonnumquam credo in siluam euasuram esse, ubi "perditi" studentes ambulabunt, sed Latine minus scientes quam illa in fabula Americana.

Valete bene

5 comentarios:

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. Miror: quod numquam oculis meis vidi discipulos reclamantes. Apud nos paene numquam fit nostris in studiorum universitatibus ut discipuli se ad reclamationem motos sentiant. Aliquando alii externi sinuntur tractatus libellosque discipulis dare praetergredientibus: sic alii scripturam sacram divulgare conantur, alii qui ad PeTA pertinent libellos de animalibus cruciatis scriptos et multis imaginibus cruentis instructos discipulis tradunt illis qui accipere volunt; nulli tamen clamant vel reclamant. Adsunt aliquando sacri oratores seu, ut Muretus dixisset, concionatores, sed circumscripti sunt et coacti tantum quibusdam in locis iam statutis orationes habere, ne discipuli vexentur. Itaque studiorum universitates nostrae tranquillae et quietae esse videntur; nihilominus si in ludo follis canistrarii vel in ludo pedifollis si athletae nostri victoriam referunt quae cuiusdam momenti habetur, maximas tumultus moventur atque ebrii discipuli et clamantes per vias vagantur.

    De illa locutione "in silvam evadendi" velim hoc rogare: spectatne ad proverbium pastorale apud Theocritum repertum?

    ResponderEliminar
  3. Miror ego ipsa legens tua uerba, Nemo, de studiorum Vniuersitate uestra tranquilla et quieta. Nostri discipuli fere semper reclamantes sunt. Vtrum hoc bonum an malum sit, nescio. Sed in medio uirtutem esse dicitur. Superiore Iouis die, in schola Oerbergiana primi gradus Humanitatum, cum capitulum c.n. "Taberna Romana" legeremus (tandem!), alumni de "ratione Bononiense" certare coeperunt: alius aduersus “contrabononienses” (seu potius, ut ille inquiebat, “aduersus eos qui scholas interrumpunt”) aliae sodali “contrabononiensi” dicebat: "In studia incumbe, ad scholas adi et ceteris Latinam linguam discere sine!". Alia respondebat: "De optima Vniuersitate institutioneque certo". Et hoc inter clamores et contumelias mutuas... quas silere malo. Pax tandem facta est, sed dimidia hora scholae perdita fuit.
    Vbi uocabulum poeticum "siluam" scripsi, cogitabam de prima illa inexhausta terrae materie siue elementorum congerie quam Graeci ὕλην uocant, ex qua omnia dimanant, unde cuncta procreantur.
    Vtinam, amice mi, nostra studiorum Vniuersitas euaderet "post Bononiam" in siluam ubi laetitia, gaudia, studia uera tamquam solis radii splenderent! Sed in dubium uenit.

    ResponderEliminar
  4. Anónimo22:02:00

    Ita sentio, Sandra dilectissima:

    "Num deserto sem água
    Numa noite sem lua
    Num país sem nome
    Ou numa terra nua

    Por maior que seja o desespero
    Nenhuma ausência é mais funda do que a tua"

    (Sophia de Mello Breyner Andresen)

    Valeas quam optime semper. Ludovicus

    ResponderEliminar
  5. Gratias, mi Ludouice, quippe qui semper soleas meas esse aliquid putare nugas.

    ResponderEliminar