Entradas

Mostrando entradas de abril, 2009

De nouissimis itineribus (III): oleum et sal Vrsonis

Imagen
[ATHENAZE :: ERASMVS:Oleum et salem oportet emere- Sale et oleo perunctus adiuuabitur]

Veneris dies XVII:Iter ad conuentum Vrsonensem amoenissimum fecimus autocineto Ludouici. Latine loqui perrecti sumus per duas horas, duo uiri sessi in prioribus sedibus, tres feminae in posterioribus, quamuis Theodericus quodam in temporis spatio sedes mutare uoluerit. Per iocum ei dicebam in Hispania moris esse mulieres itinera facere autocineto sessas post uiros eique retuli illa salsa uerba a Ludouico Holbergio scripta suo in libro "Iter subterraneum" nuncupato quem superiore aestate legi: "O terque quaterque beatam Europam nostram..., ubi sexus sequiornomini respondet!".

Tandem Vrsonem, uicum oleo suo notissimum, uenimus circa secundam horam postmeridianam. Quadam in platea (ubi illam imaginem photographicam "maenianorum uernantium" cepi) conuenimus Antonium González Amador, optimum conuentus instructorem uirum diligentiorem facetissimumque simul atque comissimum. Com…

De nouissimis itineribus (II): sale concoctio

Imagen
[Iouis dies XVI noctu]
Prima parteXX Itinerum Philologiae Classicae Gaditanorum finita (altera mense Octobri uel Nouembri erit), noctu quandam ad notam cauponam oppidanam deuersi sumus nonnullli sodales non solum ad oratores inuitandos, sed praecipue ad Linguam latinam exercendam una cum tam perillustri collocutore. Haec mihi fuit (confitendum est, amici) prima concoenatio Latina eaque inter optimos Latine loquentes! Au, fortunata Alexandra! In mensa sessi fuerunt Theodericus Sacré eiusque uxor Ingrida, Iosephus Maria Maestre, Ludouicus Charlo, Ioachimus Pascual, Eduardus Pinarius et ego ipsa.

De plurimis rebus collocuti sumus: de Latinitate "uiua" uel "actiua" (ego iocabar his de pittaciis quae ualde mihi displicent: "De Latinitate simpliciter Latineque loquamur, amici, pittacia adponamus aliis Latinitatibus!"), grauibus de quaestionibus Philologicis (ex. gr. disputatio habita fuit de littera uel nota adspirationis H eiusque enuntiatione in lingua Latina i…

De nouissimis itineribus (I): sales Gaditani

Imagen
[Theodericus Sacré orationem habet quodam in conclaui Facultatis Philosophicae
et Litterariae Gaditanae. Apud eum Iosephus Maria Maestre attente audit]
Tandem meum in scriptorium ascendere potui et placide sessa nonnulla exarare post dies magnopere negotiosos. Adhuc Vrsonis florum aroma eius angulos perfundit! Quid breuiter dicam de superioribus hebdomadibus, propterea quod a die in quo de "Septimana Salsa" commentarium scripsi usque ad diem hodiernum plurima acciderint? Breuia dicere difficilius est, quamuis omnia compendiare possent uno uerbo: laetor.

Sed mihi incipiendum est ex initio. [Lunae et Martis dies XIII et XIV]
Primum scholae Plinianae coram alumnis optimae fuerunt: si hoc legis, amice Caesar, scito optima photographema tua de titulo Salmanticensis Vniuersitatis a me monstrata fuisse. Nunc scholae Plinianae per Rete omnium gentium ministrandae sunt. Vtinam nostri Iosephi Mariae Maestre consilium Latinae linguae docendae me…

Maeniana uernantia

Imagen
[Maenianum modernum Vrsonense]

Iam domi sum. Dum interim aliquantulum acquiescam et reuocetur calamus, mei scriptorii maeniana floribus uernantibus ex colonia Vrsone allatis ornabo, quorum aromate omnes anguli perfundantur.

[Cauaedium siue atriolum testudinatum cuiusdam deuersorii Vrsonensis]


Septimana Salsa

Imagen
[Ara templi Cathedralis Salis - MVSICA SACRA : O Maria uernans rosa]

Finita est Septimana Sancta uel Hebdomas Maior, id est, dies feriati quibus Christiani commemorant Passionem, Mortem et Resurrectionem Domini Iesu Christi. Quamquam hae feriae plerisque sensum habent religiosum, mihi potius quieti sunt pariter ac feriae Nataliciae. Maritus tamen ualde delectatur nostris processionibus siue pompis religiosis oppidanis, maxime concentibus ad gressum processionum compositis et canticis religiosis quibus nomen Hispanicum est "saetas" ex uocabulo Latino "sagittae" ortum, quae mea in terra Baetica celeberrima sunt.

[Processio flagellantium Francisci de Goya]

Quidam amicus qui in Hispania Citeriore uersatur, magnopere miratur de processionibus Baeticis. Ille enim dicit (eique adsentior), quamquam sibi processiones reuerendae essent atque anthropologice caeremoniae ualde nostrae sint, quodammodo pulchrae, in quibus multi spiritus suos expandunt leniuntque, paululum stupefact…

Miles "Magistrix"

Imagen
Ver tandem meum in scriptorium uenit et, quamuis adhuc melancholia mecum iter faciat, haec tamen deminuitur magis magisque in dies (gratias plurimas ago omnibus amicis me curantibus!). Quales fuerint hebdomades superiores, uerbis appositis exprimere difficilius est, sed breuiter aliquid explanare conabor si quis sit qui meas insulsas nugas adhuc legat.

Vsque ad diem 3 praesentis mensis Aprilis nobis tempus datum fuit ad libellum memorialem absoluendum de nostro nouo Gradu Philologiae Classicae Gaditano. Qui Gradus, si ab AGAE et ANECA probatus sit, anno academico 2010-11 incipiendus erit, dis superis uolentibus et discipulis exstantibus.

Hebdomade exeunte libellus memorialis, qui inter alia proposita et defensionem et rationem studiorum nostrorum complectebatur, optime absolutus est ideoque hodie mentionem omnium participum "commissionis technicae Philologiae Classicae" facere uolo, quia "proelium" longum arduumque fuit: Raphael Gallé Cejudo, praeses commissioni…