5.03.2009

De nouissimis itineribus (et IV): sales selecti

[Aloisius Miraglia orationem habet quodam in conclaui antiquae Vniuersitatis Vrsonensis]
(Preme hic aut hic ad meliora pluraque photographemata uidenda)

Septimana finita est negotiosissima, ut fere semper, eaque de causa usque ad diem hodiernum meum in scriptorium intrare nequiui ad finem nouissimorum itinerum narrandum. Et quamuis plurima ultimis diebus acciderint, omnia breuiter exponam ut neque taediosa sit neque nimis obsoleta uidear.

Hae res selectae uel maximi momenti mihi fuerunt:

Primum, Saturni die XVIII mane, coram tandem noui amicam meam Baeticam, illam solam feminam dulcissimam quacum Latinarum epistularum commercium habeo, quae semper comissima erga me haud merentem mihi donauit mirabile Discum Compactum c.n. "Ave Mundi Luminar" complectens nonnulla cantica Latina cuiusdam auctoris Lusitani. Quam triste simulque perpulchrum est homines gratiores aliquando inuenire in andronibus Retis uirtualis omnium gentium, ut sic dicam, quam ueris in uiis nostrae cotidianae uitae!

[Artifex imaginibus luce exprimendis pessima sum.
Nihilominus ecce Theodericus Sacre orationem habens Vrsone]

Mane plura mirabilia Latina. Iterum audire uolui elegantem orationem Theoderici Sacré De Viuis et Erasmi colloquiis inter se comparatis. Qui, cum me uideret sessam in prioribus sedibus, mihi propinquauit inquiens necesse non esse orationem suam denuo audire: "Aufuge", -salse me rogabat. "Aufuge". Quare enim mea in sede manerem, ille non intellegebat. Quare diceret mihi aufugiendum esse, ego ipsa quoque mente non capiebam, quoniam occasiones Latine audiendi uidendique (Ansgario quoque gratias) de talibus colloquiis et talem oratorem in Hispania minimae sint.

Deinde Aloisius Miraglia induxit quandam Bibliothecam Latinam. Noua enim de libris Orbergianis eiusque methodi complementaria nobis attulit ex. gr. imagines librorum LLPSI coloribus pictas, quoddam libellum Italice conscriptum quo continetur de cultu et humanitate maiorum necnon aliquot adminicula ad paginas librorum Orbergianorum melius intelligendas per se. Quid breui exprimam hoc de uiro mirabili? Melius enim est imagines intueri audireque: ecce uideogrammata mirabilia, pars prima et altera, Carolo Cabanillas auctore, quem quoque illo die noui salutemque dixi, necnon pars prima et altera, Ansgario Legionense auctore.


Vltimus conuentus dies pulchram in Domum Baebiam Saguntinam ingressi sumus comitati Iohanne Vi(ncentio), nostro strenuo Herme Interretiali atque assessore Culturae Classicae Sagunti (CEFIRE), qui nobis monstrauit huius Domus omnes instructissimos angulos cubiculaque per exhibitiones uiuidorum imaginum. Spero fore ut aliquando hanc Domum uisitare ego ipsa possim!

Etiam perambulauimus uirtualiter per Romam et Graeciam antiquam una cum Societate Hispanica Archaelogiae Virtualis quae mense Iunio inferiore celebrabit "Archaelogica 2.0", id est, Primus Conuentus Internationalis Archaeologiae et Artis Computatoriae Graphicae.

Conuentum coronauit comicum spectaculum c.n. "Ahora mismitos" [id est, "Nunc mei_mythoi"/"Nunc iamiam(s)": non fieri potest in linguam Latinam uertere ludum uerborum Hispanicum, saltem ego non ualeo] cuiusdam histrionis salsissimi Antoni Blanco nuncupati qui nonnullas mythologicas fabulas peregit quam facetissime!

video

Omnia enim incohata et finita sunt similiter, id est, salibus plurimis atque etiam cachinnis maximis.

Conuentu enim optime absoluto, nonnullos dies post ab amica Baetica quaesiui quid fuerit id quod magis minusue illi libuerit, utpote quae opinionem nonnulli magistri scire uellem. Respondit haec: "Quamuis omnia colloquia audire nequiui, quod die Veneris lassitudo me vicit et deuersorium petiui quam citissime, utilior mihi visa est oratio a Iosepho García de Paredes habita quae De Graeca antiqua lingua docenda in Graecia praesentis temporis inscribitur, quia didici nonnulla humanitatis in Graecia atque etiam quod magister partitus est munifice indagationes suas de pensionibus studiorum causa et de scholis aestiuis in Graecia [uidete ex. gr. Hellenikon Idyllion]. Etiam libuit explicatio methodi didascalicae ab Aloisio Miraglia habita propter eius declamationem clarissimam". Ecce responsum magistrae dulcissimae doctaeque.

Nihil amplius dicendum superest quam conuentus Vrsonensis instructori Antonio Agamador denuo gratuler necnon his itineribus nouissimis fastigium imponam faciendo breuem mentionem de conuiuio apud sodales Saturni die XVIII noctu habito.

Haec enim fuit secunda concenatio Latina meae uitae, post quam spero plures fore. Nihil de ea addere cupio nisi nomina eorum qui rotunda in mensa sessi fuimus: Iosephus Maria Maestre, Iohannes Cienfuegos, Theodericus Sacre eiusque uxor Ingris, quidam professor Philosophiae, Ludouicus Charlo, Iarcius Gaditanus, iuuenis Rodericus Pintianus et Aloisius Miraglia (inter iuniores -o iuuenta uiribus pollens!- et prope illum mirabilem sessa fui). Concenatio amoenissima fuit simulque maioris ponderis quippe quae animaduerserim quam plurima duraque itinera proeliaque adhuc oppetenda sint ad metam optatam contigendam.

***
Proximum iter mihi faciendum erit ad Beatiam, a die XXVII usque ad diem XXX mensis Maii, id est, ad VI Conuentum Societatis Studiorum Latinorum, ubi philologi classici conueniemus ad orationes et acroases Hispanice habendas de poese poeticaque Latinis. De quo ego loquar? De "Florilegio artis uersificatoriae" composito saeculo XVIIº a quodam grammatico ad discipulos docendos uersus Latinos pangere.

Valete omnes quam salsissime!

***
ADDENDA

Au, Alexandra, tibi est memoria aetate fluxa! Oblita es ueram coronam Conuentus. Nunc omnes iam sciunt te ex Vrsone exiisse et Gades petiuisse post spectaculum comicum. Forte Fortuna paginam ad hoc habemus. Si scire uultis qui in "Mensa Rotunda Vrsonensi" sederint et quae dixerint, premite hic:



5 comentarios:

  1. Tibi gratulor quam maxime et tecum gaudeo de omnibus quae nobis narrasti. Ne desinas id facere quaeso. Valeas.

    Pinarius.

    ResponderEliminar
  2. Et ego gaudeo plurimum quod scripta subsiciua meo in scriptorio iterum lego. Gratias de uerbis benignis erga me ago tibi, sodalis Pinari.
    Bene tibi uertat probatio academica proxima faciesque tua semper loquatur te belle ualere!

    ResponderEliminar
  3. Anónimo10:53:00

    Ave, magnifica Sandra. Sine me "a rapariga de cambridge" (ruy belo) ad misteriosam amicam tuam baeticam dicare:

    “A RAPARIGA DE CAMBRIGE

    Queria conhecer intimamente conhecer
    a rapariga anónima estendida no relvado
    ao sol distante de um colégio de cambridge
    Perdida na distância nem sei bem
    se é uma mulher se rapariga
    mais uma das amadas raparigas
    Sei apenas que lê não sei o quê
    e é simples objecto recortado
    na margem verde intensamente verde
    após a água mansa que reflecte os edifícios
    Urgente é conhecer aquela que só veio num postal
    mandado por alguém que certamente não sabia
    o que essa rapariga ao sol para mim significaria
    Ela devia saber um português profundíssimo
    ou talvez as coisas que eu tinha para lhe dizer
    as conseguisse de repente dizer num inglês
    que fosse a melhor parte de mim
    Definitivamente todo este dia-a-dia
    contra o qual esmago a minha melhor lança
    como que um sobressalto passaria
    O meu reino pela rapariga de cambridge
    Se eu a conhecesse mas no momento da fotografia
    sentindo agora o que à distância sinto
    pode dizer-se que seria feliz
    Só assim o seria finalmente
    há uma força obscura que mo diz”

    Ruy Belo, in Homem de Palavra(s)

    Valete, Ludovicus

    ResponderEliminar
  4. Saluus sis, mi domine Ludouice, bene scis tibi hoc in scriptorio ueniam esse datam carminibus edendis et scribendis omnibus quaecumque cordi tibi sint, maxime tuo dulci sermone Lusitano.

    Haud arcana est amica mea Baetica cui nomen est angelorum. Nam uerus in terra angelus est, uel dissimillima mei in rebus interretialibus. Spero fore ut hic angelus terrenus hunc in locum nonnumquam ascendat et scribat ad gratias tibi agendas. Interim in eius nomine tibi grates plurimas persoluo.

    Bene semper ualeas.

    ResponderEliminar
  5. Anónimo23:57:00

    Gratias mile, mea Sandra dilectissima. Nam Angelorum et verus angelus in terra est amica tua Baetica, ut iam coniecturabam. Ita erat quoque poeta Ruy Belo ("anjo camponês" Cardoso Pires, in "Alexandra Alpha", eum vocabit). Vale et vale. Ludovicus (homo pauper bracarensis)

    ResponderEliminar