De nouissimis itineribus (III): oleum et sal Vrsonis

[ATHENAZE :: ERASMVS: Oleum et salem oportet emere- Sale et oleo perunctus adiuuabitur]


Veneris dies XVII:
Iter ad conuentum Vrsonensem amoenissimum fecimus autocineto Ludouici. Latine loqui perrecti sumus per duas horas, duo uiri sessi in prioribus sedibus, tres feminae in posterioribus, quamuis Theodericus quodam in temporis spatio sedes mutare uoluerit. Per iocum ei dicebam in Hispania moris esse mulieres itinera facere autocineto sessas post uiros eique retuli illa salsa uerba a Ludouico Holbergio scripta suo in libro "Iter subterraneum" nuncupato quem superiore aestate legi: "O terque quaterque beatam Europam nostram..., ubi sexus sequior nomini respondet!".

Tandem Vrsonem, uicum oleo suo notissimum, uenimus circa secundam horam postmeridianam. Quadam in platea (ubi illam imaginem photographicam "maenianorum uernantium" cepi) conuenimus Antonium González Amador, optimum conuentus instructorem uirum diligentiorem facetissimumque simul atque comissimum. Comitatus erat nonnullis magistris quos pergratum mihi fuit primum nouisse coram quippe qui tantum per Rete omnium gentium noti essent: Iohannes Vi(ncentius), noster somium dux Hermes Interretialis, Germanus González, auctor institutionis cursus "Sequere me" nuncupati, Antonius Cantudo, moderator gregis scaenici SKS Theatrum, Saluator Muñóz, qui inter alia "Cingulum Hippolytae" induit et "Scripta antiqua" nobis ostendit.

Ad prandium inuitati fuimus et omnia iucundissima: sales plurimi atque etiam cachinni maximi.

Circa horam quintam postmeridianam V Itinera "Cultura Clásica.com" incohata sunt. Quomodo omnia quae uidi et audiui et sensi, excerptare possim?

Nonnullos abhinc dies cuidam amico fassa sum per litteras electronicas haec itinera mihi esse maioris ponderis ad proelia Latina suscipienda animo alacriore, propterea quod aura noua uesci necesse esset mihi, solae Latinae gladiatrici nostra in Vniuersitate, atque etiam inspicere de quo magistri Lycaei cogitarent erga methodos actiuas a quibus abhorrent aliqui sodales.

Illic nonnulli Latinitatem uiuam colentes et fautores methodi Orbergianae conuenturi sunt eaque de causa hos homines nouisse mihi fuit uel optimum inter omnia.

Tandem enim Ansgarium Legionensem noui, doctum, Orbergianae methodi peritum, disertum comissimumque hominem, qui mihi donauit (gratias plurimas) discum compactum, ut sic dicam, pulcherrimis imaginum exhibitionibus de urbe Legione.

Iarcium quoque Gaditanum noui uesperi illo "magico" signato "fictilibus uestigiis", uirum aura humaniore sermoneque Latino suauiore praeditum quam non uidi umquam, qui etiam mihi donauit (gratias mille) utilissimum Lexicon Totius Latinitatis in duobus CDis.

Cum quodam iuueni Vallisoletano, Latine loquente, collocuta fui: ei nomen est Rodericus. Quam iucundissimum fuit eum cum Iarcio audire Latine loqui cum autocineto nos uehebat Lucianus Tesón ad fabulam Aristophaneam uidendam c.n. "Ecclesiazusae".

Etiam mihi libuit uidere antiquos sodales Vniuersitatis, impraesentiarum magistros Lycaei, Carmen Ramos, Guadalupa Marín et Augustinus Montañés. Amicae autem illi magistrae Baeticae, solae feminae quacum commercium Latinarum epistularum habeo, salutem dicere coram nequiui, tantum per telephonum, quia fessa erat iamque suo in deuersorio acquiescebat aliter atque ego noctiuagior.

Noctu enim cena colloquiaque amoenissima fuerunt cum Ansgario Legionensi, cum Aemilio Canales (qui plurima mihi narrauit de professore Orbergio eiusque libris, de Aloisio Miraglia et de methodo ATHENAZE et quem gratulata sum de suis optimis imaginibus cottidianis Lycaeorum una cum uerbis Graecis et Latinis et aliis linguis peregrinis), cum Saluatore Bernet Concensi, Roderico Pintiano, Iarcio Gaditano...

Post coenam quandam ad popinam c.n. Nunc est bibendum adiuimus Antonius Agamador, Iohannes Vi(ncentius) eorumque uxores, Aemilius Canales, Augustinus Montañés et plures amici. Quam uerum est illud dictum "post mirum uirum mira femina".

Primus dies horum Itinerum Vrsonensium optime actus fuit atque omnia sale oleoque plena.

Comentarios

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. optimus, diligentior, facetissimus, comissimus... ERUBESCO, mea Sandra.
    Ceterum, gaudeo quod tam pergratos dies apud nos degisti.

    ResponderEliminar
  3. Ego ipsa ERVBESCO, mi Antoni, quod nomen meum Societati “Culturaclasica.com” nondum dederam quae laborem uestrum magni faciam. Hodie mane nomen dedi quam celerrime!

    Spero fore ut plures optimos professores Latine loquentes in Hispaniam inuitare pergatis. Et utinam animos magistrorum Hispanorum uel optimorum incitetis ad nos docendos Latine loqui et Latine docere linguam Latinam aestiuis in seminariis.

    Pergratos dies apud uos reuera degi. “Mirabilia” autem horum itinerum narrare nondum finiui.

    Optime semper ualeas!

    ResponderEliminar
  4. Anónimo0:25:00

    Mactissime, Sandra et sodales!

    ResponderEliminar
  5. Anónimo14:13:00

    Hello my family member! I wish to say that this
    post is amazing, great written and come with almost all significant infos.
    I would like to see extra posts like this .

    my web page :: view

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria