4.12.2009

Septimana Salsa


Finita est Septimana Sancta uel Hebdomas Maior, id est, dies feriati quibus Christiani commemorant Passionem, Mortem et Resurrectionem Domini Iesu Christi. Quamquam hae feriae plerisque sensum habent religiosum, mihi potius quieti sunt pariter ac feriae Nataliciae. Maritus tamen ualde delectatur nostris processionibus siue pompis religiosis oppidanis, maxime concentibus ad gressum processionum compositis et canticis religiosis quibus nomen Hispanicum est "saetas" ex uocabulo Latino "sagittae" ortum, quae mea in terra Baetica celeberrima sunt.


Quidam amicus qui in Hispania Citeriore uersatur, magnopere miratur de processionibus Baeticis. Ille enim dicit (eique adsentior), quamquam sibi processiones reuerendae essent atque anthropologice caeremoniae ualde nostrae sint, quodammodo pulchrae, in quibus multi spiritus suos expandunt leniuntque, paululum stupefactum esse in legendo iam tribus processionibus me adfuisse in uno eodemque die, quia in eius uico tantum una solaque pompa exeat tota in Septimana Sancta. "Alii autem stupefierent -salsissime inquit- ob nostram curam pro Latinitate uiua...!"

Quodcumque est, mihi Septimana, nisi Sancta, saltem Salsa fuit. Acquieui et legi et cum liberis lusi et familia fructa sum et per oppidum ambulaui et per Interrete nauigaui ...

Et nauigando nouum Latinitatis uiuae amicum inueni, cui sunt pulcherrimae Litterae Latinae ad res antiquas et modernas Latine exprimendas. Qui humanista Europaeus, cui nomen est Vuius Fonticola, in Schola a me quaesiuit de canticis Latinis uenalibus puerisque aptis, quoniam filia tres annos nata sibi est, quam linguam Latinam docere uelit quemadmodum ille "Vir cum pluteo pleno" atque ego ipsa.

Hac in domo editoria c.n. “Bolchazy-Carducci” Latina cantica infantibus idonea, nondum a me audita, emere fieri potest:




Carmina popularia
- Latine cantemus - O Abies





Etiam hic liber uidetur amplecti plurima et uaria cantica Latina, sed haud audibilia: Caelestis Eichenseer: Latinitas Viva. Liber cantualis, 1986.

Ceterum Gundisaluus me certiorem fecit de quodam poemate a Iulio Caesare Scaligero scripto, quod SAL inscribitur et de quo fortasse alias commentarium faciam:

Quod molle ac liquidum timuit temeraria puppis,
Nunc durum et rigida mole carina uehit.

Rodo mihi lapides atque horrida tergora ferri.

At carnes seruo et piscibus abstineo.

Quam pulchra et concinnata poemata meum diuinum candidumque condimentum semper inspirauit, heri et hodie! Legite quoque hoc Carmen Sali a Paulo Neruda optime conditum:

Hunc salem
salini
ego uidi in *salis desertis.
Bene scio
me non creditum iri,
sed canit,
canit sal, cutis
salis desertorum,
canit
uoce quam suffocat
terra [...].

[*Salis deserta Chiliensia "Atacama"]


Etiam Martinus Zythophilus, optimus poeta, in Schola aliud salsissimum carmen mihi donauit, quod eius pace meo in scriptorio condere cupio:

MARTINVS SANDRAE SALVTEM PASCHALEM

Haec tibi, Sandra, ferant paschalia tempora pacem
et faueat donans otia laeta Deus.

VALE

Gratias plurimas, Martine. Haec paschalia tempora pacem et otia laeta mihi tulerunt, sed cras... reditus ad labores academicos:

-Lunae die Plinianas scholas incipiemus, in quibus incumbemus in studium operis et traditionis illius auctoris qui scripsit "iam omnia attingenda quae Graeci *τὰς ἐγκυκλοπαιδείας uocant, et tamen ignota aut incerta ingeniis facta".

[Plinii Historia Naturalis, Parme: Andrea Portilia 1481]

[Plinii Historia Naturalis, Venise : J. et B. Bubei, 1507]

[Plinii Historia Naturalis, Compluti 1524]


[Plinii Historia Naturalis, Harvard University Press: The Loeb Classical Library 1979]

[*Probus discipulus Caesar optimum photographema fecit.
Titulus ca. annum 1525º incisus est in Salmanticensis Vniuersitatis fronte].



-Mercurii et Iouis diebus XX Itinera Philologiae Classicae Gaditana, professori Ludouico Charlo dicata, celebrabuntur (Prof. Ludouicus Gil, Prof. Iohannes Lorenzo, Prof. Ioachimus Navarro, Prof. Enmanuel Díaz et Prof. Theodericus Sacré orationes habebunt de Sophocle, de Caesare, de Cornelio Gallo, de auium carminibus necnon de Viuis et Erasmi colloquiis),

-et tandem per hebdomadis finem V Itinera "CulturaClasica.com" Vrsonensia facta erunt ad quae adire spero, nulla re impediente.

4 comentarios:

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. salue, dulcissima rerum:

    salsum quodam apophthegma dicendum tibi habeo. cum magistra (uel magistrix, ut tibi placet!) nostra "mathematica" saluere nobis omnibus alumnis festos dies uoluisset, non "bonum paschale tempus" uel ullum aliud dixerat sed:

    BONAM NATIVITATEM DOMINI HABEATIS!

    quo dicto, omnes cito ualde risimus atque errore iam patefacto, emendauit. equidem, salso plenissimus, dicere Christum post cruce fixum mortuum resurrexisse conatam esse dixi meis sodalibus.

    uale atque cura ne tantum aberres!

    ResponderEliminar
  3. Utinam liceret mihi tales orationes audire... et praesertim humanisticis de colloquiis discere maximopere studium meum moveret.

    Sicut amicus tuus, de processionibus spectatis miror, nam nullae sunt nobis, pro dolor, pompae vel processiones inter septimana sancta, quae a multis non celebratur vel etiam animadvertitur, praeterquam quod cuniculus pascalis bonis parvulis dicitur ova parere, e quibus dulcia condita excudantur. Cum essem puer, solebamus ante primam lucem ad litus descendere ut solem orientem spectaremus dum officia divina a pastore celebrarentur, id quod tunc moris erat nonnullis ecclesiis in regionibus maritimis sitis, et fortasse adhuc est.

    ResponderEliminar
  4. Salue, benignissime rerum! Mihi solacium est animaduertere plures "magistrices" nostra in Vniuersitate inesse! Certe apoththegma salsissimum est!

    Salue, disertissime Nemo! Hodie uesperi Theodoricum Sacré cognoscam (numquam antea ipsum neque uidi neque audiui) et cras iter ad conuentum Vrsonensem faciamus una cum Ludouico Charlo eorumque uxoribus eodem in autocineto.
    Quid ei dicam nisi uerba balbutientia, Dii boni? Etiam per hunc hebdomadis finem primum uiua uoce Latine loquar (saltem id spero) cum amicis tantum interretialiter notis. Vtinam mihi esset eadem facundia quam tua!

    Cum primum ex Vrsone redeam et tempora subseciua mihi sint, uobis ceterisque Latinitatis sodalibus enarrabo quomodo omnia se habuerint.

    Valete, amici, quam pulcherrime!

    ResponderEliminar