5.10.2009

Praeconium

Quis non se numquam habuit haud uisus uel inuisibilis coram ceteris? Ego persaepe, sed praecipue hac hebdomade superiore. Per deos superos et per naturam a me ueneratam iuro nomen dedisse atque ad VI Conuentum Societatis Studiorum Latinorum (SELat) adituram esse atque adfore! Et quamquam certiorem feci moderatricem de obliuione, nomen tamen meum nondum apparet [iam omnia nomina participum in Conuentu legi possunt hodie, ante diem quartum decimum Kalendas Iunias].

Vt dictum est in commentario superiore, de quodam Florilegio artis uersificatoriae (Valentiae 1640), Francisco Cascalio auctore, acroasem habebo. Hoc in opusculo humanista, qui circa octoginta annos natus iam rude donatus est, modos contexendi uersus uarios dictat quam breuissime, ne uel molestus sit uel auditorem discendi auidum prolixus teneat, iuxta illud Horatianum:

Quidquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles.

Nam de uersificatoria non omnia, aliqua tantum quae Cascalio esse magis selecta et peculiaria uideantur, dicat. Cetera ludimagistris, qui non pauci nec pauca praeceperunt, mandat.

Seliguntur enim uersus non solum Vergilii et Horatii et Terentii et Ouidii et Martialis inter alios classicos, sed etiam auctorum saeculorum XV et XVI: Sannazarus, Porcellius, Pontanus, Basinius, Faustus Andrelinus, Euritius Cordus, Eouanus Hessus, Ianus Pannonius,...

Ceterum Florilegium, quod dicatum est poetae eiusque antiquo discipulo Ludouico Celdrán, est opusculum selectissimum librorum DE PROSODIA quos Petrus ab Area Baudoza praeposuit Epithetorum Rauisii Textoris operi, id est, libri III De uersuum conscribendorum uariandorumque ratione et libri IV De figuris poeticis seu a poetis usurpatis necnon De decem uitiis in carmine uitandis ex DESPAVTERIO cum eorum explicatione et De carminibus ad ueterum imitationem artificiose componendis praecepta perutilia a GEORGIO SABINO collecta.

Vtrum hoc Florilegium artis uersificatoriae optimum sit ad uersus Latinos pangendos an non, ego ipsa spero fore ut aliquando experiar quae carmina Latina componere uelim.


Hac quoque septimana superiore Theodericus Sacré quoddam praeconium ad me misit, quod mea fortassis interesset atque etiam aliorum amicorum et collegarum. Et reuera mea interfuit. En uobis praeconium una cum duobus carminibus a me selectis, altero ad nostram amatam "Linguam Latinam", altero pulcherrimo quandam ad Margaritam, poetae uer, concinnato a Iosepho Tusiani, "uel maximo poeta Latino uiuo".

Praeco enim sum dicto oboediens:

"Lingua Latina"

Tu, potens, metuenda, tu
magna et imperiosa, me
reddis ingenuum et pium,
o Latina loquela, tu
lex et ars mihi pura.

Non ducis tonitrum in foro,
simplicem repetis mihi
musicam: attonitum meum
vincis ingenium novae
syllabis pietatis.

Me doces sonitu sacro
arborum fremitus leves
et maris melos intimum,
siderum harmoniam vagam
noctis in patula umbra. (...)



Ad Margaritam

O caelum pluvium, pratum super omne videris
Esse hodie dominus, tam malus atque minax,
Sed me non terres: in mente ac corde habeo ver
Omnino redolens et sine fine meum.
Vim, si vis, totam patefac nebularum et aquarum
Multa cum furia, terribili ac rabie.
Me non terrebis: ver in me natum animam implet,
Securasque rosas a feritate facit.
Nonne Philippinae me reddit amor victorem?
Nonne est Ver dominae veris imago mei?
O pluvium caelum, fac ut vis: me bene servat,
Ac me servabit, dulciter eius amor.

Novi Eboraci, die XXIV Martii MM



6 comentarios:

  1. Versus pangere velim ego quoque conari, quodam die, et si argumentum satis aptum invenerim... primum tamen mihi necesse videtur plura carmina legere. Quod hac nocte incipio.

    ResponderEliminar
  2. Gratiae tibi plurimae debentur, optima Sandra, quia nobis ostendisti pulcherrima latina carmina quibus quisque huius linguae doctus frui possit, et sic laetitiam ei afficere, quae semper necessaria. Alia res quae maxime mihi placeat sit te carmina latina scripturam esse, aut saltem, quod iam agis, nobis delectare cum poesibus latine auctorum classicorum. Nunc, si mihi licet, tibi volo de carminibus latinis sententiolam Horatii memorare: "Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque/ quae nunc sunt in honore vocabula".

    Etiam atque etiam vale,

    Jaume

    ResponderEliminar
  3. Vtinam Latinos uersus dicatos "turturillo meo et columbulillo" aliquando pangere ualeam, amici mei Nemo et Iacobe! Sed neque ars neque natura mihi est iuxta illud Horatianum:

    Natura fieret laudabile carmen an arte, / quaesitum est .


    Attamen mihi spes omnes sitae sunt in his uersibus:

    Natura carmen sola constaret an arte,
    __Res apud antiquos litigiosa fuit.
    Hanc dirimit litem numerosus Horatius omnem,
    __Uno dum stabili claudit utrumque iugo.
    Quis credat? Nec sum pangendis uersibus aptus.
    __Quis credat? Nec sum conscius artis ego.
    Inuitis tamen et Musis et Apolline sacris,
    __En tua me uatem perna suilla facit
    .


    Multa reuera renascentur uocabula, Iacobe uel Jaume, si uolet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.

    Praeterea quidam dixit haec :

    “Nisi novorum vocabulorum semper capax fuisset Latinitas, Romano imperio numquam supervixisset lingua Romana. Ciceroni quidem ipsi sermonis novandi et ampliandi primas dare possumus, utpote a quo vocabula (praesertim philosophica) linguae Latinae sint addita multa.”

    ResponderEliminar
  4. Hodie ex Societate Studiorum Latinorum (SELat) ad me inter alia scriptum est hoc:

    "Estimada Sandra:
    El programa que se ha colgado es uno antiguo. [...] Está todo resuelto.
    Un fuerte abrazo"

    Deo gratias! Femina inuisibilis non sum!

    ResponderEliminar
  5. Invisibilis nobis numquam videberis, Sandra!

    Ego quoque, ut antea scripsi, velim discere sicut vatem carmina fundere, sed Mureti monitum metuo:

    "Malos versus facere, turpe est; mediocres, inglorium; bonos difficilius, quam ut praestari possit ab iis, quibus aliud agendum est." (Epistolarum libri primi epistola LXVª)

    Qui nonnulla "iuvenilia" ut aiunt ipse scripserat, eadem in epistola, cum recusaret quominus quaedam carmina cum Ripario partiretur, etiam scripsit se tunc "non difficilius ad saltandum quam ad faciendos versus adduci posse." Itaque nunc non possum de mente imaginem excutere iocosum: Muretum saltantem.

    Nam quis potest in dubium vocari quin Humanista ille gravis, cum diceret sibi "aliud agendum" esse, sit de saltatione locutus?

    ResponderEliminar
  6. Quamuis ego non multo iunior sim quam erat Horatius cum haec de se scriberet:

    Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono,


    uersus Latinos pangere, etiamsi mediocres, conari uolo, quippe quae gloriam non quaeram, sed animum meum ingeniique uires periclitari. Ceterum, mihi hoc credas, mi Nemo humanissime, uelim, nonnullos homines grauiores quam Muretum saltare uidisse... quam numerose, quod difficilius est quam facere uersus.

    ResponderEliminar