6.15.2009

Modius salis triaque arcana



Hac septimana nulla noua exaratura sum, utpote quae omnes, professores alumnique, plurimis probationibus aliisque muneribus academicis implicati simus. Tantum ad tres scripta quibus hos per dies negotiosos fructa sim (praeter omnia Latine exarata interretialibus ab amicis), referre cupio.

Primum continebat quandam salsissimam sapidissimamque cogitationem de cursu uitae una cum blanditia (ut obiter dicam) meum erga scriptorium qua lepidior mihi non umquam audita neque lecta est (Au si ille Arpinas caput extulisset!). Cogitationis auctor triginta annos magistrum linguae Latinae esse dicebat, nullo libro sato, plurimis autem calamis (quorum tamen fructus, mea quidem sententia, dulciores sunt), et si ille de integro renasceretur, magister linguae Latinae denuo facturus esset... atque libris quoque Oerbergianis uteretur, etiamsi instar haeresiarchae. Qui talia protulit, "anthalistam" se fatebatur, id est, hominem cui sal magnopere displicet eo minime gustante. Sed quomodo is qui sibi ipse est sal atque salso humore constat, uehementer appetere possit illud quod intus iam habet! Quis sit ille, fortasse aliquis requirat: homo enim est qui magicas artes et diuinationes antiquas amat, sed cum cogitatio mortua esset tres post dies nata (proh dolor! quippe quae perlepida fuerit), nullum nexum suam ad paginam afferre possum. Qua de causa hunc arcanum griphum tantum dignum magno Appolline soluete: non solum intus, sed etiam eius in nomine "sal" inest!

Deinde aliam cogitationem interretialem (ut sic dicam) euolui haud minus salsam sapidamque cuiusdam magistri Lycaei atque Studiorum Vniuersitatis, qui linguam Latinam et Graecam tum antiquam tum modernam docet. Vtrum sal illi placeat annon, admodum nescio, sed pictura delectatur atque tibia, et praecipue ei adsentior plurimis de rebus attinentibus ad Academiam. Ego quoque de iisdem me ipsa interrogo, cum sicut ille autoraeda ueherer ad Facultatem cupiens inserere retrogressum. Tandem, sicut ille, rursus me in uiam dare atque in itinere pergere statuo, quippe quae, sicut ille -qui methodo Socratica utitur apud Nouum litus (ut arcanos griphos pergam)-, ego ipsa existimem semper aliquid manere in ima amphora.

Postremo hodie aliam angeli Baetici epistulam accepi. Carmen Hispanicum quod "Schola Latinae linguae in uia Troia" Latine inscribitur, quadam a profestrice Studiorum Vniuersitatis concinnatum, ad me inter alia mittit post lectam uersionem Latinam poematis Antonii Machado. Sed de hoc pulchro arcano forsitan alias plura.

Cicero noster dicebat apud Laelium "uerum illud esse, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit" [quod etiam iuxta Aristotelem euolui potest: ὁ μέδιμνος τῶν ἁλῶν (EN. 1156b)].
Non enim solum longam ille "modius salis" -ut dicam more Gomesiano- conuiuandi moram interponendam esse significat, quod sola diuturnitate conuictus maior inter eos fiat tum morum, tum animorum consensio, sed quod ea etiam habitandi una atque uescendi consuetudine et familiaritate, sacra communis salis uis altissimas beneuolentiae radices amorisque igniculos sensim comedentium in animos immittat accendatque. Quippe negari non potest salis et mensae, ubi adoleuerit familiaritas, adeo potentem uim esse, ut ad purgandam pessimam ingrati animi prauitatem non alio selectiore helleboro quam eiusdem salis et mensae communicatione occurratur.
Simul edere multos "modios salis" cum hominibus cogitantibus pariter atque ei ad quos hodie allusi, mihi magnopere placeret.

Bookmark and Share

2 comentarios:

  1. Anónimo23:20:00

    Musica (quae cor meum multum tangit) ad dilectam amicam Sandram:

    http://www.youtube.com/watch?v=HFj_oA4-pTM

    Valeas bene semper. Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. Gratias, domine Ludouice. Multos modios salis simul edere cum hominibus qui musicam talem cor suum tangentem donant, pergratum quoque esset.

    ResponderEliminar