Gratias agendo pro dono

Quaedam de uita quaestiones sine responsis:

RESPONDE: QVAE MAXIMA...

-Responde: Quae maxima sunt mysteria mundi?
-Ipsa eadem qua maxima sunt mysteria uitae.
-Illi mihi numera: -Cur, natus, tam breue tempus
In terra transcurrat homo, terrore repletus
Ventura noctis; Cur significet ueniens nox
Numquam delendas tenebras, et Cur tenebrae ipsae
Dicantur nostrae pars integra et ultima uitae.
-Nonne putas sic esse, fuisse, et in aeua futurum?
-Sic credo et doleo. Multo melior uita esset
Si non cessaret.
Poterat uita ista creari?
Cur, si dico rosam, spinas includere fas est?
Cur Deus...?
Hic taceo, mysteria cuncta negando.


N.Y., 13. XI. 2006
[Iosephus Tusiani, Fragmenta ad Aemilium, Galatina: Congedo, 2009]

"Itaque multi exstitere qui non nasci optumum censerent aut quam ocissime aboleri."

"Post sepulturam variae [vanae Mayhoff] manium ambages, omnibus a supremo die eadem quae ante primum, nec magis a morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem. eadem enim vanitas in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora ipsa sibi vitam mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem."

"quae, malum, ista dementia est iterari vitam morte?quaeve genitis quies umquam, si in sublimi sensus animae manet, inter inferos umbrae? perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri dolorem etiam post futuri aestimatione. etenim si dulce vivere est, cui potest esse vixisse?

at quanto facilius certiusque sibi quemque credere, specimen securitatis antegenitali sumere experimento!"

Gratias plurimas ago tibi, Theoderice, pulcherrimo pro libro. Fac quoque optime ualeas.

Bookmark and Share

Comentarios

  1. Anónimo20:40:00

    Ave, dilecta Sandra.

    "Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt..."

    Vale quam optime. Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. Lacrimae rerum
    Et mentem mortalia
    Tangunt cordaque.


    Gratias ingentissimas, mi Ludouice, hoc pro uersu Vergiliano afferendo meum in scriptorium. Quem enim uersum nonnulli censent exprimere quandam notionem iaponicam (de qua nuper mihi perbelle locutus est amicus Xauierus uel pulcherrima haicua concinnans) cui nomen est "mono no aware": tristitia suauis politaque propter ephimeram perituramque naturae pulchritudinem, ob emotam caducorum contemplationem. Beato è chi non nasce olim etiam scripsit Petrarca in Triumpho temporis.

    Atque etiam ille qui librum donum mihi dedit, haicua quoque amat eaque componit.

    Quam plenissima fortuitorum euentuum uita est, dilecte Bracarensis! Quamuis fortasse eam "synchronicitatum" plenam mihi melius dicendum sit.

    Vale quam beatissime.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria