De quibusdam portis Latinis


Collega Viola, sodalis quoque Circuli Latini Gaditani (cuius porta quam citissime denuo aperta erit, saltem ita spero), paginam c.n. Latin Lemma Network nobis praebet, ubi uerba quaeri possunt in contextu operum.

Quamuis pagina in incunabulis sit, auxilium tamen idoneum uidetur ad Latine scribendum.

In pagina tabernae librariae c.n. Calepinus etiam inueni noua haec, recitationem uiua uoce eclogarum Vergilii.

Pagina tandem interretialis c.n. Facebook linguam Latinam addit ad septuaginta loquelas quae promptae sunt.



Lingua latina mortua est?! Viuat lingua Latina! (ut dicam iuxta Valahfridum Stroh).


Haec raptim hactenus. Alio die plura noua enarrare conabor. Valete.

Comentarios

  1. Anónimo0:05:00

    Ave, dulcissima puella gaditana. Melancholia his diebus me inuadit:

    http://www.youtube.com/watch?v=XEVm80U3WI4&feature=related


    Vale multissimum semper. Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. Salue, domine Ludouice, et gratias multas de pulcherrima musica quae mihi cordi fuit.

    Neque autem dulcissima sum (sed insulsissima) neque puella (utinam essem!) neque Gaditana nisi dimidia. Alterum cor mihi, ut bene scis, Africanum est. :-)
    Spero fore ut uerba mea carmenque hoc in ore leuem risum tibi delineent et melancholiam in fugam aliquantulum dent. Natura ruraque semper fouent, saltem me.

    Verdes são os campos (Luís Vaz de Camões)

    Verdes são os campos,
    De cor de limão:
    Assim são os olhos
    Do meu coração.
    Campo, que te estendes
    Com verdura bela;
    Ovelhas, que nela
    Vosso pasto tendes,
    De ervas vos mantendes
    Que traz o Verão,
    E eu das lembranças
    Do meu coração.
    Gados que pasceis
    Com contentamento,
    Vosso mantimento
    Não no entendereis;
    Isso que comeis
    Não são ervas, não:
    São graças dos olhos
    Do meu coração.

    Vale quoque tu multum.

    ResponderEliminar
  3. Anónimo19:00:00

    Gratias multas tibi eatque melancholiam in malem partem. Africanum est quoque cor meum (in Mozambique vixi 1970-1972).

    Dulcissime salsissimeque valeas semper, amica dilectissima. Ludovicus

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria