Grex poeticus anni 1927

Sodali Ludouico Charlo dicatum.

Dum hac septimana praeterita situs nonnullos interretiales uisitabam, certior facta sum die 16 Mercurii superiore annum 82 actum esse ex quo quidam grex scriptorum Hispali conuentus est ad tertium anniuersarium mortis Ludouici de Góngora celebrandum. Erat enim annus 1927, qui gregi illi nomen dedit. Etiam die 16 mensis Decembris natus est Raphael Alberti, poeta Gaditanus illius gregis poetici particeps atque "in terra nauta", ideoque isto die etiam celebratur Dies ad lectionem fouendam in Baetica.

Illo quoque die Mercurii superiore actus officialis mea in Facultate celebratus est, id est, probatio publica ad gradum academicum tenendum qui "Cathedrarius" uocatur, cui ego ipsa interfui spectatrix. Quam probationem Gulielmus, sodalis gregis Philologiae Graecae, feliciter fecit.

Quas ob res hodie optimos scriptores huius gregis poetici anno 1927º nati memorare atque sodali Philologiae Graecae, tum poesis Hispanicae amanti, tum poesis cyclicae Graecae studioso, gratulari uelim seligendo carmen ab Hispano illius gregis poeta Latine compositum idque multis ignotum:

Damasus Alonso (1898-1990)
POEMATA PVRA. POEMATIA VRBIS (1921)

AD VENEREM
PRO AVGVSTO J. CENTENO*

Thurea marmoreis, Cythereia, munera cremo
Aris, ut labris basia feras suis,
Vt nunquam cistella sit illi libera rosis,
Vt ne grato absis, Alma, sodale meo.

***

Quod ad Latinum carmen iuuenis Damasi Alonso attinet, de uersificatoriis rebus et grammaticis ecce uaria quae me ipsam atque etiam lectores lectricesque interrogo:

1. Quibus numeris poeta utitur?
2. Estne recta sententia: "labris basia feras suis"? [Cf. PLAVT. Pers. 30]
3. Si in cistella flores non insunt, utro adiectiuo magis idoneo ad hoc exprimendum uteremini: "libera" an potius "uacua" uel "inanis"?
4. In editione principe "sodale" (u. 4) legimus, in posteris autem "sodali". Quae forma ablatiuo casui est uocabuli "sodales"? Quando licet casu datiuo uti una cum uerbo "absum"?

Plura isto de poetae amico Augusto Centeno appellato scire mihi placeret. Quaerere pergam.
_________________________________________________
*SIGLA:
M = M1 + M2
-M1 = Damaso Alonso. Poemas puros. Poemillas de la ciudad, Madrid: Ed. Galatea, 1921, p. 15.
-M2 = Damaso Alonso. Obras completas. Verso y prosa literaria, Madrid: Gredos 1993, vol. 10, p. 69.

S = Web Poetry Concordances (Southern Polytechnic State University): Generarion of 27. Alonso [Situs Retialis]

Post aris et suis et rosis leuiter distinxi : imum punctum app. MS // 4. post absis imum punctum app. S // sodale M1 : sodali M2S

__________________________________________________
[Imago: "Venus Citerea" (1561), auctore Ioanne Massys (ca.1509-1575)]




Comentarios

  1. Anónimo20:35:00

    Faustum ac felicem Cristi natalem tibi tuisque exopto, optima Sandra:

    http://www.youtube.com/watch?v=56wm6mNe1WI&feature=related

    (Eleni Karaindrou est mihi "angelum graecum...)

    Valeas semper multum. Ludovicus

    ResponderEliminar
  2. Meam sententiam, dilecta Sandra, dicere conaturus sum (etsi nimium audeam, nam tiro sum):

    1. Distichon poeta quidem scribere conatur, ut probabo, pedes autem certi mendosi sunt: (syllabas breves litteris minutis vel signo "*", longas litteris maiores vel signo "-", caesuram signo "|" significo):

    THU-re*a*MAR-mo*re*IS-|cy*the*RE-i*a*MU-ne*ra*cre*?MO-
    Numerus: -**.-**.-|**.-**.*-

    Pes hexametri extremus nec trochaeus nec spondeo, sed iambus est, nam syllaba "cre" ex "cre-mo" brevis est.

    A-RI-SUT-LAB-RIS-|BA-si*a*fe*?RAS-?su*IS-
    Numerus: --.--.-|-**.*-.*-

    Pedes pentametri extremi mendosi sunt, nam pro dactylo et syllaba longa finali duo iambi praebuntur.

    UT-NUM-QUAM-|CIS-TEL-la*si*TIL-LI-LI-be*ra*RO-SIS-
    Numerus: --.-|-.-**.--.-**.--

    Hic caesura post septimam syllabam deest, nam post tertiam praebitur.

    UT-NE-GRA-TOAB-SIS-|AL-ma*so*DA-le*me*O-
    Numerus: --.--.-|-**.-**.-

    Numerus pentametri rectus est, quod si pro ablativo "sodale" dativus "sodali" praeberetur, anceps esset: tantum si "sodalis" est adiectivus, recte praebitur, nam adiectivorum dativi vocalis -i brevis est.

    2. Propositionis "labris basia feras suis" sensum "eum basies" esse puto, forsitan autem verbum "afferre" commodius sit.

    3. Scilicet adiectivus "vacua" magis idoneus quam "libera" mihi videtur, non enim res "liberae", ut cistella, sed homines "liberi" sunt.

    4. Dativus cum verbo "absum" auxilium alicui non ferre significat, ablativus procul esse; itaque ablativus commodior dativo mihi videtur (praepositione "ab" praetermissa).

    Certe erraverim, sed sine audacia non est discentia!

    Vale!

    ResponderEliminar
  3. Ludouicus Charlo17:24:00

    Pro tua et tuorum felicitate, semper sed his diebus specialiter, Deo rogo, dum etiam a te ueniam peto. Un abrazo muy fuerte: hablas de mis amigos Guillermo Montes Cala y Dámaso Alonso, éste ya fallecido y un poco huraño en sus últimos años, aquél en unos momentos alegres y felices. Un abrazo muy fuerte a Quico, a tus hijos, a tus padres, y a mi queridísima Irene. Con todo cariño.

    ResponderEliminar
  4. Suis! Suis! Ecce error! Quin animadverti?

    "Labris basias feras eius", non "suis". Sermo Hispanus pariter atque auctorem me fefellit!

    ResponderEliminar
  5. Saluete, amici! Tantummodo hodie tres lineas scribo ad felicem noctem Christi nati omnibus exoptandam!

    En uobis omnibus et maxime meo angelo Lusitano Ludouico, meo optimo Ioanni Paulo Murgensi atque meo carissimo sodali Ludouico Charlo minusculum donum.

    ResponderEliminar
  6. Gratias plurimas optimis pro tuis uerbis, mi Ioannes Paule, tibi ago. At cum sententia mihi nondum sit firma erga aliquas interrogationes, ad respondendum non ualeo.

    Vale multum!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria