Hebdomas finita est nouarum rerum onusta. Nouos amicos, nouas paginas, nouam bibliothecam, nouum conuentum et... nouum ducem habemus.
Meministisne illius quaestionis in commentario De infantium salibus inclusae de Poggii facetia moderna scribenda?: "Vbi terrarum?" Ecce responsum: Iaponia, "terra solis orientis". Nobis est primus qui primam rationem tradendi modernam componere ausus sit. Iocosissimus est eorum qui in Rete omnium gentium palam de se ipsis ac de diuersis rebus scribunt, Irisatus Iocohamiensis, primus quoque Iaponicus cuius Latina uerba lego. Quam faceta eius paginae inscriptio est!: LUDAMUS LATINE: "Inter omnes qui recentibus diebus Latine scribant, certe ego pessimum esse puto. Sed dum vivo, hujus linguae peritus fieri non potero. Itaque sententias mendis plenas hic scribam." Nonne est lepidissima? Cum hoc legerem, meam in mentem uenit huius paginae auctricis nomen...!
Proximo Martis die 20 pagina interretialis "Bibliotheca Hispanica Erasmiana" Complutensi in Matritis Vniuersitate inducta fuit. Hoc inuestigationis consilium nouum nos facit certiores Erasmianis de operibus exstantibus Hispanicis in Bibliothecis modernis atque historicis, siue publicis siue priuatis. Pagina linguâ Hispanicâ exarata, Anglice quoque legi potest. Quidni etiam Latine? Quantum Erasmo Roterodamo placuisset!
Sed maioris momenti est hoc: num Hispanica in Vniuersitate alumni inerunt qui classica in studia ita incumbant ut, curriculis studiorum absolutis, ad Erasmiana opera, quae illa in Bibliotheca exstent, legenda atque intellegenda ualeant?
Dies iam dicti constitutique sunt ut is qui ad "V Itinera Culturaclasica.com" adire gestiat, nomen suum det.
[Ecclesia collegiata et antiqua Vniuersitas Osunae (Hispalis)]
Haec "V Itinera" celebrabuntur Hispalensi in urbe Osuna atque aderunt, inter alios, Theodericus Sacre, qui Latinam orationem "De Vivis et Erasmi colloquiis inter se comparatis’ habebit, necnon Aloisius Miraglia, qui quandam ‘Bibliothecam Latinam’ inducet. Nomen meum iam dedi. Num uos?
Quodam in foro interretiali Lauram Gibbs noui quacum nonnulla Latina uerba mutaui. Ea enim Oclahomae Studiorum Vniuersitatis "systemati conexa" magistra est atque omnia prouerbia et fabulae et emblemata quae dextrorsum huius paginae apparent, Laurae sunt (etiam illa uox sonans cum prouerbium "Vitae sal amicitia" premitur). Docta femina est eaque benigna, utpote quae mihi duo munera, alterum Graecum, alterum Latinum, dederit:
1. Prouerbium Graecum: Τὰ πέρα Γαδείρων οὐ περατά.
2. Nexus quandam ad Hispanicam pulchram editionem Alciati emblematum: Andrea Alciato - Diego López, Declaración magistral sobre los Emblemas de Andres Alciato, Najera, Juan de Mongaston, 1615.
Et postremo de Baraco Obama, cuius munus praesidis secundum constitutionis mandatum proximo die 20 rite suscepit.

Hic nouus praeses Americanus nouam spem non solum Ciuitatibus Foederatis Americae, sed etiam omnibus nationibus afferre uidetur. Et quamquam res politicas haud bene intellego, quia omnes homunculos qui se "politici" appellant, mendaces existimo ("hodie hoc, cras illud"), inspecto Obamae uultu (atque etiam eius uxoris, quia post mirum uirum esse miram feminam dicitur), honestam tamen indolem praesentio (nisi Cassandra fallitur), sed forsitan huius beneuolentiae erga Obamam causa sit quod eius pater ex Africa oriundus fuit. Verumne erit illud Plinianum: "Ex Africa semper aliquid noui"?
Proximo Martis die 20 pagina interretialis "Bibliotheca Hispanica Erasmiana" Complutensi in Matritis Vniuersitate inducta fuit. Hoc inuestigationis consilium nouum nos facit certiores Erasmianis de operibus exstantibus Hispanicis in Bibliothecis modernis atque historicis, siue publicis siue priuatis. Pagina linguâ Hispanicâ exarata, Anglice quoque legi potest. Quidni etiam Latine? Quantum Erasmo Roterodamo placuisset!
Sed maioris momenti est hoc: num Hispanica in Vniuersitate alumni inerunt qui classica in studia ita incumbant ut, curriculis studiorum absolutis, ad Erasmiana opera, quae illa in Bibliotheca exstent, legenda atque intellegenda ualeant?
Dies iam dicti constitutique sunt ut is qui ad "V Itinera Culturaclasica.com" adire gestiat, nomen suum det.
[Ecclesia collegiata et antiqua Vniuersitas Osunae (Hispalis)]Haec "V Itinera" celebrabuntur Hispalensi in urbe Osuna atque aderunt, inter alios, Theodericus Sacre, qui Latinam orationem "De Vivis et Erasmi colloquiis inter se comparatis’ habebit, necnon Aloisius Miraglia, qui quandam ‘Bibliothecam Latinam’ inducet. Nomen meum iam dedi. Num uos?