Quodam die mensis superioris Propertiana carmina legere coepisse mihi dixit et, quamuis natalis meus non esset, donum tamen pulcherrimum mihi dedit, utpote qui, primo primae Propertii elegiae uersu lecto, uiridibus de obscuris oculis meis cogitauerit et eos finxerit tamquam si essent salsae oliuae Baeticae:
Cynthia prīma suīs miserum mē cēpit ocellīs,
--contactum nullīs ante cupīdinibus.
Cynthia prīma suīs miserum mē cēpit ocellīs,tum mihi cōnstantis dēiēcit lūmina fastūs
--et caput impositīs pressit Amor pedibus,
dōnec mē docuit castās ōdisse puellās
--improbus, et nullō vivere cōnsiliō.
et mihi iam tōtō furor hīc nōn dēficit annō,
--cum tamen adversōs cōgor habēre deōs. [...]
_________________________________________
* Oliuae Baeticae cum nobiles fuerint, dicitur improbabile esse Plinium (epist. 1, 15) eas in hoc ciborum uilum catalogo posuisse. Editoribus igitur modernis betacei. Nihilominus, mihi placuit lectionem "oliuae Baeticae" inuenire quadam in epistula Pliniana quae discrimen faciebat inter alteram lautam coenam, praebitam ab eo ipso, perpolito hospite, inter comoedos lectores lirystasue, et alteram coenam apparatiorem, sed uulgarem, inter puellas Gaditanas. Vtram coenam illum Septicium, Plinii amicum, maluisse creditis?
LLPSI:
v. 1 - miserum me cepit :"topoi" siue loci commnunes miseri amatoris et militiae amoris.
- - - - ocelli, -orum = dim. oculi, -orum. Possesiui adiectiui pleonasticus usus (suis. ... ocellis) sermonis communis est. Ceterum, poetarum "neotericorum" more Propertius deminutiuis abunde utitur sensu affectiuo siue erotico. Quae deminuta nomina primis in elegiarum libris magis apparent quam in ultimis, quod referre ad quandam progressiuam polituram styli uidetur.
v. 2 - cupido, -inis f. = cupiditas, libido, ardor, desiderium. Fere omnes editores ex Lachmanno "cupidinibus" scribunt ad ardores amoris alludendos sensu abstracto, alii autem ut Beroaldus primam litteram caeteris elatiorem scribunt, id est, "Cupidinibus", deis pinnatis amoris cupiditatisque. Nimis autem ineptum est, iuxta Lachmannum, captum a puella, quem ante Cupidines nulli petiuerint, tum ab uno ex ea turba Amore perdomitum narrari.
- - - - contactum = si "cupidinibus" legimus, hoc uerbum non "uulneratum" hic significat, sed "tentatum ac temeratum" amore.
- - - - contactum = si "cupidinibus" legimus, hoc uerbum non "uulneratum" hic significat, sed "tentatum ac temeratum" amore.
v. 3 - fastus, -ûs m. = superbia, arrogantia. Vocabulum elegiacis carum primum a Catullo (55, 14) usum est significans "superbia eius qui amorem odit".
- - - - constantis ... lumina fastûs = "oculi qui firmâ arrogantiâ adspiciunt". Constantis fastûs qualitatis genetiuus est. Nihilominus, nonnulli interpretes aestimant uocabulum "fastus" nominatium esse et "constantis" genitiuum participii usi tamquam substantiuum ad Cynthiam relatum, id est, "illius feminae firmis arrogantia quae deiecit oculos poetae".
- - - - deicio, -ere, -iêci, iectum = deturbo, demolior, depello, ad terram praecipito.v. 4 - premo, -ere, pressi, pressum = urgeo.
v. 5 - odisse = taedio esse (cf. HOR. carm. 3, 1, 1: odi profanus uulgus)
- - - - castas puellas : quamquam castae puellae Musae et Minerua erant, hîc tamen poeta ad feminas patricias siue nobiles ex quibus Romani quodam amplo statu uxorem ducebant, alludire uidetur.
v. 6 - improbus : cf. VERG. Aen. 4, 412: improbe Amor.
- - - - consilium, ii n. = cogitatio, ratio. "Nullo uiuere consilio" sibi uult "uitam agere sine ratione tamquam amentem".
v. 7- et mihi : ei mihi, legit Rossberg. "Et ... non" pro "nec" usitatum est ex poetis Augusteis. "Mihi" datiuus incommodi est.
- - - - deficio, -ere, -fêci, -fectum, = desum, desero
- - - - toto...anno : ablatiui usus pro "per + accusatiuo" ad tempus continuatum exprimendum primum inuenitur in Catulli carminibus (109, 5: tota uita).
v. 8- cum tamen = cum interea, cum interim
- - - - cogor = impulsus sum necessitate siue fato
______________________________
Hunc hodiernum commentarium dicare cupio omnibus alumnis meis Philologiae Classicae (Annabella, Eugenia, Iohannes Carolus, Iohannes et Iesus) qui, nonnullis uerbis huius scriptorii interretialis perlectis, in Orbergianorum librorum studium incumbere eosque pro se ipsos discere mihi promiserunt, necnon illis Humanitatum (Isabella, Maria Angelorum, Elena, Iohannes Enmanuelis, Leonardus, Carolus, Dauid, Georgius, Sara, Laetitia,...) qui patienter errores meos ferunt et alacres Linguam Latinam per se illustratam discere pergunt.
***
Ecce Puellae Gaditanae Carneleuarii Gaditani anno 2007. Audite cantinelae redienten uersum:
"Cunnilingis, cunnilingus... ut uides, lingua mortua non est!"
Mihi ignoscite, amici alumnique, uerbalem audaciam, precor, sed hoc est Carneleuarium!



