Entradas

Mostrando entradas de marzo, 2009

Siluestres imagines hodiernae et hesternae

Imagen
Tandem in scriptorium ascendere potui imagines fabulae c.n. " Perditi " (Anglice "Lost") a sodale mea Viola eiusque uiro Iohanne Marco donatas, ubi personae in silua Latine loquentes Anglicis cum annotationibus infrascriptis audire legereque potestis. Eas enim uobis offero: Ceterum, nuperrime " Dies Internationalis mulieris " fuit atque hoc anno conuentus Africanus feminarum mea in natali terra celebratus est inter quas feminas Vicepraesidens Hispana Maria Teresa Fernández de la Vega adfuit. Quomodo ego ipsa celebrem? En uobis imago photographica in silua Monrouiana capta circa quadraginta abhinc annis: altera femina in senu filium fert, altera grauida est primae filiae sex liberorum qui postea nati sunt. Vtra felicior uidetur? Alius dies actus est sine scholis Orbergianis. Nam superiore hebdomade Capitulum VII c.n. " Puella et rosa " finitum est, sed nouum c.n. " Taberna Romana ", quod Iouis die nobis incipiendum

PVELLA ET ROSA

Imagen
[ Rosa "Pierre Ronsard" = Eden Rose 85 = Mon amie la rose ] Principium iure tribuetur homini, cuius causa videtur cuncta alia genuisse natura , magna, saeva mercede contra tanta sua munera, non ut sit satis aestimare, parens melior homini an tristior noverca fuerit . Melancholicus calamus mihi est neque Neminis docta uerba salsaque facta neque Thersitae disertae fabulae cotidianae neque Pastricis sapidi commentarii neque Gundisalui tres cordatae paginae neque Stephani noua Italica neque Irisati Iaponica neque Petri Sicagensia neque Reginaldi Islandica neque proborum discipulorum candidae sententiae neque amicorum suaues epistulae priuatae neque lectorum dulcia uerba neque alumnorum dociles uultus, nihil tandem animum demissum impellunt ad Latine scribendum. Quare sic? Nescio, sed fieri sentio et contristor. Fortasse mihi opus sit ex urbe immemorem exire et curis solutam ridentia rura petere et laeta uernantis miracula cernere naturae et aura uesci Fauoni. Fiat. Noli