Quis non se numquam habuit haud uisus uel inuisibilis coram ceteris? Ego persaepe, sed praecipue hac hebdomade superiore. Per deos superos et per naturam a me ueneratam iuro nomen dedisse atque ad
VI Conuentum Societatis Studiorum Latinorum (SELat) adituram esse atque adfore! Et quamquam certiorem feci moderatricem de obliuione, nomen tamen meum nondum apparet [iam
omnia nomina participum in Conuentu legi possunt hodie, ante diem quartum decimum Kalendas Iunias].
Vt dictum est in commentario superiore, de quodam Florilegio artis uersificatoriae (Valentiae 1640), Francisco Cascalio auctore, acroasem habebo. Hoc in opusculo humanista, qui circa octoginta annos natus iam rude donatus est, modos contexendi uersus uarios dictat quam breuissime, ne uel molestus sit uel auditorem discendi auidum prolixus teneat, iuxta illud Horatianum:
Quidquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles.
Nam de uersificatoria non omnia, aliqua tantum quae Cascalio esse magis selecta et peculiaria uideantur, dicat. Cetera ludimagistris, qui non pauci nec pauca praeceperunt, mandat.
Seliguntur enim uersus non solum Vergilii et Horatii et Terentii et Ouidii et Martialis inter alios classicos, sed etiam auctorum saeculorum XV et XVI: Sannazarus, Porcellius, Pontanus, Basinius, Faustus Andrelinus, Euritius Cordus, Eouanus Hessus, Ianus Pannonius,...
Ceterum
Florilegium, quod dicatum est poetae eiusque antiquo discipulo Ludouico Celdrán, est opusculum selectissimum librorum
DE PROSODIA quos Petrus ab Area Baudoza praeposuit
Epithetorum Rauisii Textoris operi, id est, libri III
De uersuum conscribendorum uariandorumque ratione et libri IV
De figuris poeticis seu a poetis usurpatis necnon
De decem uitiis in carmine uitandis ex DESPAVTERIO cum eorum explicatione et
De carminibus ad ueterum imitationem artificiose componendis praecepta perutilia a GEORGIO SABINO collecta.
Vtrum hoc Florilegium artis uersificatoriae optimum sit ad uersus Latinos pangendos an non, ego ipsa spero fore ut aliquando experiar quae carmina Latina componere uelim.

Hac quoque septimana superiore
Theodericus Sacré quoddam praeconium ad me misit, quod mea fortassis interesset atque etiam aliorum amicorum et collegarum. Et reuera mea interfuit. En uobis praeconium una cum duobus carminibus a me selectis, altero ad nostram amatam "Linguam Latinam", altero pulcherrimo quandam ad
Margaritam,
poetae uer, concinnato a
Iosepho Tusiani, "uel maximo poeta Latino uiuo".
Praeco enim sum dicto oboediens:
"Lingua Latina"
Tu, potens, metuenda, tu
magna et imperiosa, me
reddis ingenuum et pium,
o Latina loquela, tu
lex et ars mihi pura.
Non ducis tonitrum in foro,
simplicem repetis mihi
musicam: attonitum meum
vincis ingenium novae
syllabis pietatis.
Me doces sonitu sacro
arborum fremitus leves
et maris melos intimum,
siderum harmoniam vagam
noctis in patula umbra. (...)
Ad Margaritam
O caelum pluvium, pratum super omne videris
Esse hodie dominus, tam malus atque minax,
Sed me non terres: in mente ac corde habeo ver
Omnino redolens et sine fine meum.
Vim, si vis, totam patefac nebularum et aquarum
Multa cum furia, terribili ac rabie.
Me non terrebis: ver in me natum animam implet,
Securasque rosas a feritate facit.
Nonne Philippinae me reddit amor victorem?
Nonne est Ver dominae veris imago mei?
O pluvium caelum, fac ut vis: me bene servat,
Ac me servabit, dulciter eius amor.
Novi Eboraci, die XXIV Martii MM