Entradas

Mostrando entradas de junio, 2009

Acta Gaditana atque alia Latina Acta

Imagen
[Gaditana acta dilectior c.n. La Barrosa] Sol aestiuus in caelo meae pulchrae terrae Baeticae splendet nuntians feriatos otiososque dies, dum scholas muneraque academica ad finem perueniunt, dum alii alumni felicem aestatem professoribus exoptant, dum alii molesti aut irati aut solliciti nobis ualedicunt usque ad mensem Septembrem. Quid hanc aestatem ages, Alexandra? Mihi enim meridionalia litoraliaque loca habitanti atque calore actisque toto fere anno fruenti, septentrionalibus in terris montanisque feriarum tempus transigere libet: itinera ad Matritum, Caesaraugustam et Barcinonem faciam una cum familia atque etiam... nostra noua magnaque autoraeda c.n. VOLVO, quam nuperrime maritus Matriti emit felix tamquam puer, quamquam, ut uera dicam, illi cordi non est multas perambulare terras atque uolare horret, maxime nouissimos post luctuosos casus (cur uiri itineribus abhorrentes autocinetis magnopere nouis delectantur? Au arcana masculina!). Quibus de causis nouum uehiculum quadrirotum

Pro linguis classicis

Imagen
Adhaesiones ad propugnandum pro linguis classicis in Hispania. Legite quaeso plura in pagina Annae Ovando . Ego iam adhaesi. Tune quoque? *Ad Baetica parametra uidenda premite, sultis, hic

Modius salis triaque arcana

Imagen
[ Modius in nummo Hadriani ] Hac septimana nulla noua exaratura sum, utpote quae omnes, professores alumnique, plurimis probationibus aliisque muneribus academicis implicati simus. Tantum ad tres scripta quibus hos per dies negotiosos fructa sim (praeter omnia Latine exarata interretialibus ab amicis), referre cupio. Primum continebat quandam salsissimam sapidissimamque cogitationem de cursu uitae una cum blanditia (ut obiter dicam) meum erga scriptorium qua lepidior mihi non umquam audita neque lecta est (Au si ille Arpinas caput extulisset!). Cogitationis auctor triginta annos magistrum linguae Latinae esse dicebat, nullo libro sato, plurimis autem calamis (quorum tamen fructus, mea quidem sententia, dulciores sunt), et si ille de integro renasceretur, magister linguae Latinae denuo facturus esset... atque libris quoque Oerbergianis uteretur, etiamsi instar haeresiarchae. Qui talia protulit, "anthalistam" se fatebatur, id est, hominem cui sal magnopere displicet eo minime

De luminibus et umbris

Imagen
[Artifex imaginibus luce exprimendis pessima esse pergo: en tamen photographema scholae Antonii Machado a me factum (Baeza 2009)] Superiore Saturni die finitus est VI Conuentus Societatis Studiorum Latinorum (SELat) , sed usque ad diem hodiernum non uacaui ad nonnullas cogitationes Latine exarandas: primum munera academica docentiaque, deinde interretialia gaudia atque otia. D e poese poetisque Latinis aetatis antiquae et mediae et recentioris egregii oratores strenuique professores disceptauimus, quamuis, ut uerum dicat Cassandra "dei iussu non umquam credita Teucris" , haud omnes Latinitatis studiosi plaudant Latina scripta haud attinentia ad Latinitatem Classicam siue antiquam. Deo gratias hi pauci sunt, etiamsi aliquantulum striduli. Mihi non fieri potuit adesse conuentui per totos quattuor dies, tantum primo die uesperi et secundo integro et tertio mane, qua de causa conclusiones generales emittere nequeo, tantum sensus mancos particularesue. Quid breuiter dicam de om