Entradas

Mostrando entradas de julio, 2009

Census Latinus anni MMIX

Imagen
Eduardus M. Engelsing, moderator Academiae Latinitati Fouendae (ALF) et instructor Classicorum Studiorum in Vniversitate studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) et obnoxius (ut obiter dicam) Scriptorio Academico Latino (SAL), nos certiores facit (meo quoque Xauiero gratias ago qui ad me nuntium e Grege Latine Loquentium misit), hoc de primo censu Latino uniuersali cuius libenter praeconium facio: EXSPECTATVS ad primum Censum omnium hominum quavis e gente oriundorum accessisti. Census ab Universitatis studiorum Vasintoniae Occidentalis (WWU) professoribus institutus est, auspiciis Academiae Latinitati Fovendae (ALF) sodalium, duobus praesertim propositis: * Ut homines, qui nostra aetate sermone Latino utuntur, adnumerentur; * Quo melius Latini sermonis usus atque condiciones, quae nostra aetate sunt, intelligantur. Huius census indiciis decursu annorum descriptis, rite ordinatis, inter se comparatis demonstrari poterit utrum sermonis usus increbrescat necne, quibus in orbis ter

Gratias agendo pro dono

Imagen
Quaedam de uita quaestiones sine responsis: RESPONDE: QVAE MAXIMA... -Responde: Quae maxima sunt mysteria mundi? -Ipsa eadem qua maxima sunt mysteria uitae. -Illi mihi numera: -Cur, natus, tam breue tempus In terra transcurrat homo, terrore repletus Ventura noctis; Cur significet ueniens nox Numquam delendas tenebras, et Cur tenebrae ipsae Dicantur nostrae pars integra et ultima uitae. -Nonne putas sic esse, fuisse, et in aeua futurum? -Sic credo et doleo. Multo melior uita esset Si non cessaret. Poterat uita ista creari? Cur, si dico rosam, spinas includere fas est? Cur Deus...? Hic taceo, mysteria cuncta negando. N.Y., 13. XI. 2006 [Iosephus Tusiani, Fragmenta ad Aemilium , Galatina: Congedo, 2009] "Itaque multi exstitere qui non nasci optumum censerent aut quam ocissime aboleri." [ PLIN. nat . VII 4 ] [ CIC. Tusc. Disp. . 1, 114-115 ] "Post sepulturam variae [vanae Mayhoff ] manium ambages, omnibus a supremo die eadem quae ante primum, ne