Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2009

Carmen primum...

Imagen
...ei qui mihi praecordia perciet.
     Feriae aestiuae iam finitae sunt atque hos per dies mensis Augusti pigritia non mihi concessit maleuola ut nonnihil agerem praeterquam multum dormirem et saepe litus piscinamque peterem et aliquando ad scholas gymnicas adirem et in unam aut alteram saltationem incumberem et cum familia amicisque amoenissime colloquerer et tranquille perambularem et quorundam amicorum scripta legerem... Tantum tres quattuorue dies horridissimi mihi fuerunt ob magnum dolorem pulpae dentariae, qui me in lectum morbidam iactauit. ¡Au quantum cruciatum passa sum peiorem quam supplicium Promethei (ut uerbis mei Angeli Baetici utar)!

   Etiam aliquos libros emi, quos adhuc euoluo, ut uerbi gratia nouum Florilegium poesis Graecae eroticae (Matriti, in domo editoria c.n. "Cátedra", anno 2009), auctore Iosepho Ludouico Calvo Martínez, Professore Cathedrario Granatensis Studiorum Vniuersitatis, maxime callente Aristotelicis in operibus atque etiam in magia di…

Xaueriolus fabellam puerilem legit

Imagen
"Olim in Hispania erat taurulus nomine Ferdinandus..."

Sic incipit fabella puerilis, quae Ferdinandus taurus inscribitur, cum a Munro Leaf conscripta atque a Roberto Lawson perbelle depicta, tum maxime Latine ab Elizabetha Hadas reddita [mendum in libri fronte apparet: *redittus], ex Officina D. Godineana, Bostoni, MM [2ª ed. a. 2005].
Petrus Sipes perbellam pelliculam fecit in qua filiolae Adae librum perlegit:



En uobis eadem narratiuncula lecta a filiolo Xauerio, octo annos nato:


Sine dubio inepta sum ad aliquem linguā Latīnā loqui docendum, quippe quae ego ipsa Latine garriens, ut Sanctii illius Brocensis uerbis utar, Latine loqui discere debeam antequam ad Latinitatem ipsam corrumpendam adiuuem eamque miris modis dilacerem. Sed quid agere possum linguae Latinae cupida? Forsitan, dum Xaueriolum mater doceat, uterque discat, qui postea in melius corrigatur a doctissimis.

*** Francisci Sanctii Brocensis PARADOXON II:

"Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem"[eds.…

Vbi nomen audiretur neque Tiberii neque... cuius?

Imagen
Cum Consaluus noster pulcherrimo "Eudemiae" nomine appellauit ephemeridem suam interretialem, me ipsam rogaui de causa uel origine huius nominis et statim, Ethica Eudemia Aristotelica praetermissa, illis de libris Eudemiae ab Erythraeo compositis cogitaui.

Numquam eos euoluisse confiteor, tantum aliquando paginas uisitaui eas ubi editum est textum fabulae quem transcripsit Lina IJSEWIJN-JACOBS ex huius operis editione quae sic inscribitur:
Iani Nicii / Erythraei / EVDEMIAE / Libri decem. Coloniae Vbiorum / Apud Iodocum Kalcouium / & socios. M D C XLV [8º: *5, 253 p.]
sicut legitur in praefatione a Terentio Tunberg conscripta Lexintoniae, die 24 mensis Ianuarii, anno 1998: "Exemplari" -addit- "usa est Domina IJSEWIJN-JACOBS, quod in bibliotheca universitaria Lovaniensi conservatur. Eadem praeterea femina erudita textum ipsum in capitula et paragraphos distinxit. Annotationes addidit Prof. Dr. Iosephus IJSEWIJN Lovaniensis [...]".

De Iano Nicio Erythraeo …

Pigritia post iter aestiuum

Imagen
Longum iter fecimus ad septentriones, sed non tantum quantum illud ad meridiem amici impigri et, quamquam ad domum regressa sum nonnullos abhinc dies, pigritia tamen scribendi procul ab hoc scriptorio mihi retinuit.

Mane quoque multum temporis in lecto permanere mihi placet, quamuis experrecta sim, aliter atque is qui diem totum carpere mauult, cuius acta ea de causa maioris ponderis sunt. Scripta talia integra proximis diebus perlecturam esse spero, sicut cetera uerba amicorum interretialium qui nonnulli iterum scribunt post multos dies uel potius septimanas, liberorum uoluntate licentiaque (in photographemate sessi fessique anates intuentes sunt Matritensi in silua Secessus appellata ultimo itineris die) utpote qui propter calorem Baeticum actas Gaditanas aut auiorum uillae piscinam petere mihi impellant.

Hos per itineris dies me fere nihil Latine euoluere confiteri pudet (ut uera dicam, fere nihil legi). Quamobrem en uobis pigritiae aestiuae causa imagines duarum siluarum quae amoe…