O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus
mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe
mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe
Post duas septimanas negotiosissimas, nihil noui sub sole praeter mirificum imbrem accidente, hodie aenigma difficile solutu praebeo.
Qui mirabilis homo moderator cuiusdam Academiae celeberrimae exemplumque multis, postquam uerba pulcherrima scripsit de Latina lingua ac de Humanitate qualia plurimis in locis paginisque euoluere possumus, deinde epistulam misit in fora publica ubi leguntur haec retrograda?:
Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. ... Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur.
Si primum praecipuumque eius consilium semper fuit "pro linguis classicis et Humanitate nostris in temporibus contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accipere siue arma tradere", cur ille magister humanissimus non certauit peruicaciter de sede inuenienda idonea suae Academiae, ubi notio Humanitatis ita discenda sit, ut ille ipse docet, id est, ut "philantropía" et "paideía" hominum, scilicet uirorum et feminarum (nisi ego fallar atque ea intelligenda esset hominum tantummodo masculorum)?
Quam notionem Humanitatis suis discipulis futuris illa in noua amplaque Academia, nutrice studiorum exoptatissima, ille expressurus sit, mihi ualde placeret audire, sed non fieri poterit ex eo, propterea quod aditus mihi uetitus est auditrici atque etiam aliis hominibus feminis mirabilibus cupidisque linguae Latinae.
Dum eo sub pluuioso die mensis Septembris aenigmatis responsa ueniunt, haec a Seneca exarata in libro De ira iterum euoluo:
Iam istum spiritum expuemus. Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem; non timori cuiquam, non periculo simus; detrimenta, iniurias, conuicia, uellicationes contemnamus et magno animo breuia feramus incommoda: dum respicimus, quod aiunt, uersamusque nos, iam mortalitas aderit.

